Fabulae (Aesopus) - 55. De uentre et membris

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Incusant auidi pes et manus ocia uentris:
Omnia solus habes lucra, labore cares.
Nos labor edomuit, te fouit inhercia.  sorbes
Omnia, que nostri cura laboris emit.
Disce pati famis acre iugum, uel disce labori
Cedere, teque tui cura laboris alat.
Sic uentri seruire negant.  se uenter inanem
Comperit, orat opem, nil dat auara manus.
Ille preces iterat, iterum fugit illa precantem.
In stomachi fundo torpet obitque calor,
Victa fame natura fugit, uis arida fauces
Obserat et solitum non sinat ire cibum.
Vult epulas dare sera manus, sed corporis egri
Perdita non reparans machina tota perit.
Nemo sibi satis est.  eget omnis amicus amico.
Si non uis alii parcere, parce tibi.