Fabulae (Aesopus) - 50. De patre et filio

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Est pater, huic natus.  hic patri cedere nescit,
Nam fugienda facit et facienda fugit.
Mens uaga discurrit et menti consonat etas:
Mentis et etatis turbine frena fugit.
Ira senis punit pro nati crimine seruos,
Instruit ista senem fabula nota seni.
Cauta bouem uitulumque manus supponit aratro.
Hic subit, ille iugum pellit.  arator ait:
Gaude, letus ara, tu quem domat usus arandi.
A boue maiore discat arare minor.
Non placet, ut sudes, sed des exempla minori,
Qui pede, qui cornu pugnat abire iugo.
Sic domat indomitum domitoque boue cautus arator,
Sic ueterem sequitur iunior ille bouem.
Proficit exempli merito cautela docendi,
Maiorique sua credat in arte minor.