Jump to content

Foenix/Sexta

E Wikisource
 Qvinta Septima 
Sexta

SEXTA

est Conclusio in istis dictionibus panis uinum lignum uestis et similibis et in nominibus dignitatum: ut est Papa Imperator abbas canonicus: quae omnia etiam rustici intelligunt quid demonstrent: uel ut clarius loquar uniformes sunt in lingua uernacula et latina in talibus dictionibus alias imagines non quaero sed pono illud quod dictio ipsa sonat et syllabae omnes talium dictionum possunt pulchro inuento facile collocari: in corpore nanque humano casuum imagines inueni: nam caput est casus nominatiuus manus dextra genitiuus manus sinistra dantiuus: pes dexter accusatiuus pes sinister uocatiuus et uenter seu pectus casus ablatiuus: et pro numero singulari pono aut pulchram puellam nudam et pro numero plurali ipsam egregie ornatam aut illum quem meminisse uolo: aut ergo uolo collocare rem aut hominem: si rem ut panem puellam nudnam in loco sibi pedem dextrum cum pane tangentem collocabo: si autem dictionem collocare uolo hominem in aliquo officio uel dignitate constitutum demonstrantem ut abbatem: abbatem unum in loco nudum qui cum pede dextro locum percutiat pono: et si diligenter o lector dulcissime considerabis hoc inuentum tibi pulchrum uidebitur: et sic has dictiones totas soleo collocare.

 Qvarta Septima