Fabulae (Aesopus) - 53. De uiro et securi

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Quo teneatur, eget nil ausa secare securis.
Armat eam lucus, uir rogat.  ille facit.
Vir nemus inpugnat lassans in cede securim.
Arboris omne genus una ruina trahit.
Lucus ait: Pereo.  michimet sum causa pericli,
Me necat ex dono rustica dextra meo.
Vnde perire queas, hostem munire caueto.
Qui dat quo pereat, quem iuuat hoste perit.