Fabulae (Aesopus)/57. De institore et asino

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
57. De institore et asino

Fairytale left blue.png 56. De simia et uulpe 58. De ceruo Fairytale right blue.png

Dum fora festinus lucro petit, instat asello
Institor et pressum pondere fuste premit.
Ille necem sperat nece promittente quietem,
Sed nece completa uiuere pena potest.
Nam cum bella facit et tympana pellis aselli,
Hic lassatur et hec pulsa tonante manu.
Cui sua uita nocet, caueat sibi rumpere uitam.
Non nece, sed meriti iure quiescit homo.

Fairytale left blue.png 56. De simia et uulpe 58. De ceruo Fairytale right blue.png