Jump to content

Foenix/Nona

E Wikisource
 Octava Decima 
Nona

NONA

est Conclusio ut ostendam quomodo rubricas utriusqꝫ Iuris locis tradere debeamus et duas imagines communiter pro illis ponere soleo: si enim meminisse uoluero Rubricam de transactionibus Thomam ranas habentem colloco uel gestum corporis pono duos enim qui diu litigarunt a lite recessisse fingo et alterum alteri signum pacis praebere haec est pulcherrima imago rubricae de transactionibus. Principia autem legum uel capitulorum in locis ponuntur alphabeto uel sono uocis uel similitudine uel gestu coporis de quibus iam plene dictum est.

 Octava Decima