Fabulae (Aesopus) - 49. De iuuene et Thayde

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Arte sua Thays iuuenes irretit, amorem
Fingit, et ex ficto fructus amore uenit.
A multis fert multa procis, ex omnibus unum
Eligit, huic ueri spondet amoris opes.
Sum tua, sisque meus, cupio.  plus omnibus unum
Te uolo, sed nolo munus habere tuum.
Percipit ille dolos et reddit qualia sumpsit:
Sis mea, simque tuus.  nos decet equs amor.
Viuere non uellem, nisi mecum uiuere uelles.
Tu michi sola salus, tu michi sola quies.
Sed falli timeo, quia me tua lingua fefellit,
Preteriti racio scire futura facit.
Vitat auis taxum, quam gustu teste probauit.
Fallere uult hodie, si qua fefellit heri.
Thayda si quis amat, sua, non se, credat amari.
Thays amore caret, munus amantis amat.