Jump to content

Fides vadi servata

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Fides vadi servata
(Die Bürgschaft)
Venceslaus Aloisius Svoboda Latine vertit e Germanico, 1845
1798

editio: 1845
fons: GoogleBooks
 Virginis nenia Eques de Toggenburg 

(e Selectis Frederici Schiller carminibus)


Dionysium gravem populis
Petit Moeros, sicâ praecinctus;
In jus mox rapitur vinctus.
«Cui sicam tu, scelus, occulis?»
Rex torvis increpat oculis.
«Rege urbem ut liberem truce». —
«Lues ausûs nefarios cruce». —
 
«Paratus — is ait— sum emori,
Nec mens fert vitam rogare.
Si quid tamen fas inpetrare;
Vel triduum adde tempori,
Et amicus sit tibi pignori,
Maritato dum viro sorori
Severo me sistam ultori. —
 
Brevi mente nefaria digerit
Rex, vafre subridens tum fatur:
«Tibi triduum ergo donatur.
At scito! Si tempus transiverit,
Quin reus in poenas redierit;
Luet ille, confestim ni ades;
Tu vero inpunis evades». —
 
Hinc ille amico: «Emori
Me rex jubet, dextrâ lictoris
Dare praepetis poenas ardoris.
Sed addit triduum tempori,
Sin illi dedas te pignori,
Maritato dum viro sorori
Te saevo subducam ultori». —
 
Amicum amplexus ingenuo
Is amore tyranno se dedit,
Dum propere alter discedit.
Et nedum exacto triduo,
Accelerans nisû strenuo
Redit ruptâ quâlibet morâ,
Vadato ne desit in horâ.
 
At imber largus effunditur,
De montibus fremunt torrentes,
Fremunt rivi amnesque tumentes.
Dum pontem festinus adgreditur,
Pons rapido gurgite frangitur,
Dirruptus aquarum furore
Ruit arcus vasto fragore.
 
Ille exspes ripas percurrere,
Cupidusque procul speculari,
Et anxius vociferari.
Scapha tuto quî ausit depellere,
Quâ fluvium possit trajicere?
Nemo gurgitem audet tentare,
Qui aestuat altum ut mare.
 
Hinc palmas supplices tendere,
Jovis alti deprecans numen:
«Jube rabidum sidere flumen!
Meridiem ecce calescere,
Mihi urbem ni datur adtingere,
Sol antequam terras subibit:
Pro me reo insons peribit». —
 
At saevius gurges inhorruit,
Et undam unda percellit,
Et horam hora propellit.
Feroces hinc animos induit,
Et praeceps in vortices inruit,
Et tranat rapidos fluctûs
Clemente Numine ductus.
 
Hinc properat passûs incitans,
Deo faciens vota benigno;
At vultû turba maligno
Sylvâ prodit caedem minitans,
In rapinas usque praecipitans,
Latrones clavam obtrudunt.
Properantique callem praecludunt.
 
«Proh!—clamat— me ne invadite!
Mihi nil nisi vita relicta;
Haec regiae irae addicta».
Latronis adrepto stipite:
«Amici— ait — miserescite!»
Tres valido ictû percellit.
Reliquosque territos pellit.
 
Calet orbis ictibus fervidis,
Labantque genva, calore
Et continuo fessa labore:
«Qui me praedonibus avidis
Eduxistique fluctibus rapidis,
Proh! aestibus parce anhelis,
Amicus ne cadat fidelis!» —
 
Quod — audin — murmur subitum
De petrâ crepescit vicina?
Is vestigia sistit festina,
Jucundum excipiens strepitum.
Placidius ducit spiritum,
Et fonte, qui limpidus stillat,
Mox aridum os refocillat.
 
Vergentis jam solis radius
Hinc inde sub fronde latescit,
Et in campis umbra increscit.
Duobus ibi fit obvius,
Quos ut praetervolat anxius,
Hac voce excutitur truci:
«Modo miser adfigitur cruci». —
 
Quo exterritus pervolat ocyus,
Et occiduâ luce perfusas
Procul exspicit jam Syracusas.
Ut passûs ingeminat anxius,
Repente Philostratus obvius
Adest domino, promus fidelis.
Qui vocibus fatur anhelis:
 
«Fuge protenus! Nequis eripere
Amicum, quam oppetit, morti.
Tuae agedum consule sorti!
Non desiit te exspicere,
Necquidquam tyrannus eludere
Tuae tentat fidei confisum;
Protervum nam despicit risum».
 
«Vaeh! si jam nefas eripere
Carnifici carum consortem;
Ambo unam subibimus mortem.
Tyrannus ne ausit dicere,
Amicum amico inludere,
Dum victimam duplam trucidat,
Pietati amicae confidat». —
 
Sol occidit, portam ut adgreditur;
Videt crucem luce jam prona
Stipatam vulgi corona.
Jam amicus reste adtollitur,
Mox agmen densum dirumpitur:
«Me, lictor, me rape in caedem,
At liberum sistito praedem!»
 
Stant ambo plebi miraculo
Se fervide amplectentes,
Lacrymasque decoras fundentes.
Sicco haud quis adstitit oculo.
Res regi refertur incredulo,
Qui, ut pietas illum percellit,
Ad solium ambos conpellit.
 
Diu dubio spectans lumine:
«Fide, ait— quâ vobis stetistis,
Mihi pectora mire flexistis.
Ex isto disco specimine,
Fidem usque vigere in homine,
Fas sit, — date hoc inpetrare, —
Me foedere tertium stare». —
 

 Virginis nenia Eques de Toggenburg