Fabulae (Avianus)/XXXVI

E Wikisource
(Redirectum de Fabulae (Avianus) - XXXVI.)
XXXVI - De vitulo et bove
Saeculo IV

 XXXV XXXVII 


 [DE VITULO ET BOVE]

Pulcher et intacta vitulus cervice resultans
Scindentem adsidue viderat arva bovem.
Non pudet, heus, inquit, longaevo vincula collo
Ferre nec haec positis otia nosse iugis.
Cum mihi subiectas pateat discursus in herbas
Et nemorum liceat rursus opaca sequi?
At senior, nullam verbis compulsus in iram,
Vertebat solidam vomere fessus humum,
Donec deposito per prata liceret aratro
Molliter herboso procubuisse toro.
Mox vitulum sacris innexum respicit aris
Admotum cultro comminus ire popae.
Hanc tibi tristis, ait, dedit indulgentia mortem,
Expertem nostri quae facit esse iugi.
Proderit ergo graves quamvis perferre labores,
Otia quam tenerum mox peritura pati.
Est hominum sors ista, magis felicibus ut mors
Sit cita, cum miseros vita diurna regat.

 XXXV XXXVII