Jump to content

Fabulae (Avianus)/XXIV

Checked
E Wikisource
(Redirectum de Fabulae (Avianus) - XXIV.)
XXIV - De venatore et leone
Saeculo IV

 XXIII XXV 

 [DE VENATORE ET LEONE]

Certamen longa protractum lite gerebant
Venator quondam nobilis atque leo.
Hi cum perpetuum cuperent in iurgia finem,
Edita continuo forte sepulcra vident.
Illic docta manus flectentem colla leonem
Fecerat in gremio procubuisse viri.
Scilicet affirmas pictura teste superbum
Se fieri: exstinctam nam docet esse feram.
Ille graves oculos ad inania signa retorquens
Infremit et rabido pectore verba dedit:
Irrita te generis subiit fiducia vestri,
Artificis testem si cupis esse manum.
Quod si nostra novum caperet sollertia sensum,
Sculperet ut docili pollice saxa leo,
Tunc hominem adspiceres oppressum murmure magno,
Conderet ut rabidis ultima fata genis.

 XXIII XXV