Jump to content

Foenix/Praefatio

E Wikisource
 Papiae Prima 
Praefatio

¶ Quoniam aetate noſtra paucos excellenti memoria praeditos fuiſſe cognouimus ſtatui pulcherrimum opus Italiae et toti orbi tradere: cuius praecepta ſiquis ſeruare voluerit huius artis altiſſimum culmem paruo tempore mirabiliter attinget: nec fallor o lector cariſſime dum enim praecepta mea per totam italiam experiri cunti diuinum potius quam humanum opus ſe vidiſſe affirmabant: aliqui etiam ſe cruce ſignabat nec in artificioſa memoria praeceptorem humi: ſed deo mihi auxilium praebente regulas pulcherrimas maximis tamen laboribus inueni: hunc ego libellum doctiſſimis auditoribus legi meque legente praecepta huius artis ab ore meo pendentes ſcripſere: et qui doctrina mea vſi ſunt et honorem et laudem ſunt conſecuti hoc meum inuentum excellentiſſimi viri laudauerunt quorum nomina in fine huius operis inſcribere placuit ne ſolus videar quod eſt meum laudauiſſe: qoud profecto pulchrius iudicabitur ſi excellentiores habuerit laudatores mea igitur praecepta cariſſime lector amplectaris omnique ſtudio et diligentia exerceas: ex ipſis enim non ex aliis grana colliges et toto ope perfecto mihi crede maxima gloriam reportabis.

Non ſumus ſufficientes cogitare aliquid ex nobis. ſcribit Apostolus ii ad Corinthyos  iii. Omne donum optimum deſurſum eſt descendens a patre luminum Iacobi prima glossa in libro nam et demoſthenes, digestorum de legibus. Quid enim habes quod non accepiſti Prima ad Corinthios, caput quartum, ſine me nihil poteſtis facere (Ioannis  xv.) nolite gloriari neque loquamini elataneque procedat magniloquentia de ore viro quia deus ſententiarum eſt dominus. Primi Regum ii intellectum tibi dabo et instruam te in hac via qua gradieris ait Deus omnipotens in libro pſalmorum per os prophetae et Baldus in principio libri feudorum non poteſt aliquid homo boni velle niſi iuuetur ab eo qui non potest malum velle: dixit Augustinus ad Bonifacium Papam gratia praevenit vt velimus bonum. Augustinus in enchiridion monet ad quaerendum ſalutem libertas arbitrii movente prius deo. Auguſtinus de eccleſiaſticis dogmatibus ſine gratia dei nullum prorſus ſiue volendo ſiue agendo faciunt homines bonum. Augustinus de correctione et gratia velle etiam quod bonum eſt non poſſum niſi tu velis. Augustinus in ſoliloquiis: et ſcribit ingeniosus poeta in principio ſui praeclari operis dii ceptis nam vos mutaſtis et illas aſpirate meis. et alibi: Adſis et cepto Iuppiter alte meo. et pulchre loquitur Caeſar in lege In nomine Domini (Codex de officio) praefecti praetorio africe in laude deo nobis auxilium praebente. Capitulum de epiſcopis et clericis: et in laude deo auctore noſtrum gubernante imperium. Capitulum de veteri iure enucleando et textus eſt in capitulo in nomine domini xxiii distinctio et in in capitulo in nomine domini de testibus et in capitulo veritatis de dolo et contumacia et in capitulo non licet xxvi quod vide et in capitulo in nomine patris. lxxiii distinctio in authentico vt praeponatur nomen Imperatoris in verbo mox inchoetur auctore deo in authentico de armis in principio in authentico de quaestore in capitulo primo de baptiſmo glosa in rubrica institutionum Baldus in rubrica Capitulum de iure iurando. Ad omnipotentis igitur dei providentiam animum meum referens hoc vtiliſſimum opus ordinare diſpoſui in quo amicis ſatisfecero ſi obſcuritates verborum et ſententiarum euitavero vt ent idocti vtilitatem aliquam ex hoc libello aſſequi poſſint: in horum igitur praeceptorum traditione loqui non aut dicere cogitavi: vt aute res clarius habeat concluſiones in tota arte facillimas adducam: vt cu legiſta ſim legiſtas videar imitari.

 Papiae Prima