Fabulae (Aesopus) - 47. De ceruo tibiis, et cornibus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fons nitet argento similis.  sitis arida ceruum
Huc rapit, haurit aquas, se speculatur aquis.
Hunc beat, hunc mulcet ramose gloria frontis.
Hunc premit, hunc ledit tibia macra pedum.
Ecce canes, tonat ira canum.  timet ille, timenti
Fit fuga.  culpati cruris adorat opem.
Silue claustra subit, cornu retinente moratur,
Crure neci raptum cornua longa necant.
Spernere quod prosit et amare quod obsit ineptum est.
Prodest quod fugimus, et quod amamus obest.