| Octava |
|
SEPTIMA
est Conclusio quia possumus etiam collocare dictiones sono uocis gestu corporis et similitudine et istis imaginibus frequentissime utor: pono enim amicum pro dictione: doctorum unum cognovi qui semper in ore habebat legem per hanc in Codice de temporibus appellationum: illam enim tantum legem legum dolor memoriter dicebat: uolens ergo illam legem collocare illum dolorem pono qui semper risum excutit et sic sono uocis collocationem facio: gestu corporis ponuntur imagines quando sit gesus in dictione comprehensus pro uerbo enim spolio amicum pono qui alium spoliet: pro uerbo rapio amicum per uim aliquid rapientem: similitudine colloco imagines quando rem dictioni similem in litteris licet in significatione dissimilem inuenio: ut quando pro uerbo cano canem colloco.
| Octava |
|