Fabulae (Aesopus) - 46. De lupo et uulpe

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Ditat preda lupum, ducit lupus ocia longo
Fausta cibo.  uulpes inuidet, ista mouet:
Frater, aue.  miror cur tanto tempore mecum
Non fueris.  nequeo non memor esse tui.
Ille refert: Pro me uigilet tua cura, precari
Numina non cessas, ne mea uita ruat.
Fraude tamen munita uenis, falsoque uenenum
Melle tegis.  dolor est copia nostra tibi.
Extorquere paras aliquid, furtumque minaris,
Sed mea furtiuam respuit esca gulam.
Spreta redit, spretam stimulat dolor, apta dolori
Fraus subit, ad pecorum transuolat illa ducem.
Hunc monet hijs uerbis: Tua gracia muneris instar
Sit michi, namque lupum dat mea cura tibi.
Hostem perde tuum.  tuto iacet hostis in antro.
Vir fauet.  antra petit, hic necat ense lupum.
Ista lupi consumit opes, sed floret ad horam
Vita nocens.  Vulpes casse retenta gemit:
Cur nocui?  nocet ecce michi nocuisse nociuo.
Iure cado, cuius concidit arte lupus.
Viuere de rapto uitam rapit.  inuidus instans
Alterius dampnis, in sua dampna redit.