| Lancellotus Decius |
|
Priores et Vexillifer iuſtitiae populi et communis ciuitatis Piſtorii praeſtantiſſimo Iuris utriuſque doctori et clariſſimo equiti domino Petro de Tomaſiis rauennati nobis dilectiſſimo ſalutem. Si recte omnia quae mentibus humanis concipi ac probabili ratione diſcerni queant uel conſiderabimus uel perquiremus nihil profecto inter caducas opes uarios hominum ſplendores alternantemque fortunam inuenietur poſt ipſum imortalem deum qui cuncta creauit ac regit uirtute admirabilius ea quippe apud uiros bonos et ingenio claros tanti eſt ut non modo iudicetur ipſius diuinitatis particeps uerum et poſſidentibus eam ſit ſtabilis et incorrupta humanae atque caeleſtis uitae poſſeſſio. cum ita noſter Piſtorienſis populus diu ſingula rem tuam ſcientiam admirabilme memoriam ac morum ciuilium egregiam probitatem accurate perſpexerit motus primum excetlentia uirtutum: deinde amoris indicio quod erga noftram rem publicam et uerbis et operibus oſtendiſti: ea demum cogitauit et propoſuit quae parem eius in te beniuolentiam declararent. Conuocato igitur pro more ac legibus ciuitatis conſilio publico ipſius populi ac legitime celebrato die ſexta menſis praeſentis non ſine ſummo ac fauorabili conuocatorum conſenſu decretum fuit tibi tuiſque deſcendentibus beneficium niae ciuilitatis cum plena facultate conſequendi quocunque officia ciuitatis et cum exemptione imunitateque per annos triginta proxime ſecuturos a quibuſcunque ſolutionibus quae deinceps in eadem noſtra ciuitate quouis modo imponerentur: itaque in futurum ſis noſter ciuis Piſtorieſis ac pro Piſtorienſe ciue ut praefertur habearis et reputeris tu uir praeſtantiſſime cui et honos et beniuolentia merito debentur et cuius deſiderio ſatiſfactum eſſe putamus hoc nisi amoris inditium ſuſcipe grato ac iocundo animo et memor ſis noſtra hanc rempublicam tibi ut teris noſtris conciuibus ſactam eſſe communem: Datum Piſtorio in palatio ſolitae noſtrae reſidentiae ſub nostro conſueto ſigillo die xii Septembris m.cccc.lxxx.
Cancellarius etc.
| Lancellotus Decius |
|