Migne Patrologia Latina Tomus 13
AucInc.FrAlSe 13 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
FRAGMENTUM I. INCIPIT SERMO III
Dominus noster Jesus Christus ipse est fundamentum, ipse perfectio, ipse angularis. A terra est et a coelo: de coelo enim descendit Deus, et hominem assumpsit de terra, et sociatus est homini. Ecce de coelo, ecce fundamentum, ecce angularem. Hic bene complacuit in hominibus: et his, qui de terra sunt, dedit Spiritum sanctum de coelo; ut et superiores et inferiores unam faceret Ecclesiam; hoc est divinitati humanitatem, divinitatem humanitati permiscens. Cum autem fundamentum audieris, Dominum intellige: ipsum enim fundamentum demensus est. Lapides qui super aedificantur, parem fundamento debent habere mensuram, ut aedificandi usibus conveniens fiat . . . . .
FRAGMENTUM II. EX SERMONE V. . . . . . quam per speculum intuemur, in eamdem imaginem reformati de gloria in gloriam. Sicut enim aliquis regalia vestimenta, purpuram et diadema et caetera similia inspicit, et varietatem miratur, subtilitatem, gratiam, pulchritudinem pretiosorum lapidum, et insatiabiliter aspiciens delectatur; vel quemadmodum. . . . as picit . . . . . uo remota et coelestem imaginem Christi ferventem habentem in nobis et intelligentes pulchritudinem ineffabilis luminis intuentur: quemadmodum reformantur de gloria in gloriam, varietatem et pulchritudines diversas, quae lingua carnali narrari non possunt, imo nec intellectu comprehenduntur, quanta sint quae fiunt in hoc mundo cum sanctis. Ipsae enim parabolae imagines quaedam sunt: divina enim ab his qui experti sunt agnoscuntur, et ab his in quibus oportuit veritate aspiciuntur. Ita igitur debes intelligere aut audire, id est ultra tuam scientiam, ultra sensum; quamdiu res ipsa mysterii gratiam in mentem tuam infundat. Etenim purpura et regalia vestimenta lucrum nullum nec vitam tribuunt videntibus, praeter id solum quod delectantur aspectu: divina autem gloria et coelestis imaginis pulchritudo vitam praestat aeternam, charitatem veram, cordis puritatem, cibum coelestem. Qui igitur hoc intuentur lumen divinum, in sua corda splendificans, nullis rebus occupantur terrenis; sed prorsus connexi sunt illi pulchritudini. Sicut enim parvulus matrem suam aspiciens in manibus se gestantem, gaudet et laetatur, quoniam vitam lactis sumit ex ea, et in eam aspicit; ita et verum lumen habentes in se, attendentes ad hoc, requiescunt et gaudent gaudio quod non potest enarrari: ex ipso enim indiscunt immortalem escam, et in ipso vivunt vitam veram in saeculo. Explicit sermo V. FRAGMENTUM III. INCIPIT SERMO VI.
Quam dispensationem habet Christi adventus? Primum ut mundam redderet naturam Adam, et haereditatem coelestem donaret Spiritus sancti. Magnum igitur beneficium generi dedit humano, redimendo nos de carcere tenebrarum, et demonstrando viam vitae, et januam docendo qua de vinculis exiretur, cum dicit: Petite et dabitur vobis, pulsate et aperietur vobis. Per hanc enim januam liberantur volentes quaerere et pulsare, et in ipsa duplicem gratiam consequentur, quod et anima liberetur gravissimis vinculis mortis atque peccati, et quod semetipsa recipiet, et cogitationes suas, et coelestem regem Christum tamquam sponsum secum habitantem. . . . . . . .
FRAGMENTUM IV. INCIPIT HOMILIA XXIV.
Interrogatio seniorum quorumdam, si vere in resurrectione omnia membra resurgunt. Responsio. Deo omnia sunt possibilia, et ita promisit: hominis autem infirmitas et cogitatio, quasi impossibile huic apparet. Quemadmodum enim de limo terrae accipiens, et quasi quamdam aliam construxit naturam, dissimilem a terra; et plurima faciens genera ut . . . . capillos et pellem et ossa et nervos; quemadmodum autem acus in ignem mittitur, mutat colorem et transfiguratur . . . . quamvis solvatur, tamen stabilis est; ita in resurrectione omnia membra resurgunt, et capilli non disperient, juxta quod scriptum est, et omnia efficiuntur lucida, et omnia in igne et in lumine tinguntur et transfigurantur: sed non, sicut quidam dicunt, quod solvantur et ignis efficiantur etiam, et non stabit natura. Petrus enim, Petrus est; et Philippus, Philippus: et unusquisque in propria natura et substantia permanet, sicut et in plenitudine Spiritus. Si autem . . . . . .
FRAGMENTUM V. EX HOMILIA XXXIII. . . . . . . . . . quemadmodum si sit civitas deserta aut diruta, et voluerit quis restaurare eam; prius ea quae remanserant vel corruerant, destruet ad purum; et sic incipit ponere fundamenta, et erigere fabricam; et tamen domus necdum est perfecta. Similiter et qui paradisum voluerit fabricare in locis desertis et abditis, primum incipit mundare, et saepem circumdare, et aquales distinguere; deinde plantare, ut post multum tempus afferat fructus paradisus. Ita et voluntas hominum praevaricatione exasperata et deserta et spinosa facta est. Dixit enim ei Deus: Spinas et tribulos proferet tibi terra. Oportet igitur, ut quis laboret et opere multo requirat, et ponat fundamentum, donec veniat in cor ejus ignis coelestis, et mundet omnes spinas. Tunc demum incipiet sanctificari. Explicit homilia XXXIII.
FRAGMENTUM VI. INCIPIT HOMILIA XXXIV.
Omnes rationabiles creaturae (dico autem angelos, animas, et daemones) integrae et simplices a creatore creatae sunt: quae quidam ex eis in mala conversae sunt per liberi arbitrii voluntates; et erunt haec. Voluntate enim propria aversi sunt a sancto et integro cogitatu. Hoc enim intelligimus, quia a fabricatore malum nihil constat esse creatum. Judicem itaque dicimus Deum mittentem Satanam in ignem. Sunt enim quidam haereticorum dicentium esse materias sine initio, et materiae radicem, et virtutem radicis unius esse virtutis. Adversus haec habes rationabilem responsionem . . . . . .
FRAGMENTUM VII. EX HOMILIIS INCERTIS. . . . . . . . . . . . . Oleum laetitiae prae consortibus tuis, et multam ac variam escam spiritalem et coelestem, incorruptam, glorificam, et vestem coelestis luminis . . . . in his enim vita, non in corpore. Qui autem remanserit in propria natura . . . . . . . . corrumpetur et morietur . . . . . . . . Anima quando in sola propria natura remanserit, et non participaverit divinae naturae, id est gratiae, morte aeterna morietur in poenis, quia digna non est effecta aeternae vitae particeps esse. Sicut enim infirmantis corpus cum escam non poterit accipere vel potum, desperantes de eo plangent eum omnes proximi vel charissimi amici vel dilecti ejus . . . . . . . . ascendet enim super te coelestis agitator, et fiet anima tua tota oculus, et tota lumen. Et si cibum sumpsit spiritalem, si vitae potum potata es, et si indumentum ineffabilis luminis induta es, ut possis adversus machinamenta resistere diaboli: si interior homo his omnibus per probationem confirmatus est; aut si vita vivet aeterna, in Domino requiescens. Si autem haec omnia non recepisti nec possides, non in veritate contristari debes, quod tantarum non sis particeps divitiarum, et tantam necdum acceperis vitam? Itaque dolorem paupertatis tuae habeto et inopiae, eo quod in propria peccatorum tuorum adhuc remanseris inopia. Si ergo quis habens dolorem propter inopiam propriam, et nondum satiatus, in securitate ambulat, qui autem dolorem habet, deprecatur petens Dominum, velocius percipiet redemptionem et coelestes divitias; secundum quod Dominus dicebat de judice iniquitatis. De vidua sermo narrans edocuit . . . . . . . . . FRAGMENTUM VIII. . . . . . . . . fissam enim habentes ungulam et rumigantia animalia [comedenda] esse lex praecepit (Levit., XI). Hoc est enim necessarium, duplicem se intelligere hominem, contradicentem et non concordantem coinhabitanti peccato. Oportet autem animam separari cum cogitationibus suis, et dijudicare per verbum et segregari a communicatione peccati: et tunc Deus inversa te discernit, et separat animam a malis spiritibus, qui sunt cogitationum radices. Sicut enim agricola utiliter terrae agens curam, primum renovat eam et mundat spinis et tribulis; et tunc semina mittit, ut opportune fructus restituat; ita oportet placere Deo volentem, et semen gratiae sperantem recipere, mundare et renovare, et omni virtute ornare ex se, ipsam terram cordis sui, ut semen spiritus cadens in corde bonae terrae, fructum sancti Spiritus reddat multiplicem. Vel quemadmodum artifex qui diligentius operatur pelles animalium, quae dicuntur pergamena, nisi primo auferat ab eis pilum, et superfluam pinguedinem carnis, vel nigrorem sanguinis et reliquam immunditiam, ut diligenter munda et limpida ea perficiat: non potest in eis lex Domini scribi: sicut ergo artifex sapiens, quemadmodum oporteat omnia superflua auferet, mundans et nitorem praestans; et tunc ibi scribuntur Dei leges: et tunc erunt scripturae spiritales: eadem igitur similitudine et ii qui volunt, et qui sperant leges Spiritus sancti in suo sensu vel anima scribi, et coelestem vitae imaginem Christi induere, omni sollicitudine et diligentia cor suum sicut artifices mundum exhibeant, emundantes se ab omni agrestis istius saeculi pinguedine, et a sollicitudine carnis et sanguinis; et ab omni terreno vinculo separati, et a terrenarum rerum distensione, quae est veluti nigror sanguinis, hoc emundent; ut sic emendantes et praeparantes sensum proprium et cor, scribat ibi Deus sanctus proprias leges; secundum suam promissionem, dans leges in corde et in sensibus eorum scribens, et erunt populus ejus. Sicuti et Apostolus dicit: Has habentes promissiones, mundemus nos ab omni carnis. . . . . . . . .
FRAGMENTUM IX. . . . . . . . . Jam nunc ergo sermonem exigat unusquisque ab anima sua, dijudicans cogitationes proprias per praecepta divina; et probet in quibus sit deditus, et a quibus detineatur; et videat si legibus Dei concordet cor ejus vel cogitationes ejus. Sin vero, festinans convertatur unusquisque in omni virtute animae vel corporis; ut quemadmodum corpus exterius a fornicatione conservat et a malitia et corruptione, veluti Dei templum; sic in interioribus animam et cogitationes custodiat a corruptione spirituum malignorum: ut non communicet cogitationibus eorum, nec coinquinet se, quia est sponsa Christi. Sicuti enim corpus fornicatur, ita et anima occulte communicans malignis virtutibus in cogitationibus, in peccatis invisibilibus: corrumpitur enim et fornicatur. . . . . . . . . desideriis. . . . . . . . in vana gloria, in invidia, in rapina. Ubi enim communicat anima, illic et ministrat et servit: si autem divino Spiritu communicat, ipsi et ministrat: si vero tenebrosis et malignis spiritibus, illis similiter ministrat et servit. Sicut ait: hominum enim corrupta mens. Et iterum: coinquinata est mens eorum et conscientia. Et iterum: timeo enim ne sicut serpens Evam fefellit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri. Est igitur fornicatio visibilis. Est et invisibilis fornicatio per cogitationes iniquas. In lege enim mysterium aliquod sanctus Spiritus demonstrans animae, quadrupedia immunda separabat a mundis: munda enim mundos necesse est pariant fructus. Ita debent animae cogitationes naturae propriae esse mundae, per scientiam verbi, a cohabitante peccato et ab immundis cogitationibus: ut anima naturae propriae cogitationes, verbi notitia, mundas pariat; non consentiens nec communicans malitiae fructus immundi, scientia ea quam natural. . . . . . . . . . ignorantiam pariet, neque audit aut loquitur aut immergitur in peccati tenebras, quoniam a vitiis est eruta. Etenim mens, quae vixit in tenebris, et non est morti nata.. . . . . . . haec de Christi corpore non est, non est de corpore luminis, sed socia est tenebrarum et portio. Et iterum, quorum animae coeleste lumine illuminatae sunt; et effecti sunt portio luminis. Sed dicet aliquis; quemadmodum corpus tenebrarum est diaboli anima, quae non est creatura ejus? Hic respiciens itaque recte intellige. Sicut enim indumentum, quod uteris, alter confecit vel texuit, et eum indueris; similiter domum alter fabricavit et constituit, ut habitares in ea: ipsa ergo similitudine et Adam praeceptum praevaricans, et malignum serpentem obaudiens, et Dei praecepta sancta contemnens, distractus est; vendens se virtutibus nequitiae, et subdidit inimico animam, quam Deus bonam fecerat, suae imaginis proprium habitaculum. Propterea enim anima corpus efficitur tenebrarum nequitiae, quamdiu in peccatis est, etc.
FRAGMENTUM X. . . . . . neque enim de Gabriel et Michael dixit: Faciamus secundum imaginem et similitudinem nostram, nisi tantum de homine. Vide igitur honorem tuum, quemadmodum sis pretiosus ab angelis, quomodo Deus per se ipsum pro tua legatione vel redemptione in terram venerit. Deus ergo et angeli pro tua redemptione et salute venerunt. Rex, filius regis, fecit confilium, et veniens in crucem posuit animam suam. Tanta enim est charitas Dei ad hominem, ut immortalis pro te cruci affigeretur, sicut scriptum est: Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unicum daret pro eo. Quomodo ergo non omnia cum ipso nobis donavit? Et alibi: Amen, dico vobis, quoniam super omnia sua constituet eum. Dicit enim alibi minister sanctorum: cum Eliseus esset in monte, et venissent ad eum allophyli, dicebat puer multi sunt. . . . . . . . . FRAGMENTUM XI. . . . . . . . vocati ad imperatorem praefecti vel comites sub magno timore et tremore sunt, quemadmodum ad interrogata respondeant, aut ne in aliquo offendant verbo, et incidant in periculum; rustici autem et ignavi, qui numquam judicem penitus viderunt, in securitate transigunt: et in hoc saeculo ab imperatore usque ad pauperem securitatem videntur sub coelo habere. Qui autem ing redi untur ante tribunal Christi. . . . . . . . semper sub timore et tremore sunt positi. Nam et divites terrae quando copiosum fructum in horreis reconderint, rursus operantur per singulos dies ut acquirant. Sin vero in reconditis sint praesumentes, et ea quae in horreis sunt reposita neglexerint, statim in inopiam et in infelicitatem ruunt. Idcirco laborare fortiter debent, et recondere potius. Et christianitas ita est, ut unusquisque gratiam Dei gustet. Est enim gustate et videte quoniam suavis est Dominus. Est igitur gustus operationis in plenitudine virtutis, Spiritus sancti gratia ministrante in corde. Quotquot enim luminis et regni sunt filii, vel ministri Novi Testamenti in spiritu, isti ab hominibus non docentur, sed a Deo sunt edocti: ipse autem scribens legem in cordibus eorum. Non enim in Scripturis tantummodo debent instrui, quae atramento sunt scriptae; sed in latitudine cordis gratia Dei, et legis spiritus, et coelestia mysteria scribantur, etc. FRAGMENTUM XII. . . . . . . Dico autem tibi quoniam et Apostolos habentes Paracletum securos in omnibus non fuisse. Aderat enim in eis gaudium et laetitia, timor et tremor ex ipsa gratia; non enim de parte malitiae; sed gratia ipsa custodiebat eos ne vel in modico averterentur. Quemadmodum si sit aliquis jactans lapidem in murum, quid laesus aut commotus est murus? aut veluti sagitta in hominem tectum clibano mittatur, quid aut corpus aut ferrum nocuit impingens et cadens? Ita pars aliqua malitiae etiamsi approximavit eis in aliquo, in nullo tamen nocuit eos, quoniam induti erant perfectam Christi virtutem: et ipsi perfecti cum essent, habebant libertatem operandi justitiam. Quoniam dicunt quidem, quod cum gratia sit animae securitas. . . . . . .
FRAGMENTUM XIII. . . . . . . animas multorum quasi immundis spiritibus impleverunt. Sicut psalmus ait, quoniam repleti sunt obscurati domibus iniquitatum. Et posuit testamentum contra regem verum, legem peccati, et imagines nebulosas et doloribus plenas, et nummum reprobum spernendum signavit, et malitiae mores edocuit, legiones induxit, spiritus pravitatis qui obtinent animam in compedibus solidatis et serris ferreis ad observandam eam ne exeat: et coegit eam facere opera eorum, secundum illorum arbitrium; et corruperunt eam et fornicati sunt cum ea; et cooperuerunt tenebris oculos ejus, ne videret dominum suum; et in mola tenebrarum commolere coegerunt, ut cogitaret carnalia et mundana, sentiret terrena et limosa: et excitavit in ea fontem coenosum, iniquitate scatentem; et consilia malignitatis spirituum sparserunt in ea, et in captivitatem duxerunt populum ejus, id est multitudinem consiliorum; spoliaverunt et gloriae vestimen tis, injeceruntque pannos ignominiae et immunditiae, plenos amaritudine et felle; et impleverunt eam omni immunditia. Deinde postquam multa tempora transierunt, et ipsi consuetudine tenebrarum potestate decenti, nullam memoriam sui regis habebant, nec propriae libertatis, sed ita habebant ut si tales ab initio essent creati; misit ergo Christus rex coelestis et verus, primum per sanctos prophetas hominem commonens, et in memoriam nobilitatis propriae revocans dignitatis; id etiam memorans quam acerbo, quam subdolo teneretur errore, annuntians se ipsum venturum, et liberaturum eum per se ab his qui eum in captivitate deti nebant... . . . . . adulterii nummum deleret, et omnes inimicos a quibus tenetur extingueret: et renovare eum promisit secundum arbitrium suum et legem pacificam dare spiritus et divinam, ut simul mores antiquos qui erant in eo malitiae commutaret: tantum ut memor sui anima ad proprium confugiat Dominum, ei se tradens, et suam commodans voluntatem: et ut crederet, quod facturus sit omnia quae promisit; et eum obsecret dies noctesque vociferans ut a mala captivitate et acerba eruat servitute. Quando autem illustravit bonitas salutaris nostri Jesu Christi, et promissionis consummata sunt tempora, et venit rex Christus ad redimendum et recipiendum hominem suum, quem multis temporibus dira servitus tenebat; et quotquot in eum crediderunt, et ad eum confugerunt, redempti sunt. Et rogavit, suam captivitatem confitens, quod non per semet posset liberari et de servitute erui, id est ad superiorem mundum, et ab hoc saeculo ad beatum et perenne saeculum facilius volat cum multa requie. Jam enim Filii Dei et celsiores fiunt et superiores sine ullo metu spirituum immundorum, et feritatis eorum; sicut enim volatilia jam non timent ferarum insidias. Ut autem nullus est hominum qui pecorum loquelam intelligat, ita et linguam Spiritus sancti nemo hominum plenus spirituum mundanorum agnoscit; sed soli filii gratiae verba matris agnoscunt: secundum quod dictum est, spiritalibus spiritalia comparantes; animalis autem homo non recipit quae sunt spiritalia: stultitia enim est ei. Sicut enim hominibus incognita est hirundinum vox, ita et carnales spiritalibus pro barbaris sunt. Haec autem quadam similitudine umbratili eorum, quae vera sunt, dicimus volatilium et hujusmodi rerum; sumentes ab his quae videntur exempla et materiam colligentes; quoniam spiritalia nullam interpretationem recipiunt: sicut et Dominus locutus est in parabolis: ait enim: Aperiam os meum in parabolis. Spiritalia enim invisibilia sunt, et nec sermone humano possunt exponi, nisi spiritus ipse obsecretur ut doceat. Spiritalem enim regenerationem incrementum et perfectionem noscere non possumus, sed solummodo credere quod ita in hominibus operetur qui ei conversatione sui placere potuerunt. Ita et spiritalium loquela barbara est mundanis hominibus. Sicut enim pisces maris omnes, quae sunt in eo, norunt semitas et profunditates, et homines vel feras vel pecora non possunt agnoscere . . .