| Vndecima |
|
Decima
DECIMA
est Conclusio in argumentis collocandis pro quibus imagines notas pono soleo: prima est gestus corporis: ut si dicatur sic testamentum sine septem testibus factum non ualet: testatorem coram duobus testibus testa mentum fecisse fingo et uirginem unam illud lacerare. secunda est imago quia duas aut tres dictiones argumenti principaliores colloco; exemplum habe tu iurisconsulte et me intelligent philosophi quando in actu requiritur iustus alicuius ille debet praecedere: hic sunt multa uerba sed sufficit inssum et praecedere collocare et reliquas argumenti partes memoriter dicere poterimus: ex collocatione ergo duarum aut trium dictionum caetera eleganter recitabimus: et hoc experto crede magistro.
| Vndecima |
|