| Tertia |
|
SECVNDA
erit Conclusio vt charta habita modum scribendi in ipsa doceam in magna nobilium corona dum essem adolescens mihi semel fuit propositum vt aliqua nomina hominum per vnum exastantibus dicenda recitarem: non negaui: dicta ergo sunt nomina in primo loco posui amicium illud nomen habentem in secundo similiter et sic quot dicta fuerunt tot collocaui et collocata recitaui: et aduertat collocans vt semper amicum ponat agentem illud quod communiter ab eo fieri solet: et ista conclusio clare procedit in nominibus cognitis: si autem non cognoscitur amicus illud nomen habens veluti Bozdrab Zorobobel tunc collocabis quod loco suo dicetur: et idem dico in nominibus animalium vt est equus bos asinus vt in primo loco ponatur equus in secundo bos in tertio asinus et idem in rebus anima carentibus vt est liber cappa vestis: sed aduerte ne decipiaris si in primo loco poneretur liber in secundo cappa sic simpliciter posses dum recitares deficere: excitare enim memoriam naturalem est artis huius officium: sed hae res commouere non possunt quia gestus imaginis positae excitat qui in talibus naturaliter non reperitur: imago igitur in loco talis poni debet quae se moueat si non potest ab alio moueatur rem talem in manu alicuius motoris ponas vt ex motu illo memo ria naturalis commoveatur: sed acutissimi ingenii iuuenis dicet que haec praecepta non sunt omni ex parte perfecta formica in loco posita se movet non tamen propter sui paruitatem commovebit granum piperis in manu motoris positum etiam non excitat: fateor hoc si formica sola collocetur sed multitudinem formicarum ascendentium et descendentium arborem in loco ponam. Quod ergo formica sola facere non potest faciet multitudo et amicus etiam in loco multa grana movebit. Insabit etiam ingeniosus iuvenis: pulex saltat nec commovet multitudo autem bene collocari non potest sed pro pulice amicum pulicem capientem collocabo: et ego sepissime pro pulice excellentissimum omnium aetatis nostrae medicum Magistrum Gherardum Veronensem posui quem semel capientem pulicem aspexi.
| Tertia |
|