Fabulae (Aesopus) - 60. De ciue et equite

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Ciuis, eques sub rege uigent.  hic prelia regis,
Hic dispensat opes.  hic uir et ille senex.
Inuidie perflata genis innata doloris
Flammis fax iuuenem torret honore senis.
Regis in aure truces figit de ciue susurras.
Est tibi non pastor, sed lupus ille senex.
Ditant furta senem, creuit sua copia furtis,
Est sua de censu gaza recisa tuo.
Firmabo mea uerba manu, sua furta fateri
Hunc faciam.  bello iudice uerus ero.
Cum moueant  obiecta senem, plus debilis etas
Hunc mouet et senii crimine uisus hebes.
Parcunt iura seni, si pro sene pugnat amicus
Cui nullius odor fenoris arma probat.
Mendicat pugilem, sed abest qui pugnet amicus.
Nam refugit uiso turbine falsus amor.
Dum fortuna tonat, fugitiuos terret amicos,
Et quis amet, quis non, sola procella docet.
Cena trahit ciuem, differt nox una duellum,
Sollicitat mentem iusta querela senis:
Quos meritis emi, multos michi fecit amicos
Longa dies, cunctos abstulit hora breuis.
De tot amicorum populo non restitit unus,
Quamque dedi multis, nemo repensat opem.
Rebar pace frui, mea paci congruit etas.
Sed mea turbauit gaudia liuor edax.
Hosti multa meo palmam pepigere.  tepesco,
Ille calet.  careo uiribus, ille uiget.
Arma parum noui, se totum prebuit armis.
Est michi uisus hebes, uisus acutus ei.
Nil michi prebet opem nisi iuste gracia cause.
De fragili queritur preside causa potens.
Corporis eclipsim timet alti copia cordis,
Nam fragili peccat mens animosa manu.
Si turpes nitide mendax infamia uite
Infigit maculas, quid nituisse iuuat?
Desperat lugetque senex.  hunc lenit arator,
Qui senis arua nouat, annua lucra ferens.
Me stimulat pietas pro te perferre duellum,
Est michi pro domino dextra parata meo.
Ecce dies oritur, locus est tempusque duello.
Stant pugiles.  inhiant mente manuque sibi.
Est equiti fedum, quod stet, quod pugnat, arator,
Seque putat uictum, ni cito uincat eum.
Nil de se retinet uirtus oblita futuri,
Dextera corporeas prodiga fundit opes.
Ictus ipse suos steriles expendit in usus,
Et feriens hostem se magis ipse ferit.
Sed proprie uirtutis opes abscondit arator,
Dum locus expense detur et hora sue.
Aut motu fallit aut armis temperat ictus,
Predicitque minas frontis utrumque iubar.
Dormitans uigilat et cessans cogitat ictus,
Et metuens audet dextra notatque locum.
Hec mora non artis racio, sed culpa timoris
Creditur.  arte fruens esse uidetur inhers.
Gaudet eques uicisse putans, spernitque bubulcum,
Sudoremque suum tergit ab ore suo.
Ecce moram nescit, equitem speculata morantem
In cubiti nodum rustica claua ferit.
Huius plaga loci tocius corporis aufert
Robur.  cedit eques seque cadente sedet.
O noua simplicitas!  sedet ipse uocatque sedentem,
Et nisi surgat eques, surgere uelle negat.
Surge, bubulcus ait.  Cui miles: Surgere nolo.
Alter ait: Sedeas, meque sedere licet.
Turba stupet.  Prefectus adest, equitique moranti
Imperat, ut surgat aut superatus eat.
Heret eques.  Prefectus ait: Te uicit arator.
Pugna cadit.  Regi panditur ordo rei.
Rex ait: Incisum nodo, prefecte, duellum,
Dedecus explanet ille uel ille suum.
Pugna redit, milesque sedet uelut ante sedebat.
Surge, bubulcus ait.  Non uolo, reddit eques.
Cultor ait: Dum stare negas, ego stare negabo.
Surgere si temptas, surgere promptus ero.
Ambo sedent, ridet populus, presesque bubulco
Intonat: Aut pugnes aut fuge.  tempus abit.
Cultor ait: Surgat.  caderet, si surgere uellet.
Percute, preses ait, percute, surget eques.
Te decet aut illum uicti sibi ponere nomen.
Hoc michi non ponam nomen, arator ait.
Surgo, surge, miser!  nam turpe ferire sedentem
Est michi, sitque tibi turpe sedendo mori.
Sic ait et timidum mulcet.  rogat ille furentem:
Parce precor.  uincor.  supplico.  uictor abi.
Leta nouat fortuna senem.  senis unicus heres
Scribitur et dignas intrat arator opes.
Ius superat uires, sors aspera monstrat amicum.
Plus confert odio gracia, fraude fides.


Fine fruor uersu gemino quod cogitat omnis
Fabula declarat datque quod intus habet.