| Nona |
|
OCTAVA
est Conclusio pro dominis iure consultis et de uoluminibus iuris ciuilis dicere incipiam et quando illa locis tradere uolo colores quibus teguntur accipio: pro Digestu ueteri pellem albam: pro Digestu nouo pellem rubeam: pro inforciato pellem nigram: pro Codice pellem uiridem, pro uolumine uarii coloris pellem: pro Institutionibus librum paruum: et pro autentico tabellionem instrumentum magnum habentem colloco: pro autentica puellam priuilegium habentem: pro libro feodorum comitem alicuius castri: pro decreto autem cum in eo sint sanctorum patrum auctoritates senem aliquem in loco scribentem pono: pro decretalibus Papam in throno sedentem colloco: pro clementinis puellam cui nomen est Clemens pro sexto libro institutum illud ita in Italia dictum de quo scribit Ouidius: Altera pars staret pars altera duceret orbem: pro commentariis iuris eos qui idem nomen habent: imaginem autem glosae accipio ex doctrina per me primo loco data in collocatione dictionum: pro Digestu iuniuperam habeo Florentino cytharam dantem ut orlandi gesta cantare possit. Allegationes autem decreti sic collocantur: nam pro allegatione quae fit per distinctiones ponitur puella quae pannum uel chartam lacetat: pro quaestione autem colloco iuniuperam percutientem samulam: pro consecratione est sacerdos hostiam consecrans: pro poenitentia est Iunipera quae mihi sua peccata leuia consitetur.
| Nona |
|