Jump to content

Foenix/Poema 2

E Wikisource
 Seuerius Brixiae 
Poema 2
CREMONAE.
 

Ioannnes Antonius Plebanus eximio humani diuinique Iuris Doctori d. Petro Rauennati salutem.

Venimus exterina sub celsa palatia luce
   Curia conscriptos qua capit ampla patres
Teque ibi carminibus primum censere cremonam
   Sensimus. et laudes connumerare suas
Et sit quanta tuae celeris facundia linguae
   Quam per ingenium vel quasi maius habes
Cedit enim ingenio tibi regulus imbribus oris
   Iseus manans tullius eloquio
De memori vix mente licet contingere quique
   Mortalem quoniam praeterit illa fidem
Nunc equidem de te rumor praecesserat ingens
   Inuentus multo maior es ipse tamen
Eloquar hoc fiat si non iniuria cuiquam
   Aut deus aut toto es primus in orbe virum
Salve igitur tenuesque meos dignare libellos
   Perlegere: accipiunt verba clientis heri
Vtque deus placida gaudet se voce rogari

   Dona dehinc gratis tradere supplicibus
Sic tu quaeso neges mihi non praecepta praecanti
   Quae memor hoc valeant efficere arte caput
Haec si praestiteris quamuis tibi maxima fama est
   Illa tamen crescent carmine et ore meo.

 

 Seuerius Brixiae