Jump to content

Foenix/Prima

E Wikisource
 Prima Secvnda 
Prima

P RIMA erit Concluſio: Ars iſta conſtat ex locis et imaginibus: loca ſunt tanquam charta ſeu alia materia in qua ſcribimus: Imagines ſunt ſimilitudines rerum quas memoriae volumus commendare. Chartam ergo primum parabo in qua imagines collocare poſſimus. Et pro fundamento huius primae concluſionis quatuor regulas pono. Prima eſt haec; loca ſunt feneſtrae in parietibus poſitae columnae anguli et quae his ſimilia ſunt. Secunda ſit regula: loca non debent eſſe nimium vicina aut nimium diſtantia. vicinitas enim vt expertus ſum in appoſitione rerum memoriam naturalem conturbat: ſi autem nimium diſtarent loca cum mora quae locis tradita ſunt recitamus mediocriter ergo distabunt ſi vnus ab altero quinque vel ſex pedibus diſtabit. Tertia ſit regula vana vt mihi videtur eſt opinio dicentium loca fieri non debe re vbi ſit hominum frequentia: vt in eccleſiis aut in plateis: nam eccleſiam quandoque vacuam vidiſſe ſufficit non enim ſemper ibi hominum deambulatio viſa fuit et in hoc experientia quae eſt rerum magiſtra contrarium docuit. Quarta ſit regula: loca non ſint alta quia volui que homines pro imaginibus poſiti loca tangere poſſint quod vtile ſemper iudicaui. Accipio ergo eccleſiam mihi multum notam cuius partes diligenter conſidero in ea terque quater deambulans diſcedo domumque redeo et ibi per me viſamente reuoluo et hoc pacto principium locis do: In parte dextra portae ex qua recto tramite ad altare maius itur mihi primum locum conſtituo: deinde in pariete poſt quinque aut ſex pedes ſecundum et ſi ibi aliquid reale ſit poſitum vt eſt columna feneſtra aut his ſimile ibi locum pono: ſi autem reale desit ad arbitrium meum imaginarium fingo ſi tamen hoc loca fabricans omittere vellet timens ne rei appoſitae obliuiſcatur concedatur dummodo ſit me mor ibi locum conſtituſſe et ſic de loco in locum procedatur donec ad eandem portam loca fabricans reuertatur et iſta fiant in parietibus primis eccleſiae omiſſis omnibus quae in medio ipſius ſunt: et ſiquis locorum copiam habere cupiat hoc ordine monaſterium intret et illud totum locis impleat aut in parietibus extra eccleſiam ſibi loca comparet: et qui multa voluerit meminiſſe multa ſibi loca comparare re debet: Ego autem quia omnes homines Italiae copia rerum abſque chartarum reuolutione ſuperare volui in ſacris ſcripturis iure canonico ciuilique et aliis multarum rerum auctoritatibus dum eſſem adoleſcens mihi centummilia locorum paraui et nunc ipſis decemmilia addidi in quibus per me dicenda poſui vt impromptu ſint quando memoriae vires experiri cupio et cum patriam relinquo vt peregrinus vrbes Italiae videam dicere poſſum omnia mea mecum porto nec ceſſo tamen loca fabricare: hoc ſuadeo vt in aliqua eccleſia et monaſterio habeantur loca ſolum pro reponendis rebus quas quotidie conuenit recitare: vt ſunt argumenta rationes hiſtoriae fabulae et praedicationes quae in quadrageſima fiunt et hoc officium illis locis tantum deputetur et vnum quod vtile iudicabitur pro iſtis locis in fine ſcribere diſpoſui. volo equidem iuuenes huius artis cupidos perfectiſſime docere: loca autem ſic conſtituta ter aut quater in menſe memoria repetantur.repetitio enim locorum nullo precio emi poteſt.

 Praefatio Secvnda