Jump to content

Formulae veteres

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Formulae veteres
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 87


Formulae veteres (Auctor incertus), J. P. Migne

I. Notitia de colono evindicato.

(0757A) Notitia qualiter vel quibus praesentibus veniens nomo aliquis, nomine ille, advocatus sancti illius de monasterio illo et illo abbate, in civitate illa in mallo publico ante illustri viro illo comite vel aliis quampluribus personis ibidem residentibus, interpellabat homine aliquo nomine illo, repetebat ei, dum diceret eo quod ante hos dies ipse homo sacramentum contra ipsam casam Dei vel ipsius abbatis habuisset adhramitum ad suam ingenuitatem defensandum [ Al., tensendum] in ipso mallo in basilica sancti illius ob hoc jurare debuisset, et ipse homo de ipso sacramento jectivus remansit, et ipse homo nullatenus rationes potuit tradere per quod ingenuus esse deberet, vel ipso sacramento jurare potuisset. Et dum haec causa apud ipso comite vel ipsis racimburgiis diligenter fuit inventa vel inquisita, et legibus fuit definita, et ipse homo in praesente pro colono ad casam sancti illius vel ipsius abbatis sibi (0757B)recognovit vel recredidit, et ipse vicarius per jussionem ipsius comitis ipsum hominem per manus, pro colono ipsius, advocato illius abbatis visus est reddidisse, propterea taliter ei fuit judicatum ut de hac causa notitiam bonorum hominum manibus roboratam eum accipere deberet, quod ita et fecit, ut ipsum hominem ipsa casa Dei vel ipse abba seu rectores eorum pro colono habeant evindicatum, et sit inter ipsos postmodum ex hac re sublata causatio. His praesentibus qui subter firmaverunt.

II. Charta sacramentalis. Veniens advocatus sancti illius de monasterio illo, seu et illius abbatis de praedicto monasterio illo, castro illo, in mallo publico, ante illustre viro illo comite vel aliis quampluris qui ibidem aderant, interpellabat homine aliquo nomen illo, repetebat ei dum diceret eo quod genitor suus nomine ille colonus sancti illius de villa illa fuisset, et ipso colonitio de capud suum ad ipsa casa Dei redebeat, et (0757C)exinde neglegens aderat; et ipse in praesente hoc fortiter denegabat, et taliter dedit in suo responso quod de patre franco fuisset generatus, et de matre franca fuisset natus. Unde tale sacramento per suam (0758A)fistucam visus fuit adrhamire, et taliter ei fuit judicatum, ut hac causa apud proximiores parentes suos, octo de parte genitore suo, et quatuor de parte genetricae suae, si praemortui non sunt, et si praemortui sunt, apud duodecim francos, tales qualem se esse dixit, in illo castro, in basilica sancto illo, ubi reliqua sacramenta percurrunt, in quadraginta noctes in proximo mallo post bannum resisum hoc debeat conjurare.

III. Notitia de servo. Notitia qualiter vel quibus praesentibus veniens ille in causa monasterii sancti illius, civitatis illius pontifici, ad vicem venerabile viro illo abbate de praedicto monasterio, die illo, illa civitate, in mallo publico, ante inlustre viro illo comite, et ante illo episcopo, vel aliis plures magnificis viris qui ibidem resedebant, homine aliquo nomen illo ibidem interpellabat dicens eo quod servus monasterii sancti illius de capud suum aderat, et colonus ipsius sancti (0758B)ille nomine illum de franco homine comparasset, et malo ordine ipso servitio partibus monasterii sancti illius effugiebat vel intendebat. Interrogatum fuit ipsi servo si ipsa causa vera erat aut non. Sed ipse servus in omnibus hoc fortiter denegavit, et ipse abba vel suus advocatus contra praedicto servo intendebant, et taliter dixerunt, quod testimonia homines francos praesentare potebant, qui hic adstabant, quod ipse colonus ipso comparaverat, et in suum servitium eum viderant deservire, et per lege servus sancti illo esse debet. Et ipsa hora ipse abba, vel ipse advocatus, sua testimonia homines septem, his nominibus illo et illo, adrhamivit ut in crastinum die illo ibidem praesentare deberent. Quod ita et fecerunt. Et ipsi homines sic testimoniaverunt, quod per lege servus sancti illius aderat debitus, et quomodo hoc testimoniaverunt . . . super altario sancti illius, in illa capella, quam in curte fisci, ubi reliqua sacramenta soluta sunt, jurati dixerunt. Denuo (0758C)ipsius servo fuit interrogatum si ipsa causa recognoscebat, si sic erat veritas. Sed ipse servus in omnibus hanc causam recognovit, et ad servitium sibi reversus fuit; et ipse abba per judicium ad ipsas (0759A)personas, per jussionem illius comite, de manu ill. vicario exceptum, ibidem pro servo sancti illius evindicabat. His praesentibus.

IV. Judicium evindicatum de colono. Cum resedissent venerabilis ille abba et inluster vir ille in villa illa in pago illo, ubi ille comes esse videtur, per jussionem domno et glorioso illo rege, ad universorum causas audiendum vel recta judicia in Dei nomine terminandum; ibique veniens ille advocatus monasterii illius vel illius abbatis homine aliquo nomen illo interpellabat, repetebat ei, dum diceret eo quod legitimo colonitio partibus monasterii sancti illius vel illius abbatis ad villa illa de parte genetrice sua redeberet, et negligens et jectivus exinde adesset. Sed ipse homo de praesenti adstabat, et ipsam causam nullatenus potuit denegare, et ad ipsum colonitium se recognovit, et per manibus ipsum hominem ipsius abbatis reddidit. Proinde taliter ab ipsis missis dominicis, vel illo comite, seu et ab (0759B)ipsis rachimburgiis, ipsius advocato in causa sancti illius vel ipsius abbatis pro firmitatis studium fuit judicatum ut dum ipsa causa taliter fuit inventa et legibus definita, ut tale judicio evindicato exinde accipere deberet, quod ita et fecit, ut omni tempore ad ipsum colonitium sancti illius ad villa illa illum habeat evindicatum vel elidiatum, et sit in postmodum inter eos ex hac re sublata causatio. Datum in mense illo, in anno illo.

V. Notitia de colona evindicata. Veniens homo aliquis nomine ille advocatus sancti illius, de monasterio sancti illius, vel illius abbatis de ipso monasterio, die illo, in mallo publico, ante inlustre illo viro illo comite, vel ante quampluris personis qui ibidem aderant ad universorum causas audiendum vel recta judicia in Dei nomine terminandum, qui subter firmaverunt, femina aliqua nomine illa ibidem interpellabat, repetebat (0759C)ei dum diceret eo quod avus suus nomine ille quondam vel genitor suus ille quondam, coloni sancti illius de villa illa fuissent, et ipsa femina colona esse debebat, et ipso colonitio malo ordine de ipsa casa Dei effugeret. Sic ipsa femina in praesente adstitit, et ab ipsis personis ei interrogatum fuit si ipsa causa esset veritas, an non. Sed ipsa . . . . . in omnibus fortiter denegavit, et taliter dixit, quod avus suus ille quondam, nec genitor suus ille quondam, coloni sancti illius de villa illa nunquam fuissent, nec ipsa colonitio de capud suum ad ipsa casa Dei sancti illius nunquam redebebat, sed de patre et de matre bene ingenua nata vel procreata fuisset. Sic ab ipsis personis taliter ei fuit judicatum, ut apud duodecim homines parentes suos, octo de patre, et quatuor de matre, si praemortui non sunt, et si praemortui sunt, apud duodecim homines bene francos Salicos, in ipso mallo super altario sancti illius, in proximo mallo quem ipse comes ibidem tenebit, hoc conjurare debeat quod avus suus ille (0759D)quondam, nec genitor suus ille quondam, coloni sancti illius de monasterio illo de villa illa nunquam fuissent, nec ipsa colonitio de capud suum ad ipsa casa Dei non redebeat. Et si hoc in eo placito, sicut superius insertum est, conjurare potuerit, de hac causa ducta et secura resideat. Sin autem non potuerit, ad ipsa casa Dei se recognoscere faciat. Datum ibi.

VI. Notitia de servo quem colonus comparat. Notitia qualiter vel quibus praesentibus veniens magnificus vir ille die illa in illa civitate in mallo publico ante inlustre viro illo comite et ante apostolico viro illo, vel praesentibus quampluribus viris venerabilibus rachimburgis qui ibidem ad universorum causas audiendum vel recta in Dei nomine (0760A)judicia terminandum residebant vel adstabant, quorum nomina subter tenentur adnexa, homine aliquo nomine illo interpellabat, dixit eo quod servus ad colono suo nomine illo de capud suum aderat, et venditionem habebat quomodo ipse colonus ipsum comparaverat, et ipsam venditionem ibidem ostendebat ad relegendum. Relecta epistola, sic ipsi viri ipsum interrogaverunt, si aliquid contra ipsa charta dicere volebat, vel si eam agnoscebat, an non. Sed ipse servus ipsa charta vera et legitima recognovit. Sic ipsi viri tale decreverunt judicio, ut ipse ille ipsum ad servitium recipere deberet; quod ita et fecit, et per manu illius vicarii per jussionem inlustre viro illo comite et per judicium ad ipsas personas praesentaliter recepit. His praesentibus. Datum ibi, sub die illo.

VII. Notitia de terra evindicata. Notitia qualiter vel quibus praesentibus veniens venerabilis vir ille abbas de monasterio illo, die illo, (0760B)in illo loco, ante inlustribus viris magnificis illis et illis missis domno et gloriosissimo illo rege, vel aliis quampluris qui subter firmaverunt, quorum nomina subter tenentur inserta, homine aliquo nomine illo interpellabat, repetebat ei, eo quod illa terra quam apud homine illo concambiavit, qui est in pago illo, in grafia illa, in loco qui vocatur ille, post se malo ordine retineret injuste. Et ipse homo in praesente adstabat, et hanc causam nullatenus potuit denegare, nec tradere rationes per quas ipsam terram habere debeat. Sic ipsi homini fuit judicatum, ut ipsam terram ante ipsos missos dominicos secundum suam legem ipsi venerabili viro illo abbati reddere vel revestire deberet. Quod ita in praesente et fecit. Propterea jubemus ut dum hanc causam sic actam vel perpetratam esse cognovimus, ut ipsa terra ipse abbas habeat evindicata atque elidiata, sit postmodum ex hac re omnique tempore sublata causatio. Datum ibi sub die illo, anno illo, regnante domno (0760C)nostro illo gloriosissimo rege.

VIII. Ingenuitas. Quoniam sanctissimi Hludouvici imperatoris pietas, quam habet in Deum, ea quaerere et indagare non cessat quae Domini potissimum congruant voluntati, quibus quoque religionis honor et devotio magis ac magis de die in dies crescat atque proficiat, et ea quae ad divinum cultum et officium sanctum pertinent, decoris et honestatis amplius in diebus ejus quam prius habuerint accipiant, et cunctis in futurum temporibus quae secundum Deum ab eodem inventa procurataque sunt proficiant, et perenni stabilitate a successoribus ejus et fidelibus sanctae Dei Ecclesiae inviolabiliter in perpetuum conserventur, memor semper quod dicitur: Miserico dia et veritas custodiunt regem, et justitia firmatur thronus ejus (Prov. XX); adeo ut verissime et propemodum specialiter de eo dictum videatur: Beata terra cujus rex sapiens est (Eccle. X; Sap. VI); cui etiam illud (0760D)non inconvenienter potest aptari quod Dominus de David perhibuit dicens: Inveni David secundum cor meum qui faciat omnes voluntates meas (Act. XIII). Hujusmodi itaque studiis rex iste sapiens et beatus indesinenter intentus, et Domini semper adhaerens voluntati, cupiens, ut praemissum est, divinum officium modis omnibus honestare, et eos qui Domino Deo sacrificium super altare sanctum offerre debent, et corpus et sanguinem dominicum precum mediatione consecrare, honori habere, et ampliore gratia circumdare, statuit ut episcopi et abbates et quicunque ecclesiasticis possessionibus jure praelati sunt, si aliquos ex familia ad presbyteratus ordinem promovere velint, prius eos, permissu ipsius, libertate donent, et sic tandem ad sacerdotii gradum dignissime subvehant (Capitulare an. 816, c. 6). Igitur ego ille (0761A)minimus servorum Dei famulus, Ecclesiae Senonicae archiepiscopus, tanta serenissimi Hludouvici Augusti auctoritate, quae Senonis in arcibo Ecclesiae episcopii servatur, fultus per hunc libellum manumissionis te fratrem nostrum, quem servilis conditio hactenus addictum tenuit inter hujus Ecclesiae familiam, quia fratrum testimonio, inter quos enutritus es, dignus ad sacerdotalem honorem suscipiendum praedicaris, censeo te atque statuo ante sacri altaris cornu in conspectu sacerdotum et cleri et populi adstantis a praesenti die et deinceps ab omni jugo servitutis humanae absolutum fore civemque Romanum appellari, et ita ut nulli hominum pro servili conditione quidquam debeas servitii, nec obsequii, neque etiam libertinitatis munus impendere, non mihi, nec successoribus, aut actoribus, quicunque praefuerint huic Ecclesiae, non judiciaria praeditis potestate; sed soli Deo licentiam et facultatem habeas libere famulandi, diesque tuos vitamque ipsi dicandi, ut in ipsius Ecclesia proficias ad honorem et profectum (0761B)plebis pretioso sanguine Christi redemptae; quatenus hanc pro modulo tuo monitis instruas, orationibus juves, exemplis informes, corporis et sanguinis dominici consecratione, propter cujus honorem hanc consecutus es dignitatem, reficias; ut sicut ab humana servitute liberatus per hanc manumissionem esse cognosceris, ita per divinam doceas diabolicae dominationis jugum evadere plebem quae tibi a proprio pontifice fuerit commissa. His quoque subnectere placuit, canonicis admoniti constitutionibus, ut si qua deinceps praedia vel mancipia tui nominis titulo comparaveris, hoc observare studeas quod in eisdem decretum esse cognoscitur. Et si forte, quod absit, a tuo proposito exorbitaveris, presbyteratus gradum canonico judicio amittere cogaris. Hanc ingenuitatem manu propria subscripsi, et qui subscriberent rogavi. Actum. Et reliqua.

IX. Mandatum. (0761C)Legibus institutum est et consuetudine per tempora conservatum [ Al., confirmatum] ut quicunque advocatum instruere velit, mandato legaliter dato atque solenniter confirmato eum instruere debeat, ut omnes causas quas adgredi vel repellere debet, prosequi et defendere inoffense valeat. Igitur ego ille sanctae illae Ecclesiae vocatus episcopus injungo, mando, et per has litteras delego tibi illo fideli meo de rebus sancti illius, sitis in pago illo, in locis nuncupatis sic, cum adjacentiis vel aspicientibus ad eas locis aliis per omni jure investigare, inquirere, prosequi, et admallare debeas per mallos, vicos, castella, oppida, et civitates, necnon etiam, si necessitas incubuerit, in palatio ante vicarios, comites, missos dominicos, comites palatii, sive ante omnes Judices quibus hoc officium delegatum est, ut causationes et lites definire et terminare juste et rationabiliter debeant; et quidquid legibus cum justitia inde prosecutus fueris et definieris, scito apud me ratum et acceptum atque inconvulsum mansurum. (0761D)Quod mandatum in te conlatum ut firmum fixumque permaneat, manu propria subter firmavi, et qui adfirmare deberent rogavi.

X. Tracturia pro itinere peragendo. Dominis sanctis et apostolicis sedibus allocatis episcopis, abbatibus, vel abbatissis, et omnibus in Christo Patribus, ducibus, comitibus, vicariis, centenariis, et decanis, vel omnibus in Christo credentibus et Deum timentibus, ego in Dei nomine ille, ac si indignus peccator, ultimus omnium servorum Dei servus, episcopus videlicet, sive abbas de civitate illa, vel de monasterio illo, ubi pretiosus ille (0762A)martyr, sive confessor Christi humanitus in corpore requiescit, salutem vobis perennem in Domino destinare curavimus. Cognoscatis siquidem, domni et sancti Patres, seu et sorores in Christo, quia innotescimus vobis eo quod peregrinus iste, nomen ille, ex genere illo, ad nos venit, et nobis innotuit atque consilium quaesivit de hoc videlicet facto quod instigante adversario, peccatis facientibus, proprio filio suo vel fratre suo sive nepote nomine illo interfecit, et nos pro hac causa secundum consuetudinem vel canonicam institutionem dijudicavimus ut in lege peregrinorum ipse praefatus vir annis tot in peregrinatione ambulare deberet. Propterea cognoscatis, sanctissimi Patres, has litteras, ut quando ad sanctitatem vestram venerit, melius ei credatis, et quod nullatenus pro alia causa ambulare dinoscitur nisi, sicut superius diximus, pro peccatis suis redimendis, ut vos eum nullo modo teneatis, nisi tantum, quando ad vos venerit, mansionem ei et focum, panem et aquam largire dignemini; et postea (0762B)sine detentione liceat ei ad loca sanctorum festinare. Sic exinde agite pro amore Dei et reverentia sancti Petri, sanctissimi Patres, ut vobis pius Dominus in illa beata seu immortali vita remunerare dignetur, quia in ipso perigrino Christum pavistis seu suscepistis, considerantes videlicet quod ipse Dominus dixit: Hospes fui, et suscipistis me (Matth. XXV). E: Quod uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis (Matth. XVIII). Quid plura? Ad sapientes sufficit semel loqui. Commendamus nos obnixe in vestris sacris precibus, ut nostri meminisse dignemini. Valete in Christo feliciter, sanctissimi Patres, ut ad aeternam angelorum digni habeamini mansionem [ Al. add pervenire] perpetuam. Facta haec epistola sub die illo.

XI. Cessio ad Ecclesiam a novo aedificatam. Regnante Domino Jesu Christo in perpetuum, ego ille episcopus. O nibus non habetur incognitum (0762C)qualiter ego, auxiliante Domino, in pago, in villa cujus vocabulo est ibi, basilicam sanct . . . . . . atque sancti Stephani, vel in honore caeterorum sanctorum quorum ibidem reliquiae quiescunt, construxi atque Kalendas Julii dedicare certavi, consentientibus etiam confratribus, tam canonicis quam et monachis, vel caeteris hominibus qui ad praesentes fuerunt, ut villae quarum vocabula sunt Cadiliaco, Tanculfevilla, Fagido, et Barbitione villare, ut ibidem aspicere deberent, ad missas veniendi et ad baptismum vel praedicationem, et ut decimas suas ad memoratam basilicam dare deberent. Propterea pro firmitatis studium hanc consensionem scribere rogavimus, ut temporibus nostris atque successoribus nostris haec nostra consensio firma et stabilis valeat permanere, et sciant omnes tam praesentes quam et absentes seu successores nostri, quia dedimus in memoratum illum Cadiliaco duos mansos ad ipsam luminariam providendam vel unde presbyter qui ibidem officium fungere videtur vivere debeat. Et addimus ad hoc (0762D)insuper de terra arabile . . . . . . . et de vinea aripenne uno et dimidio, ut aevo tempore in elimosinam nostram seu successorum nostrorum ita valeat perdurare. Actum fuit hoc sub die memorato K L. Junii in anno VIII. Christo propitio imperii domni Karoli serenissimi Augusti, et anno [ Al. add. XLIII] regni ejus in Francia, atque XXXV in Italia, indictione prima, in Dei nomine feliciter. Amen. His praesentibus qui adfuerunt, illuc his praesentibus.

XII. Litterae commendatitiae. Sancto et Deo amabili Magnoni (Sirm. Conc. Gall. t. II, p. 665), dono Dei archiepiscopo ex Senonica (0763A)urbe. Ego enim in Dei nomine Ebroinus, dono Dei archiepiscopus ex Bitorige urbe, in Domino Jesu salutes optamus vobis in perpetuum. De caetero notum facimus sanctitati vestrae quia iste praesens presbyter, nomen Dodobertus, parochianus noster, in nostra diocese natus, et sacris litteris edocatus sit, ad ordinem sacrum eum promovere jussimus. Postea vero petivit nobis licentiam ut in vestra parochia apud hominem aliquem nomen Hercambaldum manere voluisset. Nos vero petitionem illius non denegavimus, nisi licentiam illi dedimus, quia scimus quod de bene liberis hominibus ortus sit. Unde has litteras commendatitias more ecclesiastico factas ad sanctitatem vestram misimus, ut scire valeat Deo digna caritas vestra eum nec fuga lapsum, nec sua malitia a nobis ejectum, sed nostra voluntate destinatum. Et ut certius credatis, Graeca elementa quae octogenarium quadringentesimum et primum numerum exprimunt imprimitus adnexuimus. Π. Petri quoque (0763B)nomine primam litteram sumptam in medium adscribere rogavimus. Nihilominus etiam parvitatis nostrae nomine primam litteram Ε. magnitudinis vestrae secundam litteram Α. istius fratris nomine tertiam litteram Δ. civitatis nostrae quartam Ω. et indictionem quartam adjunximus. Addidimus nonagenarium et nonum numerum, id est Φ. et Θ et insequenter impressione sigilli nostri subter confirmavimus, et manu propria eam roboravimus, et clericis nostris roborari jussimus. Actum in anno decimo imperii domni nostri ill. et anno XLIII. regni ejus in Dei nomine feliciter. Amen (Le Cointe, t. VI, p. 781).

In nomine Π et Υ et Α. reverentissimo sancto et Deo amabili illi archiepiscopo Senonicae urbis. Ego enim in Dei nomine ille Cinomanicae civitatis episcopus in Domino Jesu Christo opto vobis salutem in perpetuum. De caetero notum facimus sanctitati vestrae quia iste praesens presbyter, etc. ( quae ad verbum eadem sunt cum superiori, ideoque hic repetita noluimus ).

(0763C)In Dei nomine (Sirm. Conc. Gall. t. II, p. 674), sanctissimo ac reverentissimo fratri illo episcopo ille illius urbis episcopus in Domino sempiternam salutem. Cognoscat fraternitas seu caritas vestra quia iste praesens presbyter nomine ille in parochia et in Ecclesia nostra sacris litteris edocatus fuit, et ab infantia fuit apud nos seu praedecessores nostros bonum habens testimonium, bonamque continentiam et innocentiam vitam deducens. Unde placuit illi modo ut ad aliam Ecclesiam se converteret, volens sibi quaerere seniorem qui se de rebus temporalibus adjuvet, et cui ille secundum ministerium quod sibi injunctum est obsequium praebeat. Unde vestram fraternitatem compertam facimus ut cuicunque placuerit eum suscipere, absque ulla ambiguitate hoc faciat, sciens illum et boni esse testimonii et a nobis sibi ab Ecclesia, quae nobis ad regendum concessa est, migrandi licentiam accepisse. Et ut (0763D)hae litterae firmiorem obtineant dignitatem, meliusque eis fides adhibeatur, manu nostra eas subter roboravimus.

XIII. Ingenuitas. Dum omnipotens Deus nobis concedit in hoc seculo sanum corpus habere, oportet nobis pro salute animae nostrae frequentius cogitare debere ut aliquantulum de peccatis nostris minuare mereamus. Itaque ego ille in Dei nomine pro animae meae remedium, vel pro meis peccatis minuendis, ut in futurum Dominus veniam mihi praestare dignetur, servum (0764A)juris mei nomine illum relaxavi ingenuum; ea vero ratione ut a die praesente sit bene ingenuus, tanquam si ab ingenuis parentibus fuisset procreatus vel natus. Peculiare vero si aliquid habet, aut inantea Christo propitio laborare potuerit, cessum habeat. Et nulli heredum ac proheredum meorum nullum impendat servitium, nec libertinitatis, nisi soli Deo, cui omnia subjecta sunt. Testamentum etiam faciendi, defensionem vel mundeburdem ecclesiarum aut bonorum hominum, ubicunque se eligere voluerit licentiam habeat ad conquirendum. Si quis vero, quod nec fieri . . . . . . . si ego ipse, aut ullus de heredibus meis, vel quislibet ulla opposita persona, quae contra hanc ingenuitatem ista, quam ego plenissima voluntate mea pro amore Domini nostri Jesu Christi et pro meis peccatis fieri et adfirmare rogavi, venire conaverit, inferat tibi una cum socio fisco auri uncias tantas esse multando, et praesens ingenuitas omni tempore firma permaneat, stipulatione (0764B)subnexa. Actum illo.

XIV. Venditio Domino inlustri illo ille. Ratio et consuetudo exposcit ut inter emptore et venditore scriptura confirmat, ita ut nec distrahendi, sed ulla repetitio, nec comparandi qualibet videtur esse formido. Idcirco nulli cogentis imperium, nec a judiciaria potestate coactus, sed mea propria et spontanea voluntate et arbitrium, accepto vero pretio, constat me vendidisse vel tradidisse, et ita vendidi, vel de praesente tradidi, hoc sunt res proprietatis meae in pago illo, quae dicuntur illae, id est, tam mansis, domibus, aedificiis, totum et ad integrum re inexquisita. Et accepi a te pretium pro hoc quod mihi bene complacuit, hoc est, tam in argentum quam in actum valentes [ Al., tam in argento quam in fabricato valente] solidos tantos tantum. Et superscriptas res per hanc venditionem publice tibi a die praesente tradidi ad possidendum, ut quidquid exinde a die praesente facere (0764C)volueris, liberam et firmissimam in omnibus habeas potestatem faciendi. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse, aut ullus de meis heredibus, vel quislibet ulla opposita persona, qui contra venditionem istam venire conaverit, et a me vel heredibus meis non fuerit defensatum, tunc inferat tibi, una cum socio fisco, duplum tantum quantum a te accepi, vel quantum ipsas res immelioratas valuerint in duplum esse reddendum, et praesens venditio omni tempore firma permaneat

XV. Cautio. Domino fratri illo ille. Ad petitionem meam mihi non denegasti nisi ut in summa necessitate mea argento vel acto tuo valente solidos tantos in manu mea ad praestitum beneficium mihi praestitisti. Et ego pro hoc talem cautionem in te fieri et adfirmare rogavi ut usque ad annos tantos in unaquaque hebdomada dies tantos opera tua, qualia mihi injunxeris, et ratio praestat, facere debeam. Quod si minime (0764D)fecero, aut neglegens aut tardus exinde apparuero, aut ante ipso placito me immutare praesumpsero, tunc spondeo me per hujus vinculum cautionis, ubi et ubi me invenire potueris, sine ullo judicio interpellationis pro dupli satisfactione me retineas debitorem. Et quomodo [ Al., quando] ipsi anni transacti fuerint, debito tuo tibi reddito, cautionem meam per manibus recipiam, stipulatione subnexa. Et reliqua.

XVI. Obnoxiatio. Domino fratri illo ille. Omnibus non habetur incognitum qualiter mihi gravis necessitas et natas pessimas (0765A)mihi oppresserunt, et minime habeo unde vivere vel vestiri debeam. Propterea ad petitionem meam mihi non denegasti nisi ut in summa necessitate mea argentum vel acto tuo valente solidos tot in manu mea mihi dedisti, et ego minime habeo unde ipsos solidos tuos tibi reddere debeam. Propterea obnoxiationem de capud ingenuitatis meae in te fieri et adfirmare rogavi; ut quidquid de mancipia tua originalia vestra facitis, tam vendendi commutandi, et disciplinam imponendi, ita et de me ab hodierno die liberam et firmissimam in omnibus potestatem faciendi habeas. Si quis vero, quod nec fieri credo, si ego ipse, aut ullus de heredibus meis, vel quislibet opposita persona, qui contra hanc obnoxiationem istam venire conaverit, inferat tibi una cum socio fisco auri uncias tantas esse multando, et praesens obnoxiatio firma permaneat, cum stipulatione subnexa. Actum illo.

XVII. Commutationes de terris. (0765B)Inter quos caritas inlibata permanserit, pars pari suo opportuna et congrua beneficia non denegabit. Ideoque, auxiliante Domino nostro, placuit, atque convenit inter illum et illum de commutandis terris eorum, ut pro communi opportunitate inter se commutare deberent. Quod ita et fecerunt Dedit itaque ille de parte sua ad partem ipsius illius terram proprietatis suae in pago illo, in loco qui dicitur ille. Habet in longo dextros tantos, et in lato dextros tantos. Subjungit de uno latus terra lui, de uno fronte terra illius, ex alio vero fronte terra illius infra ipsa terminatione et mensura ad integrum. E contra ad vicem dedit ille de parte sua ad parte ipsius lui terram proprietatis suae in pago illo, in loco qui dicitur ille. Habet in longo dextros tantos, et in lato dextros tantos. Subjungit de uno latus terra lui, de alio latus terra illius infra ipsa terminatione et mensura ad integrum. Ita ut ab hodierno die unusquisque contra pare suo quod accepit habeat, (0765C)teneat, atque possideat, vel quidquid exinde a die praesente facere voluerit, liberam et firmissimam in omnibus habeat potestatem faciendi. Si quis vero, quod nec fieri credo, si ego ipse, aut aliquis de heredibus meis, vel quislibet ulla opposita persona qui contra hanc commutationem pars contra pare suo venire conaverit, inferat pars pari suo ista tota servante [ Al., servanti], una cum socio fisco, auri uncias tantas esse multandum, et praesentes commutationes duo uno tenore conscriptas omni tempore firmas et inviolatas permaneant.

XVIII. Charta agnationis. Femina illa, ille. Omnibus non habetur incognitum qualiter te per voluntatem tuam servus juris mei nomine ille ad conjugium sociavit uxorem. Unde te vel procreationem tuam in servitio inclinare potueram. Sed mihi praepatuit voluntas plenissima ut talem epistolam donationis in te fieri et adfirmare rogarem, (0765D)ut si aliquae procreationes filiorum aut filiarum ex te natae vel procreatae fuerint, sub integra ingenuitate cum omni peculiare eorum valeant, Christo propitio, permanere, et quidquid laborare potuerint cessum habeant, et nulli heredum ac proheredum meorum nullum impendant servitium nec hominium vel patronatus obsequium, nisi soli Deo, cui omnia subjecta sunt. Testamentum etiam faciendi, defensionem vero vel mundeburdem ecclesiarum aut bonorum hominum, ubicunque eligere voluerit, licentiam habeat ad conquirendum. Si quis vero, quod nec fieri credo, si ego ipse, aut ullus de heredibus meis, vel quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc epistolam agnationis venire conaverit, inferat ei cui litem intulerit ista tota servante, una cum socio fisco, auri (0766A)uncias tantas esse multandum, et praesens agnatio omni tempore firma permaneat.

XIX. Traditoria de terra. Veniens homo aliquis nomine ille in pago illo, in loco qui dicitur ille, ante bonos homines qui subter firmaverunt, terram illam, id est, tam mansis, etc., totum et ad integrum, quam ante hos dies homine aliquo nomine ille per venditionis titulum accepto vero pretio visus fuit vendidisse; sed ante ipsos bonos homines ad integrum, ut quidquid praedicta venditione ei vendidit, per manus partibus ipsius lui vel herbam vel terram visus fuit tradidisse, et per suam fistucam contra ipsum illum exinde exitum fecit, ut quidquid ipse ille de ipsa terra a die praesente facere voluerit, liberam et firmissimam in omnibus habeat potestatem faciendi. Et caetera.

XX. Traditoria de venditione [al., de manso, vel terra. ] (0766B)Notitia qualiter et quibus praesentibus veniens homo aliquis nomine ille missus inlustris viri illius super fluvio illo, in loco quod dicitur ille, ad illo manso vel illa terra quam ille homo hominibus illis ante hos dies ad casa sancti illius pagensis per chartam cessionis partibus ipsius illius per illud ostium vel anaticula de ipsa casa per herba vel terra de ipso manso, vel quidquid ad ipso manso aspicit, sicut in ipsa cessione est insertum, ad partem ipsius Ecclesiae visus fuit tradidisse vel consignasse. Id sunt quibus praesentibus.

XXI. Notitia de servo. Notitia qualiter et quibus praesentibus veniens homo aliquis nomine ille in pago illo, in loco qui dicitur ille, seu in mercato, vel in quocunque loco, ante bonis hominibus qui subter firmaverunt, dato suo pretio ad hominem negotiantem solidos tantos, servum suum nomine illum visus est comparasse. Et ipse negotians ipsum servum superius nominatum (0766C)per manus partibus ipsius lui visus est tradidisse, non fraude, sed in publico, ut quicquid exinde a die praesente facere voluerit, liberam et firmissimam in omnibus habeat potestatem faciendi. Id sunt.

XXII. Notitia de jactivis. Notitia qualiter et quibus praesentibus veniens homo aliquis nomine ille in pago illo, in loco qui dicitur ille, in mallo publico, ante viro illo comite vel reliquis quampluris bonis hominibus qui subter firmaverunt, repetebat ei, dum diceret eo quod homine aliquo nomine illo ante ipsum comitem aframitum habuisset. A quo placitum venit ipse, ille placito suo custodiebat, et nec ipse ille ad eum placitum venit, nec misso in vicem suam direxit qui ulla sonia nuntiasset, et placito suo neglexit, et jactivus exinde remansit. Id sunt quibus praesentibus fuerunt.

XXIII. Securitas. Non minima sed maxima vertitur discordia inter (0766D)illos et illos. Venientes ante illo et illo, repetivit ipse ille adversus ipsius lui, eo quod genitore suo aut germano suo illo malo ordine interfecisset. Interrogatum fuit ab ipsis viris ipsi lui si haec causa ita acta vel perpetrata fuisset an non, id ipse in praesente dicere deberet. Sed cum ipse ille hanc causam minime potuit denegare, sic ab ipsis viris fuit judicatum, ut illos leode, ut lex erat, desolvere deberet. Quod ita in praesente et fecit. Et ego hanc securitatem in ipso illo fieri et adfirmare rogavi ut nullo unquam tempore de jam dicta morte nec de ipsa leode nec ego ipse, nec ullus de heredibus meis, nec quislibet ullas calumnias nec repetitiones agere nec repetere non debeamus. Quod qui attentaverimus, nullum obtineat effectum, et insuper inferamus tibi, (0767A)una cum socio fisco, auri unctas tantas esse multando, et praesens securitas omni tempore firma permaneat.

XXIV. Charta denarialis ante regem. Ille rex Francorum vir inluster. Et quia ille veniens ante nos vel procerum nostrorum praesentia jactante denario secundum lege Salica servo suo nomen ille dimisit ingenuo, ejus quoque absolutionem per praesente auctoritatem firmamus. Praecipientes enim ut sicut enim et reliqua mansuaria qui per tale titulum in praesentia principum noscuntur esse relaxati ingenuum, ita et admodum memoratus ille per nostro praecepto plenius in, Dei nomen confirmatum perennis temporibus cum Dei et nostra gratia valeat, Christo propitio, permanere bene ingenuus atque securus.

XXV. Mandatum. Domino magnifico fratri illi, ille, Omnibus non (0767B)habetur incognitum qualiter me senectus adgravat et infirmitas domat, et causas meas minime valeo prosequere vel admallare. Propterea precor et supplico caritati tuae ut in vicem meam omnes causas meas, tam in pago, quam et in palatio, vel in quibuscunque pagis vel territoriis ubicunque mihi oportet, apud quemlibet hominem, tam ad mallandum quam ad responsum dandum prosequere facias. Et quidquid exinde egeris gesserisve, apud me in omnibus et ex omnibus ratum et aptum atque transactum in omnibus definitum esse cognoscas, quia amo te plus quam me, plus te quam heredes meos. Et ut hoc mandatum post te firmius retineas, et taliter obtineat firmitatem quasi gestis fuisset alligatum, manu propria subter decrevi adfirmare, et qui subscripserunt in praesente rogavi.

XXVI. Cessio ad ecclesiam. Dominae sanctae ac reverentissimae ecclesiae sancti illius, quae est constructa in pago illo, in loco qui (0767C)dicitur ille, ego in Dei nomine ille, pro meis peccatis minuendis, ut in futurum Dominus veniam mihi praestare dignetur, cedo ad luminare vel sacrificio ad ipsa casa Dei vel ipso domo Dei condirgendo, cessumque in perpetuum esse volo, et de jure meo in jure et dominatione ipsius ecclesiae transcribo atque transfundo, hoc est, res proprietatis meae in pago illo, in loco quod dicitur illo, in jamdicta loca, id est, tam mansis, domibus, aedificiis, totum et ad integrum re inexquisita ita ut ab hodierno die ipsa casa Dei ad altare Domini proferendo, vel ad ipso domo Dei condirgendo, ipsas res habere debeat. Et si mihi placuit inserendum ut nullus pontifex aut quislibet rector, si de ipsa casa Dei, de ipso luminare vel sacrificio ipsas res abstrahere conaverit, aut in beneficium dare praesumpserit, tunc ipsas res ad me vel heredibus meis perveniant. Si quis vero, quod nec fieri credo, si ego ipse, aut ullus de heredibus meis, vel quislibet opposita persona, qui contra (0767D)hanc cessionem istam, quam ego plenissima voluntate mea pro amore Domini nostri Jesu Christi fieri et adfirmare rogavi, venire conaverit, inferat tibi ista tota servante [ Al., servata] una cum socio fisco, auri uncias tantas esse multando, et praesens cessio omni tempore firma permaneat.

XXVII. Precaria Dominae sanctae ac reverentissimae ecclesiae pagensi, his nominibus, quae est constructa in pago illo, in loco quod dicitur ille, ego in Dei nomine ille. (0768A)Omnibus non habetur incognitum qualiter res proprietatis meae in pago illo, in loco cui vocabulum sunt illas et illas, in jam dicta loca, id est, tam mansis, omnia et ex omnia per mea cessione ad lumen vel sacrificium ad ipsa casa Dei a die praesente delegavi; postea ad petitionem meam mihi non denegasti, nisi ut ipsas res, quandiu advivo, mihi ad usandum vel condirgendum praestare deberetis. Quod ita et fecistis, sic taliter ut tempore vitae meae ipsas res habere et usare vel condirgere debeam, et post meum quoque discessum cum omni re immeliorata, agentes ipsius Ecclesiae absque exspectata traditione in eorum revocent dominatione vel potestate. Propterea talem precariam ad ipsa casa Dei fieri et adfirmare rogavi ut ipsas res nec vendere, nec donare, nec commutare, nec per nullis modis nullisque ingeniis de ipsa casa Dei abstrahere, nec minuare pontificium non habeam, nec mea possessio nullo praejudicio vobis nec ad ipsa casa Dei agere nec generare non (0768B)debeam nec ego ipse, nec ullus de heredibus meis, nec quislibet opposita persona. Quod si attentaverimus, nullum obtineat effectum, et insuper inferamus partibus ipsius ecclesiae vel suis rectoribus, una cum socio fisco, auri uncias tantas esse multando, et alias precarias per quinquennium fuerint renovatas, ista per se obtineat firmitatem.

XXVIII. Praestaria ad ecclesia. In Christo filio illo, in Dei nomine ille donum Dei rector, qui est custos ecclesiae illius, quae est constructa in pago illo, in loco quod dicitur ille. Omnibus non habetur incognitum qualiter tu res proprietatis tuae tam infra civitatem quam et aforis in ipso pago, in loco cujus vocabulum sunt illas et illas, in jam dicta loca omnem rem tuam per tua concessione ad ipsa casa Dei vel ipso domo Dei a die praesente delegasti. Postea ad petitionem tuam non denegavimus, nisi ut ipsas res ad praestitum beneficium tibi praestare (0768C)deberemus. Quod ita et fecimus, sic taliter ut tempore vitae tuae ipsas res per nostro beneficio habere vel condirgere sive usare debeas, et annis singulis in festivitate sancto illo censo ad lumen vel sacrificium solidos tantos per temetipsos solvere facias; et nec nos ipse, nec nullus de successoribus nostris, nec quislibet de parte nostra, ipsas res tempore vitae tuae tibi abstrahere nec minuare non debeamus. Et ut has litteras firmius post te firmiores retineas, manu propria subter decrevimus adfirmare.

XXIX. Notitia de homine forbatudo Notitia qualiter et quibus praesentibus veniens homo aliquis, nomine ille, in pago illo, in loco quod dicitur ille, in mallo publico, ante ipso comite illo vel aliis bonis hominibus qui subter firmaverunt, posita manu sua super sacrosancto altario sancto illo sic juratus dixit: Hic juro per hunc loco sancto et Deo altissimo et virtutis sancti illius quod homo aliquis (0768D)nomine ille, ita factus, apud arma sua super me venit, et colpus [ Al., colpos] super me misit, et sic mihi Deus directum dedit, ego ipso de arma mea percussi, et talis colpus ei dedi, pro quid ipse mortuus est; et quod feci super me feci; et ego hodie ipso facio infra damno et forbatudo infra noctes XLII, sicut lex est et nostra consuetudo, apud tres aloarius, et duodecim conlaudantes juraverunt, et de linguas eorum legibus dixerunt. Id sunt qui praesen.

XXX. Indiculus regalis. (0769A) Ille rex Francorum vir inluster magnifico fratri illi comiti. Cognoscas quia iste praesens ille ab hac missa petitione nobis suggessit eo quod homo aliquis nomine ille res suas in vestro ministerio ad sancto illo delegasset, et dicit quod ille vel alii homines ipsas res contendunt malo ordine. Propterea omnino tibi rogamus ut, si veritas est, integram justitiam sine ulla moratione ei facias exinde. Et si antea minime definitum non fuerit, tunc ipsos homines qui hoc contendunt malo ordine, per fidejussores positos, super noctes tantas postquam has litteras recipies, ante nos facias advenire. Taliter agas, si gratiam nostram velis habere.

XXXI. Item alius indiculus. Ille rex Francorum vir inluster illo comite, seu junioribus atque successoribus vestris, seu missis nostris discurrentibus. Cognoscatis quia in nostra (0769B)eleemosyna taliter isto praesente illo, dum et ipse senus esse videtur, taliter ei concessimus, ut de omnes hostes vel omnibus bannis seu et arribannus sit conservatus, ut neque vos neque juniores atque successores vestri ipso pro hoc inquietare nec dismanare non praesumatis, nec facere dimittatis; sed liceat ei cum Dei et nostra gratia quieto ordine ad propria vivere vel sedere. Et ut certius credatis, manu nostra subter adfirmavimus, et anulo nostro sigillavimus.

XXXII. Notitia de colonitio. Notitia qualiter vel quibus praesentibus veniens homo aliquis nomine illo, in pago illo, in mallo publico, ante viro illo comite vel reliquis quampluris bonis hominibus qui subter firmaverunt, homine aliquo nomine illo ibidem interpellabat, repetebat ei eo quod genitor suus aut genetrix sua illa coloni sui fuissent, et ipse ille suus colonus esse debebat, et malo ordine de ipso colonatico se abstrahebat et neglegens erat. (0769C)Interrogatum fuit ab ipsis viris ipsius, si ipse ille colonus ipsius lui esse debebat, an non, in praesente ei dicere deberet. Et ipse ille nullatenus potuit dicere, nec adponere, nec nullam ratione tradere per quid ipse de ipso colonatico se abstrahere potuisset; et in praesente pro colono ipsius lue se recredidit vel recognovit. Sic ab ipsis viris fuit judicatum, ut ipse ille ipso illo pro colono habere debeat. Et sic jam dictus comes ipso illo per manus partibus lue visus est reddidisse. His praesentibus.

XXXIII. Notitia sacramentalis. Notitia qualiter et quibus praesentibus veniens homo aliquis nomine ille in pago illo, in basili a sancto illo, ubi plurima sacramenta percurrere videntur, ante viro magnifico illo vel reliquis quampluris bonis hominibus qui subter firmaverunt, posita manu sua super sacrosancto altario sancto illo, sic juratus dixit: Hic juro per hunc loco sancto et Deo altissimo et virtutis sancto illo, unde me ille homo in mallo publico (0769D)mallabat, quod ego terra sua aut ad conjuge sua illa, in pago illo, in loco quod dicitur ille, de eorum potestate per fortia nunquam proprisi aut pervasi, sed de ista parte triginta et uno anno fere amplius . . . . . . . . semper exinde fui vestitus, et post me divisi, et per legem et justitiam plus obtineat me adhabere quam ipsius lue aut conjuge sua reddere, et ad quod mihi judicatum fuit in nullo non redebeo, nisi isto et unico sacramento, per hunc (0770A)loco sancto et Deo altissimo et virtutis sancto illo. Insequenter vero post ipso tres aloarii et duodecim conlaudantes juraverunt, et de linguas eorum legibus dixerunt. Id sunt. Et reliqua.

XXXIV. Notitia de herbas maleficas. Notitia qualiter vel quibus praesentibus veniens femina aliqua nomine illa in pago illo, in mallo publico, in basilica sancto illo, ante illos et illos et alios quamplures bonis hominibus qui sub er firmaverunt, posita manu sua super sacrosancto altare sancto illo, sic jurata dixit: Hic juro per hunc loco sancto et Deo altissimo et virtutis sancto illo unde me ille ante viro magnifico illo vel aliis bonis hominibus mallavit, quod ego herbas maleficas temporassem, vel bibere ei dedissem per quid ipse infirmasset aut vitam suam perdere debuisset, ego herbas maleficas nec potiones malas nunquam temporavi, nec bibere dedi, per quid ipse infirmus vel insanus fuisset, aut vitam suam perdere debuisset, et aliud de ista causa (0770B)in nullum non redebeo nisi isto unico et idoneo sacramento per hunc loco sancto et Deo altissimo et virtutis sancto illo. Insequenter vero post ipsam tantae juraverunt, et de linguas eorum legibus dixerunt. Id sunt.

XXXV. Cessio. Dulcissimo atque in omnibus amantissimo filio meo illo ille. Ammonuit mihi amor et dulcitudo tua, et ex alia parte tu cotidie mihi non cessas deservire, et in bono impendas effectum. Propterea mihi praepatuit plenissima voluntas ut aliquid de heredibus propriis meis extra consortium germanus tuus tibi concedere deberem. Quod ita et feci. Propterea cedo tibi post meum quoque discessum de hac luce, a die praesente, cessumque in perpetuum esse volo, et de jure meo in jure et dominatione tua transcribo atque transfundo, hoc est, servo juris mei nomine illo, vel aliam rem, terris, vel quacunque domum, ita ut ab hodiernum diem habeas, teneas, (0770C)atque possideas, vel quidquid a die prae ente facere volueris, liberam et firmissimam in omnibus habeas potestatem faciendi. Si ego ipse, aut ullus de heredibus meis, vel quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc cessionem ista venire conaverit, inferat tibi una cum socio fisco auri uncias tantas esse multando, et praesens cessio omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum illo.

XXXVI. Evacuatoria. Fratri illo ille. Omnibus non habetur incognitum quia ego ad petitionem tuam solidos tantos ad praestitum beneficium in manu tua tibi praestiti, et tu pro hoc talem epistulam cautionis in me adfirmasti ut usque annos tantos in unaquaque hebdomada dies tantos opera mea facere deberes, quod ita et fecisti, [ ad placito ipso debito meo mihi reddere deberes, quod ita et fecisti] et ego ipsam cautionem minime invenire possum. Propterea talem epistolam evacuaturiam in te fieri et adfirmare (0770D)rogavi, ut si ipsa cautio ullo unquam tempore inventa aut reperta fuerit, nullum obtineat effectum, evacuaturia inanis permaneat, et nec ego ipse, nec ullus de heredibus meis, vel quislibet de parte mea ipso debito superius nominato neque in ipsa cautione, nec per nullis modis nullo unquam tempore tibi ex hoc nullas calumnias nec repetitiones agere nec repetere non debeamus. Quod si attentaverimus, ista tota servante, una cum socio fisco, (0771A)auri unicias tantas esse multando, et praesens evacuaturia omni tempore firma permaneat.

XXXVII. Libellum dotis. Dum omnipotens Deus (Juret., in not. ad Symmach., p. 216) concessit jugale consortium, et tale permissum dedit ei in omnibus ut unusquisque cum vira [ Al., uxore] sua nubat juxta consuetudinem anteriorum Christianorum, et item legimus quod ipse Dominus noster cum discipulis suis ad nuptias invitatus fuisset, et cui Deus conjungit, homo non separet; quod bonum, felix, faustumque sit. Et reliqua. Donat itaque ille honestae puellae sponsae suae, nomine illa, quam, si Christo placuerit, in conjugium sociare uxorem cupio, donatumque in perpetuum esse volo, et de jure meo in jure et dominatione ipsius puellae transcribo atque transfundo, hoc est, res proprietatis meae in pago illo, in loco quod dicitur ille, tam mansis, (0771B)domibus, aedificiis, totum et ad integrum re inexquisita, seu mancipias tantas his nominibus ille et ille, seu caballos tantos, boves tantos, vaccas cum vitulos tantos, oves capita tanta, sodis capita tanta, lectarios condignos ad lectos tantas, fabricaturias vero, auro, argento in solidos tantos, . . . . ostensolia vero tam aereis quam ferreis, seu et lineis, quidquid in domo rationabiliter contenit. Omnia superius nominata, cum dies felicissimus nuptialis advenerit, dulcissima sponsa mea illa, a die praesente habeas, teneas, atque possideas, vel quidquid exinde a die praesente facere volueris, liberam et firmissimam in omnibus habeas potestatem faciendi. Si quis vero, quod nec fieri credo, si ego ipse, aut ullus de heredibus meis, vel quislibet ulla opposita persona, quia contra hunc libellum dotis venire conaverit, inferat tibi, una cum socio fisco, auri uncias tantas esse multando, et praesens libellus dotis firmus permaneat.

XXXVIII. Indiculus regalis. (0771C) Ille rex Francorum vir inluster. Cum nos in Dei nomine palatio nostro ad universorum causas audiendas vel recta judicia terminanda una cum proceribus nostris resideremus, ibique veniens homo aliquis nomine ille suggessit eo quod apud nostro signaculo homine aliquo nomine illo mannito habuisset ut super noctes tantas ante nos debuisset venire in rationes, pro eo quod dixit quod res suas post se malo ordine tenebat injuste. Ad quod placitum veniens ipse ille per triduo seu amplius placitum suum custodivit; et nec ipse ille ad eum placitum venit, nec missum in vicem suam non direxit qui ulla sonia nuntiasset. Proinde nos taliter una cum fidelibus nostris vel comite palatii nostri illo visi fuimus judicasse ut dum ipse ille per triduo seu amplius placitum suum legitime custodivit, et nec ipse ille ad eum placitum venit, nec missum in vice sua direxit qui ulla sonia nuntiasset, et (0771D)placitum suum neglexit, et jectivus exinde remansit, propterea jubemus ut quidquid lex loci vestri de tale causa debuerit, vobis distringentibus ipse ille partibus ipsius lue hominis componat atque emendare studeat.

XXXIX. Aequalentia vel pactum. Auxiliante Domino nostro Jesu Christo, placuit atque convenit inter illo et germano suo illo de alode qui fuit genetore ill. Ut inter se aequalentia dividere vel exaequare (0772A)deberent. Quod ita et fecerunt. Accepit igitur ille de parte sua manso in pago illo, in loco qui dicitur illo, cum omni desuper posito, seu vineis. olicis, campis, totum et ad integrum re inexquisita. E contra ad vicem accepit ille de parte sua manse in pago illo, in loco qui dicitur illo, ubi accola commanet, id est, tam mansis, vineis, olicis [ Al., oleis], totum et ad integrum re inexquisita, etiam aurum, argentum, drapalia, aeramen, peculium, praesidium utriusque sexus, mobile et immobile, inter se aequalentia visi fuerunt dividissent, et pars contra pare suo invicem tradiderunt, et per eorum fistucam pars contra pare suo se exinde exitum [ Al., exutos] fecerunt; ita ut ab hodierno die unusquisque quod accepit habeat, teneat, atque possideat, vel quidquid exinde facere voluerit, liberam et firmissimam in omnibus habeat potestatem faciendi. Si quis vero, quod nec fieri credo, si ego ipse, aut aliquis de heredibus nostris, vel quislibet opposita persona, qui contra hanc epistolam loco pactionis venire conaverit, (0772B)inferat pars pare suo cui litem intulerit ista tota servante una cum socio fisco auri uncias tantas esse multando, et praesens epistola pactionis omni tempore firma permaneat.

XL. Donatio ad casam Dei. Domino vere sancto ac reverentissimo monasterio illo quod est constructum in honore sanctae Mariae semper virginis genetricis Dei et Domini nostri Jesu Christi, vel caeterorum dominorum suorum, quorum reliquiae ibi conditae sunt, et inluster Deo sacrata illa abbatissa una cum norma plurimarum ancillarum Dei ad laudem Christi canendum custrix praeesse videtur, ego in Dei nomine femina aliqua nomine illa dono ad praefato monasterio a die praesente, donatumque in perpetuum esse volo, et de jure meo in jure et dominatione ipsius monasterii vel suis rectoribus trado atque transfundo ad possidendum, pro eo quod in ipso monasterio sub religione (0772C)et sancta conversatione habitare debeam, hoc est, res meas in pago illo, in loco nuncupante cujus vocabulum est illo et illo, in grafia illa, super fluvium illum, quantumcunque a die praesente in jamdicta loca visa sum tenere vel possidere, quod manente conjugio apud jugale meo illo visa sum conquisisse, vel in mea portione recepi, vel quantumcunque de filio meo nomen illo de luctuosa hereditate mihi obvenit, sicut dixi, quantumcunque in haec loca a die praesente mea est possessio vel dominatio, totum et ad integrum ad ipso monasterio a die praesente de jure meo in jure ipsius monasterii et suisque rectoribus trado atque transfundo ad possidendum, hoc est, tam terris, mansis, una cum superpositis, domibus, aedificiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, cultis et incultis, adjacentiisque omnibus, aquis, aquarumve decursibus, una cum mancipia tanta his nominibus illa, sicut dixi, inexquisita portione mea ad integrum publice trado atque transfundo (0772D)ad possidendum; ut quidquid ab hac die ipsa abbatissa vel rectores ipsius monasteriae ad profectum ipsius exinde facere voluerint, liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi Si quis vero, quod.

XLI. Precaria ad casa dei. Domini viri sancti [ Al., virtute] atque ostensione crucis patibulum mirabilis remuneratione fulgente basilicae, quae in honore sancta Maria et sancti Petri (0773A)et sancti Pauli princeps apostolorum, Gaico monasterio constructo in pago Wastinense, et inlustri abbatissa illa inibi constris praeesse videtur, una cum norma plurima ancillarum Dei ibidem consistentium, ego illa femina. Dum non habetur incognitum, sed a pluris est manifestum, quod ego res proprietatis meae in loco qui dicitur illo per epistolam donationis ad ipso monasterio vestro delegavi, propterea expetivi a vobis, et petione mea non denegasti, ut ipsas res, quandiu advivo, sub uso beneficio vestro tenere et usare debeam, et aliubi ipsas res alienare pontificium non habeam, et post meum quoque discessum, cum re immeliorata ad ipso monasterio absque ulla exspectata traditione vos vel rectores ipsius monasterii in eorum faciant revocare potestatem et dominationem, et vos reverentia discorditis ut inpostmodum mea possessio aliqua praejudicio ex hoc generare non debeant. Propterea hanc precariam in vos vel in ipso monasterio vestro emittendo decrevi, ut neque ego, neque ullus de heredibus (0773B)meis, quamvis per longinqua spatia ipsas res ad usandum habeo, agere nec repetere non debeamus. Quod qui fecerit, inferat vobis vel partibus ipsius monasterii suisque rectoribus auri libra una, argento pondo duo, et praesens precaria firma permaneat, et ut alias precarias de quinquennium in quinquennium renovantur, ista vero non sit necesse renovandi [ Al., renovare], sed per semetipsam omnique tempore obtineat firmitatem, cum stipulatione subnixa. Actum illo.

XLII. Praestaria. Dulcissima femina illa, ego illa abbatissa. Dum non est incognitum qualiter tu ante hos dies rem proprietatis tuae in pago illo, in loco qui dicitur ille, ad Monasterio sanctae Mariae adfirmasti, unde precaria nobis vel ab ipso monasterio adpetisti, propterea has litteras in te adfirmavimus, ut dum advivis, usualiter ipsam rem tenere et dominare debeas, et aliubi (0773C)ipsas alienare pontificium non habeas. Et si hoc conaveris facere, ipsam rem a die praesente perdas. Et ut has litteras vires firmiores obtineas, manu nostra subter adfirmavimus, cum stipulatione subnixa. Actum illo.

XLIII. Tradituria de terra. Notitia qualiter et quibus praesentibus veniens homo aliquis advocatus sancto illo de monasterio illo ad res illas, in pago illo, in loco cujus vocabulum est ille, quas ante hos dies femina aliqua nomine illa per suo instrumento ad ipso monasterio visa fuit delegasse cum omni integritate, sicut in ipsa donatione constat; quod portio sua est ad integrum a die praesente missus ipsius feminae ille ipsius misso monasterii nomine illo per ipso ostio de ipsa casa per . . . herbam et cespitem, sicut lex est, ipsius misso ad partem sancto illo vel ipso . . . . visus est tradidisse, et per sua fistuca ipso misso vel ipsa femina de ipsas res se exitas ex omnibus esse dixit. Id sunt.

XLIV. Emunitas Sanctorum (0773D) Ille rex Francorum vir inluster. Quotienscunque petitiones sacerdotum aut ancillarum Dei ad effectum perducimus, regiam consuetudinem exercemus, et nobis ad mercedem vel ad stabilitatem regni nostri in Dei nomine pertinere confidimus. Ideoque dominis viris sanctis ac venerabilibus apostolicis in Christo patribus omnibus episcopis, vel omnibus abbatibus, seu inlustribus atque magnificis viris ducibus, comitibus, vicariis, centenariis, seu omnes vassos nostros, vel omnes missos nostros discurrentes. Cognoscatis quod inlustris abbatissa illa de monasterio illo, in pago illo, in loco qui dicitur ille, in honore sancti illius constructo, una cum monichas vel (0774A)Dei ancillas ad laudem Christi canendum sub religionis norma conversari videntur, clementia regni nostri suggestionem intulit eo quod gloriosus domnus et genitor noster ille quondam rex per sua praeceptione sua manu roborata talem immunitatem ad ipsa casa Dei, sancto illo, vel seu monasterio illo, vel ipsa abbatissa habuisset concessum atque indultum ut nullus episcopus aut archidiaconus loci illius nisi orationem aut praedicationem lucranda gratia, ut nullus judex publicus quislibet judiciaria potestate accinctus in . . . . . villis ipsius monasterii nullum debuisset habere introitum, nec causas audiendas, nec foeda exigenda, nec fidejussores tollendos, nec mansiones aut paratas requirendas, nec nullas retributiones exactandas, et quod fiscus noster exinde exigere poterit, nullatenus exactetur nec requiratur. Unde et confirmationes anteriorum regum parentumque nostrorum nobis in praesente protulit relegendas, et petiit celsitudine nostra ut circa ipso monasterio nostra hoc deberet auctoritas generaliter (0774B)confirmare. Cui nos hunc beneficium gratante animo pro mercedis nostrae augmentum non solum confirmasse, sed etiam in novo sub immunitatis nomine concessisse. Denuo per hunc praeceptum specialius decernimus ordinando, atque omnino jubemus, quod in perpetuum absque ullis obstaculis et refragationibus volumus esse mansurum cognoscite, praecipientes ut sicut constat in supradictis titulis scriptum esse ut illud monasterium maneat absque ullum introitum episcopi aut archidiaconi, nisi orationem aut praedicationem lucrando, ut nullus judex publicus in curtes vel villas ipsius monasteriae nullum debeat habere introitum, nec causas audiendas, nec freda exigenda, nec fidejussores tollendos, nec mansiones aut paratas requirendas, nec nullas retributiones exactandas, et quod fiscus noster exinde exigere poterit, nullatenus exactetur nec requiratur, nisi, ut diximus, pro mercedis nostrae augmentum, sicut ab antecessores reges parentes nostros seu et (0774C)domno et glorioso genitore nostro illo quondam rege moderno tempore fuit concessum atque indultum, ita per nostris oraculis plenius confirmamus, quod in perpetuum volumus esse mansurum. Et ut haec praeceptio firmior habeatur et per tempora melius conservetur, manu nostra signaculis subter ea decrevimus roborare, et de anolo nostro subter segelavimus.

XLV. Indiculum regale. Karolus, gratia Dei rex Francorum, tam praesentibus quam et futuris domnis sanctis et apostolicis, ac venerabilibus in Christo Patribus, ducibus, comitibus, domesticis, vicariis, centenariis, vel omnis agentes nostros, et juniores ac successoresque nostros, vel omnes amicos nostros, seu et omnes missos nostros discurrentes. Cognoscat magnitudo seu almitas vestra quod nos partibus nostris bene habemus compertum quod dominus taliter illius fidele (0774D)nostro illo illa merito suo compellente concessimus ubicunque infra regno Deo propitio nostro homines sui ad negotium exigendum advenerint, nullus quislibet, de judiciaria potestate vestra nec missus noster nulla telonea, nec nullas venditas, nec rodaticus, nec foraticus, nec pontaticus, et, sicut dixi, nullus quislibet teloneo nec venditas ejus in nullo exactare non praesumatis; nisi, ut diximus, in quascunque portus civitatis seu mercada nullo contradicente suos vim vel suus commercius quislibet negotium absque ullo contradicente potestatem habeat vendendi, quia nos taliter et habemus concessum. In reliquo vero de parte nostra vel vestra ex nostra indulgentia visi fuimus concessisse atque indulsisse, seu et in omnibus confirmasse. Et ut haec praeceptio nostra firmior appareatur (0775A)et per tempora conservetur, manu nostra propria subter eam decrevimus adfirmare.

XLVI. Relatum quod dicitur apennis. Mos nobilium Romanorum adsuevit, et ratio jure deposcit, ut si cujuscunque domus igne cremetur, is per seriem scripturarum chartulam relationis, quod dicitur apennis, recipiat. Quamobrem cum quadam die inluster ille comes ad multorum causas audiendum vel recta judicia terminandum una cum pluribus personis resideret; ibique veniens homo aliquis nomine ille suggerit intulit eo quod ante hos dies, casu faciente, casa sua cum omni mobili, vel intro domo compendia, seu et strumenta chartarum ibidem igne cremassent [ Al., cremata e sent]. Et quia ille judex vel vicini pagenses ipsius ad praesens venientes ita dixerunt vel testimoniaverunt quod ad hoc videndum accesserant, sic vero et actum aderat, sic supradictus ille Comes vel reliquis francis personis juxta praesorium retroque praecedentium chartola (0775B)relationis, quae dicitur apennis, ei dare decreverunt, ut quidquid ex accessione parentum aut ex contractu habebat, tam per venditiones, donationes, cessiones, judicia, obnoxiationes, cautiones, commutationes, seu quod per caeteris scripturis ad eum pervenit, dominum vel potestate inceps perveniatur in suo jure absque refragationis vel modolationis in suo permaneant, vicinarum manu propria subter roboravimus et post nostro roborare decrevimus.

XLVII. Hereditoria. Dulcissima filia mea illa, ille. Dum non est incognitum, sed per populum devulgatum et patefactum, quod ego in ancilla mea nomine illa tibi generavi, et postea ante domino illo rege jactante denario secundum legem Salicam te ingenuam dimisi, et tu minime in hereditate mea succedere potebas, propterea ego hanc chartulam hereditoriam in te fieri et adfirmare rogavi ut si tibi Dominus jusserit quod mihi in hunc seculum suprestis apparueris, de omnes res (0775C)meas, tam ex alode parentum meorum quam et ex meum contractum mei obvenit, in hereditate succedas, tam terris, mansis, domibus, aedificiis, mancipiis, litis, libertis, accolabus, merito accolanarum, vineis, olicis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, in quibuscunque pagis, aut territoriis, seu agris vel omnibus locis ubi habere videor, etiam peculium, praesidium utriusque generis et sexus, aurum, argentum, drapalia, mobile et immobile, quidquid dici aut nominari potest, quantumcunque moriens de meum dereliquero, in omnes res meas in hereditate apud germanos tuos filios meos succedas, et aequalentia inter vos exinde dividere vel exaequare faciatis; et quod ad parte tua exinde recipis, quidquid exinde facere volueris, liberam et firmissimam in omnibus habeas potestatem faciendi. Si quis vero, quod nec fieri credo, si ego ipse, aut aliqui de heredibus meis, vel quibet opposita persona, qui contra hanc chartolam heredetoriam istam, quam ego plenissima (0775D)voluntate mea fieri et adfirmare rogavi, venire conaverit, tibi una cum socio fisco auri uncias tantas esse multando, et praesens hereditoria omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum illo.

XLVIII. Redemptionale. (0776A) Dilectissimo mihi bene merito illo, ille. Omnibus non habetur incognitum, sed patefactum, quod tu quotidie in bonis partibus fideliter mihi deservire non cessas, et pro respectu servitii tui, et pro fidelitate tua, quam circa partibus meis impendere non desistis, mihi praepatuit plenissima et integra voluntas, propter nomen Domini, ut de servitio meo temetipsum vel omne peculiare tuum redimere deberes. Quod ita et fecisti; et dedisti mihi pro hoc quod mihi bene complacuit, tam in argento quam in amicto, valentes solidos tantos. Propterea hanc chartulam redemptionalem in te fieri et adfirmare rogavi, ut taliter fias ingenuus tanquam si ab ingenuis parentibus fuisses procreatus vel natus, cum omni peculiare tuo; et nec mihi, nec ulli heredum meorum nullum impendas servitium, nec hominium [ Lindenbr., litimonium], nec libertaticum, nec nulnum obsequium, nec patronaticum; sed eam pergas (0776B)partem quam volueris, liberamque et firmissimam in omnibus habeas potestatem; et neque servitio, nec . . . . . onio nec libertatico, nec patrocinium, nec nullum obsequium, nec ego ipse, nec ullus de heredibus meis, nec quislibet opposita persona, tibi exinde nullas calumnias, nec fatigationes, nec repetitiones agere, nec generare, nec repetere non debeamus. Quod qui tentaverit, et a me vel heredibus meis defensatum non fuerit, inferamus tibi una cum socio fisco auri uncias tantas esse multando, et praesens redemptionale omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum illo.

XLIX. Heredetoria. Dulcissima atque in omnibus amantissima filia mea illa. Ego enim vir magnificus ille. Omnibus non habetur incognitum quod, sicut lex Salica continet, de res meas, quod mihi ex alode parentum meorum obvenit, apud germanos tuos filios meos minime in hereditate succedere potebas. Propterea mihi praepatuit (0776C)plenissima et integra voluntas ut hanc epistolam heredetoriam in te fieri et adfirmare rogavi, ut si mihi in hoc saeculo subprestis apparueris, in omnes res meas, tam ex alode parentum meorum quam ex meo contractu mihi obvenit, in pago illo, in loco qui dicitur ille, et in quibuscunque pagis aut territoriis, ubicunque habere videor, tam mansis, domibus, aedificiis, vineis, olicis [ Al., oleis], silvis, campis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, quidquid dici aut nominari potest, quantumcunque de meo proprio moriens dereliquero, in omnes res meas in hereditate apud germanos tuos filios meos succedas, et aequalentia inter vos exinde dividere vel exaequare faciatis. Et quod ad partem tuam exinde recipis, quidquid exinde facere volueris, liberam et firmissimam in omnibus habeas potestatem faciendi. Si quis vero, quod nec fieri credo.

L. Cautio de vinea. (0776D)Domino fratri illo ille. Ad petitione mea mihi non denegasti, nisi ut in summa necessitate mea argento vel amicto valentes solidos tantos in manu mea ad praestitum beneficium mihi praestitisti. Propterea oppignore tibi vineam proprietatis meae in pago (0777A)illo, in loco qui dicitur illo aripennos tantos. Subjungit de ambobus lateribus et ambobus frontibus terra lui, infra ipsa terminatione et mensura ad integrum, et usque annos tantos fructum quem ibidem Deus dederit, ad parte tua elidiatum habere debeas, et per temetipsum ipsa mea condirgere facias; et quomodo ipso fructus tantos annos transactos habueris, et debito tuo tibi reddidero, cautionem meam per manibus recipiam, stipulatione subnixa. Actum illo.

LI. Securitas. Non minima. sed maxima vertitur discordia inter illo et illo. Venientes in loco illo ante bonis hominibus, repetebat ipse ille in causa sua, vel in conjuge sua illa, adversus ipsius lue, dum diceret eo quod ipsa genua sua impinxerit, et super filia eorum nomine illa cessisset, et ipsam ibidem occisit; sed ipsa illa hanc causam minime potuit denegare. Exinde taliter ad ipsos bonis hominibus fuit judicatum (0777B)ut illam leudem, ut lex erat, ipsius luo solvere deberet. Quod ita in praesente fecit, et servo suo nomine illo vel alia rauba sua ipsa illa pro illa leude ipsius lue vel conjuge sua illa, in quod eis bene complacuit, dedit. Propterea jam dictus ille et conjux sua illa hanc securitatem in ipsa illa vel. . . . . go suo fieri et adfirmare rogaverunt, ut nullo unquam tempore de jam dicta causa, nec de illa morte, nec de ipsa leude, nullas calumnias, nec repetitiones, nec fatigationes, nec nos, nec ullus de heredibus nostris, nec quislibet opposita persona agere, nec generare, nec repetere non debeamus. Quod qui attentaverit, et a nobis vel heredibus nostris defensatum non fuerit, inferamus tibi una cum socio fisco auri uncias tantas, argento pondo tanto esse multando, et praesens securitas omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum illo.

LII. Donatio ad filios. (0777C)Gesta lex et consuetudo exposcit ut quaecunque persona naturales filios habuerit, et alios plures non habuerit, si eos in sua voluerit instituere hereditate, qualiter in suum potius arbitrium ad faciendi de id pater hoc quod in eos voluerit, liberam habeat potestatem. Ideoque ego ille, dum non est incognitum quod femina aliqua nomen illa bene ingenua ad conjugium mihi sociavi uxore, sed qualis causas vel tempora me oppresserunt ut chartolam libelli dotis ad eam, sicut lex declarat, minime excessit [ Al., concessit] facere, unde ipsi filii mei, secundum legem, naturales appellantur, et filios in ea generavi, quibus baptismo nomen imposuimus illos et illos, propterea volo ut praedicti filii mei in omni corpore facultatis meae in pago illo, in loca denominantes illos et illos, in legitimam successionem debeatis addere appatuere, hoc est, tam terris, mansis, una cum superpositis domibus, aedificiis, utriusque generis sexus peculiis, mancipiis ibidem commanentibus, (0777D)tam ibidem quam et aliunde translatis, sicut dixi, quod nostra est possessio, et quod de successione parentum nobis obvenit, tam de alode quam de comparato, vel de qualibet a tractu ad nos noscitur pervenisse, et quicquid a die praesente nostra est possessio vel dominatio, cum omni jure et merito et omni re inexquisita quandoquidem moriens dereliquero, in vestra debeatis revocare potestate et dominatione, et faciatis exinde jure proprietario quod (0778A)volueritis, et nullus vobis de omni hereditate mea repudiare non debeat, nec facere possit, stipulatione subnixa.

LIII. Mandatum. Dulcissimo amico meo illo, ego ille. Rogo atque injungo caritate tua ut hias ad vicem meam ad civitate illa, ad illo defensore et illo professore, vel curia publica ipsius civitatis, et hanc epistolam, cua ego filios meos illos in totius hereditatis meae legitima successione instituere et legitimos filios meos, sicut in ipsius epistolae textu continetur, conscribere volui, ea gestis municipalibus, ut mos et lex est, juxta morem et consuetudinem alligare atque firmare facias, ad prosecutionem celebratam. Quod tibi rogo mihi rescribere pigrum non graveris, stipulatione.

LIV. Heredituria [Al., gesta] de hereditate. In nomine Domini. Anno illo domni nostri illius (0778B)regis, mense illo, gesta habita apud laudabile viro illo defensore et illo professore vel curia publica ipsius civitatis, ille ait: Quaeso vobis, optime defensor, ut mihi Codices publicos patere jubeatis, quia habeo quaedam prosequere quae gestorum allegatione cupio roborari. Memorati defensor et ordo curiae dixerunt: Patent tibi Codices publici, prosequere quae optas. Ille dixit: Amicus meus ille mihi injunxit per suum mandatum solemniter roboratum ad laudabilitatem vestram accedere debere, et hanc epistolam, quam ipse, sicut textus declarat, in praedictos filios suos illos conscripsit, pro eo quod in bene ingenua femina illa ipsos generavit, et tamen chartolam libelli dotis ei secundum legem non adfirmavit, propterea jam dicti filii secundum legem naturales appellantur, ita antedictus pater eorum ei complacuit ut ipsos secundum legem Romanam in ipsa civitate ante curiam publicam debeat in legitima totius hereditatis suae instituere hereditate, ita et (0778C)fecit, dum improlis, nec legitimos infantes non habuerit, ipsos in legitima hereditate pro legitimis filiis in omnes causas recepit, ut praedicta epistola juxta morem et consuetudinem gestis municipalibus alligari atque firmari debeat. Suprascriptus defensor una cum suis curialibus vel subscriptionibus instituerunt vel inobodierunt sub signaculis. Et haec gesta quomodo est conscripta, manu eorum roborata, ei visi fuimus tradidisse, stipulatione subnixa. Actum.

LV. Epistola. Magnifico amico meo illo, ego ille. Cognoscas juxta injunctionem tuam, ut per tuum mandatum misi rogasti, ad illa civitate ad illo defensore vel curia publica ipsius civitatis me accessisse, et hanc chartolam, qua infantes tuos, quod naturales sunt, in legitima hereditate secundum legem instituisti, sicut in ipsa chartola tam de rebus quam et de ipsa munera ad ipsius infantes continetur, gestis municipalibus (0778D)juxta morem et consuetudinem allegasse atque firmasse cognoscas, et de persecutione celebrata, quod mihi rogasti, rescribere vel prosequere mihi pigrum non fuit, stipulatione subnixa.

LVI. Gesta manumissionis. Quod secundum legem Romanam actum est nullatenus revocetur. Itaque sub die illo, anno illo regni domni nostri illius regis, indictione illa, vir venerabilis (0779A)ille diaconus testatur eis quia stabili sub scripturis manumittere in ecclesia illa vindictaque liberare famulo illo suo nomen illo bene sibi merito secundum constitutionem bonae memoriae Constantini legis, qua fixum est ut omnes qui sub oculis episcoporum, presbyterorum, seu diaconorum, in ecclesia manumittuntur, ad civitatem pertineat, et ab ecclesia defensetur, et vult eum juxta consuetudinem, cujus commemoratio subpravida [ Lindenbr., supradicta] est, ad civitatem pertinere Romanam, ea tamen conditione ut eat ubique, quam voluerit partem pergat, tanquam si ab ingenuis parentibus fuisset natus vel procreatus, et nulli heredum ac proheredum meorum minime quicquam debeat servitutis, nec libertinitatis gratiam, nec patronatus obsequium, sed, sicut dixi, sub integra et legitima ingenuitate debeat permanere ingenuus atque securus, et semper ad civitatem debeat pertinere Romanam, testamentum etiam faciendi liberam in omnibus habeat potestatem. Si quis vero.

LVII. Traditoria. (0780A) Notitia traditionalis, qualiter vel quibus praesentibus venit homo aliquis nomine ille ad illo manso, quem ante hos dies per chartolam venditionis ad filium suum adfirmavit, per . . . . . visus fuit tradidisse vel consignasse, et exitum inde fecisse. His praesentibus

LVIII. Obnoxiatio. Domino meo semper, ego enim ille. Dum non est incognitum qualiter, instigante parte adversa, mihi contigit quod ego caballo ad homine aliquo nomine illo in texaga subduxi, unde et de furto victus apparui, et vitae periculum exinde incurrere potueram, et ego non habeo unde ipsum facinus vel ipsum furtum emendare vel satisfacere debeam, propterea expetivi a vobis, et habuit pietas et dignatio vestra. Et reliqua.