Fabulae (Aesopus) - 41. De pastore et leone

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sollicitus prede currit leo.  spina leonem
Vulnerat, offendit in pede mersa pedem.
Fit mora de cursu.  leuitas inprouida lapsum
Sepe facit, leso stat pede turba pedum.
Vix egrum sinit ire dolor, saniemque fatetur.
Maior idem loquitur uulneris ipse color.
Cum ledit miseros fortuna, medetur eisdem.
Hoc est, cur medicum plaga leonis habet.
Nam leo pastorem reperit, pastorque leoni
Pro dape tendit oues.  respuit ille dapes.
Supplicat et plagam tenso pede monstrat et illi
Orat opem.  pastor uulnera soluit acu.
Exit cum sanie dolor et res causa doloris.
Hic blando medicam circuit ore manum.
Sospes abit meritique notas in corde sigillat.
Tempore deleri gracia firma nequit.
Hic leo uincla subit.  Romane gloria prede
Hunc habet et multas miscet harena feras.
Ecce necis penam pastori culpa propinat,
Clauditur in mediis et datur esca feris.
Hunc leo presentit, petit hunc.  timet ille, timenti
Hec fera blanditur.  sperat,abitque timor.
Nil feritatis habens ludit fera, cauda resultat,
Dum fera mansuescit, se negat esse feram.
Hunc tenet, hunc lingit, pensatque salute salutem.
Nulla sinit fieri uulnera, nulla facit.
Roma stupet parcitque uiro parcitque leoni.
Hic redit in siluas et redit ille domum.
Non debet meritum turpis delere uetustas.
Accepti memores nos decet esse boni.