| Sexta |
|
QVINTA
est Conclusio in syllabis trium litterarum in quibus sic procenditur: si enim uocalis est in medio ut in hac syllaba Bar: tunc imaginem ultimae litterae accipio et rem aliquam addo cuius principium duabus praecedentibus litteris simile sit. si ergo in loco raimundum cum baculo locum percutientem posuero legetur in loco syllaba bar: et si Simon locum percusserit habebitur syllaba bas. ista ergo sit regula quae sic repetitur ubi uocalis est in medio in syllaba trium litterarum accipitur imago ultimae litterae re aliqua apposita mobili aut se mouente cuius principium simile sit duabus litteris praecedentibus: si autem uocalis sit in fine ut in syllaba bra:tunc imaginem primae litterae in loco colloco et rem mobilem seu se mouentem cuius principium sit simile duabus sequentibus si ergo Benedictum cum rapis uel ranis in loco posuero dabit syllabam bra: si aut Thomam syllabam tra: copia ergo rerum incipientium ut syllabae si in promptu habeatur magnam afferet utilitatem: sed si uocalis est in principio syllabam faciens ut in hoc uerbo amo tunc semper imago primae litterae collocanda est in loco et res principium habens simile sequenti syllabae: si ergo Antonius uoluat molam hoc uerbum amo positum legemus: si Eusebius uerbum emo: est in sciendum que non possumus commode dictionem trium aut quatuor syllabarum collocare: sed nec opus est quia frustra sit per plura quod potest fieri per pauciora: sufficit enim primam et secundam syllabam posuisse dictionem tamen duarum syllabarum possumus totam collocare ueluti pater ponam in loco rem uel hominem pro imagine syllabae pa ut Paulum et pro syllaba ter: cum uocalis sit in medio Raimundum accipiam telam in manu hebentem: conculudo ergo sic pulchre imagines alphabeti simul iunctae et copia rerum incipientium ut syllabae semper nobis seruiant si aliae imagines defuerint: si enim alias habere possum istas omitto de quibus in aliis conclusionibus dicetur.
| Sexta |
|