Jump to content

Foenix/Qvarta

E Wikisource
 Tertia Qvinta 
Qvarta

QVARTA

est Conclusio ut imagines alphabeti seu nomina demonstrantia litteras bene memoria teneantur et saepe repetantur: Incipio ergo sic si mihi contingat in loco ponere istam copulam et in loco pono Eusebium et Thomam: hoc tamen ordine quia Eusebius locum tangit et Thomas astat coram eo: si autem Thomas locum Eusebii tenuerit et eusebius thomae non copulam et: sed hoc pronomen te in loco uidemibus appositum: est enim in arte hac haec regula ut prius in ordine loco sit propinquius sicut enim in charta primum et scribimus in ista copula et ita et in loco et idem obseruandum est generaliter in omnibus dictionibus et aliis collocandis.

 Tertia Qvinta