Fabulae (Aesopus) - 48. De uiro et uxore

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Dum uir et uxor amant, uxorem priuat amato
Parca uiro, nec eam priuat amore uiri.
Coniugis amplectens tumulum pro coniuge uexat
Vngue genas, oculos fletibus, ora sono.
Hanc iuuat ipse dolor, nequit hac de sede reuelli
Grandine seu tenebris seu prece siue minis.
Ecce reum dampnat iudex, crux horrida punit.
In cruce custodit tempore noctis eques.
Hic sitit, ad tumulum uocat hunc et clamor et ignis,
Orat aque munus.  hec dat et ille bibit.
Egrum nectareis audet cor inungere uerbis,
Hunc uocat ad primum cura timoris opus.
Sed redit et dulces monitus intexat amaro
Cordi.  uicta subit castra doloris amor.
Vir metuens furi furem, suspendia furis
Visit, sed uiduam tactus amore petit.
Hanc ligat amplexu fructumque ligurit amoris.
Hinc redit ad furem, sed loca fure carent.
Hic dolet, hoc questu dolor hic instigat amicam:
Non bene seruato fure, timore premor.
Rex michi seruandum dederat, me regius ensis
Terret, et extorrem me iubet esse timor."
Hec ait: Inueni, que spem tibi suscitet, artem.
Vir meus inplebit in cruce furis honus.
Ipsa uiri bustum reserat, pro fure cathenat
Ipsa uirum, restem subligat ipsa uiro.
Huic merito succumbit eques.  succumbit amori
Illa nouo, ligat hos firmus amore thorus.
Sola premit uiuosque metu penaque sepultos
Femina.  femineum nil bene finit opus.