Fabulae (Aesopus) - 52. De lupis et ouibus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Pugna lupis opponit oues, ouiumque satelles
Est canis, est ueruex.  hac ope fidit ouis.
Palma diu dormit, desperat turba luporum,
Et simulans fedus federe temptat ouem.
Fedus utrumque fides iurato numine fulsit,
Id lupus, id simplex obside firmat ouis,
Datque lupis male sana canes, recipitque luporum
Pignora.  nec metuit nec sua dampna uidet.
Dum natura iubet natos ululare lupinos,
Turba lupina furit, federa rupta querens.
Ergo pecus tutoris egens in uiscera mergit.
Preside nuda suo sic tumulatur ouis.
Tutorem retinere suum tutissima res est.
Nam si tutor abest, hostis obesse potest.