Jump to content

Foenix/Tertia

E Wikisource
 Secvnda Qvarta 
Tertia

TERTIA

Est aurea Conclusio quia pro litteris alphabeti homines habeo et sic imagines uiuas: pro littera enim .a. Antonium habeo pro littera .b. Benedictum et sic personas in quarum nominibus prima littera est illa quam collocare uolo: et ego communiter pro litteris formosissimas puellas pono: illae enim multum memoriam meam excitant et frequentissime in locis Iuniperam Pistoriensem mihi charissimam dum essem iuuenis collocaui et mihi crede si pro imaginibus pulcherrimas puellas posuero facilius et pulchrius recito quae locis mandaui secretum ergo habe utilissimum in artificiosa memoria quod diu tacui ex pudore si cito meminisse cupis uirgines pulcherrimas colloca: memoria enim collocatione puellarum mirabiliter commovetur et qui uidit testimonium perhibuit: hoc autem utile praeceptum prodesse non poterit illis qui mulieres odiunt et contemnunt sed isti artis huius fructum difficilius consequentur ueniam tamen mihi dabunt uiri religissimi et casissimi praeceptum enim quod in hac arte mihi honorem et laudem attulit tacere non debui cum successores excellentissimos relinquere totis uiribus nitar.

 Secvnda Qvarta