Jump to content

Foenix/Dvodecima

E Wikisource
 Vndecima Excellentissimos in Artificiosa Memoria 
Dvodecima

DVODECIMA

erit pulcherrima Conclusio: ut aperiam quo pacto numerorum imagines fieri debeant et pro omnibus numeris quos possimus excogitare uiginti tantum imagines inueni: illas ergo specialiter describam: pro numero decem est mihi crux magna aurea uel argentea: pro uiginti similitudo litterae rotunda ferrea uel lignea rei alicui rotundae coniuncta quia numerum uiginti hoc modo in charta scribimus zo: pro triginta similitudo illius figurae eodem modo rei rotundae coniuncta: et sic usque ad numerum centum imagines habeo quae decem sunt: nouem etiam imagines numerorum habeo incipiendo ab uno usque ad numerum nouem quas in digitis manuum hominis fabricaui. Est igitur digitus primus manus dextrae mihi pro primo numero seu pro uno: secundus pro secundo seu pro duobus: et sic usque ad quartum digitum manus sinistrae procedo: vt autem facilius ista memoria teneantur primum digitum manus dextrae dico esse ghelsforum: secundum ghebilinorum: tertium iudaeorum: quartum anulorum: quintum aurium: et sic de digitis manus sinistrae sit dictum. Primum ghelforum appello quia ghelfi illum in magno precio habere dicuntur: ghebilini secundum: tertium iudaeorum appello: quia si digitum illum iudeis ostendimus toruo visu respiciunt: qui autem causam scire cupiet quaerat et inueniet: cur autem quartum et quintum sic nominem notissimum est: pro numero autem mille michaelem habeo.si ergo mihi numerus aliquis proponatur imaginem eius facilime in ueniam: aliqua exempla ponam quibus positis lector etiam rudis ingenii conclusionem istam optime intelliget: si.xi.q.iii. dicere voluero in loco ghelfum fingam crucem in manu dextra tenentem et iudaeum qui totis viribus per vim illam manu dextra rapere tentet: si ii ad Corinthyos iiii ponere voluero in loco ghebilinium fingam qui in manu dextra cortinam teneat quam pulchrae puellae ostendat illamque in manu dextra recipiat: puellam enim desponsatam pro quarto digito et sic pro quarto et nono numero colloco: si de poenitentiis distinctione quarta meminisse voluero sacerdotem senem non iuuenem cui peccata confiteatur Iunipera collocabo et ipsa mirabile faciet: sacerdotem namque absolvet capiti suo manum dexteram imponens: et sic ne in infinitum sit processus sit finis huic pulcherriimae artificiosae memoriae: in cuius praeceptis omnia si non explicite saltem implicite comprehenduntur. Vnum tamen non omittam quod hoc in loco scribrre promisi vtile in locis esse iudico quae pro rebus auditis repondendis fabricauimus: si in quinto loco manus aurea ponatur in decimo crux aurea in quintodecimo manus argentea in vigesimo imago ipsius numeri et sic in caeteris facere monet mea doctrina.

 Vndecima Excellentissimos in Artificiosa Memoria