| Cremonae |
|
Poema 1
Paduae Domino Petro memoriae Magistro.
Quid mom pyramides. quod iam babylona canam'
Quid Iouis et triuiae templa superba deae
Non magis imensum mirabimur amphitheatrum
Nam summe facerent hoc quoque semper opes
Scipio non ultra iactet quod fecerat usus
Agmina qui proprio nomine tota uocat
Petrum fama canat quam nobilis ille rauennae est
Gloria: qui plusquam docta minerua potest
Quid magni fecere dei mirabile dictu
Nam retinet quicquid legerit ille semel
Effatur triplici quaecungque orator in hora
Protinus hic iterum nil minus ore refert
Sic reor hunc genuit doctarum quinta sororum
Cui pia musa nihil non meminisse dedit.
Frater Egidius Viterbiensis heremita
| Cremonae |
|