Fabulae (Aesopus) - 58. De ceruo

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search



Motus uoce canum ceruus fugit, auia silue
Deserit, arua tenet, claustra bouina subit.
Bos ait: Aut luci tenebras aut equora campi
Tucius intrares, hinc piger, inde leuis.
Huc ueniet custosque boum stabulique magister.
Si duo uel tantum te uidet alter, obis.
Ceruus ait: Michi uestra necem clemencia demat.
Condite me latebris, dum iuuet umbra fugam.
Hunc tumulat fenum. Presepe reuisit arator,
Frondibus et feno munit alitque boues.
Hic redit ac ceruus uitasse pericula gaudet,
Bobus agit grates. E quibus unus ait:
Est leue, uitare cecum. si uenerit Argus,
Argum si poteris fallere, uictor eris.
Centum fert oculos. cui se debere fatentur
Et domus et serui totaque iura loci.
Res tua te reperit Argum, res altera cecum.
Qui tibi dormitat scit uigilare sibi.
Hic silet. Argus init stabulum bobusqe ministrat.
Plus equo tenues uiderat esse boues.
Dum munit presepe cibo, dum fulgurat ira,
Ausa uidere diem cornua longa uidet.
Quid latet hic? quid, ait, uideo? sentitque latentem,
Et bona fortune munera letus habet.
Exulis est non esse suum, uigilare potentis,
Stertere seruorum, uelle iuuare pii.