Jump to content

Fragmenta commentarii in Psalmos

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Fragmenta commentarii in Psalmos
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 71


GreTur.FrCoInP 71 Gregorius Turonensisc.538–594 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Incipit explicatio Florentii Georgii Gregorii de Titulis psalmorum( Exms. Cod. Vaticano eruta a viro cl. Josepho Thomaso.

1257 Denique psalmi qui fugam persecutionemque David explicant, ostendunt persecutionem passionemque dominicam. Illi autem qui In finem inscribuntur, perfectionem bonorum operum ostendunt, quia hic finis dissimilis est aliis finibus; cum illi habent terminum, hic replementum. Finis enim Legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Pro torcularibus, pro aeternorum munerum fructibus hymnus est. Pro his qui haereditabuntur, retributionem sanctorum sive Ecclesiae, quae est corpus Christi, ut haereditatem capiant et regna coelorum, docent. Pro Octava. Quidam hunc numerum Evangeliis deputant, eo quod continentur in his octo beatitudines per quas venitur in regnum Dei; sive illius arcae octo animae. In consummatione, vel dedicatione tabernaculi, perfectio Ecclesiae intelligitur. Pro his qui commutabuntur. Populi Judaici de gentili, vel de Synagoga Ecclesiae commutationem praedicit. Pro occultis. De adventu Filii Dei pronuntiat, qui Judaeis occultus fuit. Canticum resurrectionis, id est, ipsius dominicae resurrectionis veritatis. Oratio Moysi hominis Dei. Ad Legem revertitur, eo quod ipsa nos Redemptoris 1258 resurrectioni sociari pronuntiat. Psalmus in Salomone. Hoc est, pacifico in Christo, qui est pax nostra, cantatus intelligitur. In confessione vero docet ut jugiter homo Deum et voce fateatur et corde. Illi sane qui res gestas secundum litterae narrant veritatem, spiritualem intelligentiam cognoscuntur habere. Psalmus filiis Chore, per passionem Christi redimendum populum praefiguravit, quia Chore interpretatur calvitium, sicut Dominus noster Jesus Christus in loco Calvariae crucifixus est. Pro verbis Chusi filii Jemini. Hoc est quod Chusi, relicto David, ad Absalon transiit, qui erat hostis patris sui, sicut Judas Christi. In assumptione matutina, quia Dominus resurgens mane assumptam reduxit captivitatem ab infernis. In prima Sabbati, in ipsa resurrectione. Priusquam liniretur, antequam resurrectione clarificaretur. In rememoratione delictorum, utique suorum. Canticum graduum, namque coelestem designat ascensum. Psalmus ergo illi qui in medio canticorum graduum est, tanquam turris pulcherrima ponitur.

Sed nec hoc sine mysterio arbitror esse, quod hic liber in tribus quinquagenariis constat scriptus, quorum hoc, ut opinor, ratio est. Primus enim remissionem 1259 criminum praestat; secundus ad spem regni coelestis invitat; tertius nos ad regnum aeternae beatitudinis in civitatem mittit.

Diapsalmae vero quae semper interpretantur, docent ut animae semper in his exerceatur fidelis intentio.

FRAGMENTA DUO EX COMMENTARIO IN PSALMOS. (Eruta a D. J. Mabillon ex vetustissima collectione de virtutibus et vitiis in Cod. ms. sancti Martini Tornacensis.) I. In capitulo de compunctione. GREG. TURONENSIS in Comm. in 1260 Psalm. Si enim disrupta fuerint vincula delictorum nostrorum, et delectata fuerit in Christo mens nostra, tunc nosmetipsos offerimus Deo hostiam vivam et sanctam, permanentes cum eo in coelesti Jerusalem. II. In ultimo capitulo de retributione Justorum. GREG. in Expositione Psalmorum. Et nos igitur si in praeceptis Dei aures non obduramus, si sanctorum monita cum innocentia exsequamur, si nostrorum spinis facinorum non affligamur, si manus ab omni sanguine immunes cum innocentibus abluamus; honorabit nos Dominus Deus noster dignis praemiis, quibus sancti cum ipso perpetualiter collaetantur. Ipsi gloria cum aeterno Patre et Spiritu sancto in aeternum. Amen.