| Lancellotus Decius |
|
Epistula 4
Saluus sis frater optime uenientem sororium meum patauium non fuit aequum sine meis ad te litteris uacuum uenire: quibus et si nihil aliud habeo quod scribam hoc saltem habeo quod in initio epistolarum saepissime apponitur si bene uales gaudeo ego bene ualeo uxor mea et ego salui te una cum tua saluos esse iubemus: tu uero cum omnium aetatis nostrae memoriosissi mus sis memento uerbi tui seruo tuo in quo mihi spem dedisti. Papiae quinto idus Nouembris.M.cccclxxxviii.
Tui iuris Lancellotus Decius Iuris utriusque doctor.
| Lancellotus Decius |
|