Fabulae (Aesopus) - 44. De quadrupedibus et auibus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Quadrupedes pugnant auibus, uictoria nutat.
Spes honerata metu uexat utrumque gregem.
Linquit aues que sumit auis de uespere nomen
Nec timet oppositi castra iuuare chori.
Armat aues aquile uirtus et uiribus inplet
Et monitu.  torpet altera turba metu.
Amplexatur aues ulnis uictoria letis,
Pro titulo penam transfuga sumat auis.
Vellere nuda suo pro plumis uellera uestit,
Edictumque subit, ne nisi nocte uolet.
Non bonus est ciuis, qui prefert ciuibus hostem.
Vtiliter seruit nemo duobus heris.