Fescennina

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Fescennina
398
editio: incognita
fons: incognitus

(v:::1:::p:::230) [1]

princeps corusco sidere pulclirior,
Parthis sagittas tendere doctior,
eques Gelonis imperiosior,
quae digna mentis laus erit arduae?
quae digna formae laus erit igneae? 5
te Leda mallet quam dare Castorem;
praefert Achilli te proprio Thetis;
victum fatetur Delos Apollinem:
credit minorem Lydia Liberum.
tu cum per altas impiger ilices 10
freno citatum cornipedem reges
ludentque ventis instabiles comae^
telis iacebunt sponte tuis ferae
gaudensque sacris vulneribus leo
admittet hastam morte superbior. 15
Venus reversum spernit Adonidem,
damnat reductum Cynthia Virbium.
cum post labores sub platani voles
virentis umbra vel gelido specu
torrentiorem fallere Sirium 20
et membra somno fessa resolveris:
quantus uret tum Dryadas calor!
quot aestuantes ancipiti gradu
furtiva carpent oscula Naides! (v.1.p.232)
quis vero acerbis horridior Scythis, 25
quis beluarum corde furentior,
qui, cum micantem te prope viderit,
non optet ultro servitium pati,
qui non catenas adripiat libens
colloque poscat vincula libero? 30
tu si nivalis per iuga Caucasi
saevas petisses pulcher Amazonas,
peltata pugnas desereret cohors
sexu recepto; patris et inmemor
inter frementes Hippolyte tubas 35
strictam securim languida poneret
et seminudo pectore cingulum
forti negatum solveret Herculi,
bellumque solus conficeret decor.
Beata, quae te mox faciet virum 40
primisque sese iunget amoribus.


(v.1.p.232) [2]


Age cuncta nuptiali
redimita vere tellus
celebra toros eriles;
omne nemus cum fluviis,
omne canat profundum 5
Ligures favete campi,
Veneti favete montes,
subitisque se rosetis
vestiat Alpinus apex
et rubeant pruinae. 10
Athesis strepat choreis
calamisque flexuosus
leve Mincius susurret (v.1.p.234)
et Padus electriferis
admoduletur alnis; 15
epulisque iam repleto
resonet Quirite Thybris
dominique laeta votis
aurea septemgeminas
Roma coronet arces. 20
procul audiant Hiberi,
fluit unde semen aulae,
ubi plena laurearum
imperio feta domus
vix numeral triumphos. 25
habet hinc patrem maritus,
habet hinc puella matrem
geminaque parte ductum
Caesareum flumineo
stemma recurrit ortu. 30
decorent virecta Baetim,
Tagus intumescat auro
generisque procreator
sub vitreis Oceanus
luxurietur antris. 35
Oriensque regna fratrum
simul Occidensque plaudat;
placide iocentur urbes,
quaeque novo quaeque nitent
deficiente Phoebo. 40
Aquiloniae procellae,
rabidi tacete Cauri,
taceat sonorus Auster.
solus ovantem Zephyrus
perdominetur annum. 45
(v:::1:::p:::236)


(v:::1:::p:::236) [3]


Solitas galea fulgere comas,
Stilicho, molli necte corona,
cessent litui saevumque procul
Martem felix taeda releget.
tractus ab aula rursus in aulam 5
redeat sanguis, patris officiis
iunge potenti pignora dextra.
gener Augusti pridem fueras,
nunc rursus eris socer Augusti.
quae iam rabies livoris erit? 10
vel quis dabitur color invidiae?
Stilicho socer est, pater est Stilicho.




(v:::1:::p:::236) [4]


Attollens thalamis Idalium iubar
dilectus Veneri nascitur Hesperus,
iam nuptae trepidat sollicitus pudor,
iam produnt lacrimas flammea simplices.
ne cessa, iuvenis, comminus adgredi, 5
impacata licet saeviat unguibus.
non quisquam fruitur veris odoribus
Hyblaeos latebris nec spoliat favos,
si fronti caveat, si timeat rubos;
armat spina rosas, mella tegunt apes. 10
crescunt difficili gaudia iurgio
accenditque magis, quae refugit, Venus,
quod flenti tuleris, plus sapit osculum.
dices o! quotiens, hoc mihi dulcius
quam flavos deciens vincere Sarmatas! (v.1.p.238) 15
Adspirate novam pectoribus fidem
mansuramque facem tradite sensibus.
tam iunctis manibus nectite vincula,
quam frondens hedera stringitur aesculus,
quam lento premitur palmite populus, 20
et murmur querula blandius alite
Unguis adsiduo reddite mutuis.
et labris animum conciliantibus
alternum rapiat somnus anhelitum.
amplexu caleat purpura regio 25
et vestes Tyrio sanguine fulgidas
alter virgineus nobilitet cruor.
tum victor madido prosilias toro
nocturni referens vulnera proelii.
Ducant pervigiles carmina tibiae 30
permissisque iocis turba licentior
exultet tetricis libera legibus.
passim cum ducibus ludite milites,
passim cum pueris ludite virgines.
haec vox aetheriis insonet axibus, 35
haec vox per populos, per mare transeat!
formosus Mariam ducit Honorius.