Fabulae (Aesopus) - 6. De oue et capra et iuuenca et leone

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Vt racione pari fortune munera sumant,
Sumunt fedus ouis capra iuuenca leo.
Ceruus adest.  ceruum rapiunt.  leo sic ait: Heres
Prime partis ero.  nam michi primus honor.
Et michi defendit partem uis prima secundam,
Et michi dat maior tercia iura labor.
Et pars quarta meum, nisi sit mea, rumpit amorem.
Publica solus habet forcior, ima premens.
Ne fortem societ fragilis, uult fabula presens.
Nam fragili fidus nesciet esse potens.