Gesta Federici

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Gesta Federici
Saeculo XII

1112-1158- Ottones Frisigenses - Gesta Federici

 

Ottonis Frisingensis episcopi,


& Rahewini, gesta Friderici

 

Incipiunt capitula in librum I

 

Qua occasione Hiltiprandus ab imperatore abiectus et Gwibertus in loco eius subrogatus sit.

Quod imperator Italiam ingressus Gregorium Urbe fugavit.

Quomodo Robertus Gwiscardus cum Nortmannis Campaniam et Apuliam occupavit.

De rebellione Saxonum.

Excursus phylosophicus vel potius theologicus.

De Saxonibus bello gravi superatis, et quod Guelfo dux Noricorum et Rudolfus dux Suevorum rebellare coeperunt.

Quod idem Rudolfus instinctu Gregorii a Saxonibus rex creatur et paulo post in prelio occiditur.

De comite Friderico, quod gener imperatoris factus ducatum Sueviae obtinuit.

Quod post genitos sibi filios Fridericum et Conradum diem obiit.

De uxore eius Agnete, quod Leopaldo marchioni nupserit, et quod defuncto imperatore filius eius Heinricus potenter regnum [eius] obtinuit.

Quomodo aput Barrum comitem Reginaldum cepit et abduxit.

Quod in nuptiis aput Magontiam regnum scissum est, et de gestis Friderici ducis.

Quomodo Magontiam obsedit, et quomodo de ipsis et [de] suo archiepiscopo triumphavit.

Qualiter idem dux castrum Lindburch ab obsidione liberavit, et de eius coniugio.

Ubi imperator Heinricus mortuus et ubi sepultus [est].

Quod Albertus Maguntinus astu regalia ab imperatrice obtinuit.

Lotharius dux Saxonum eligitur, qui mox heredes Heinrici persequitur, et Noricum castrum ab ipso obsidione cingitur.

Fridericus et Conradus fugato Lothario oppidum muniunt.

Quomodo idem duces Heinricum Noricorum ducem ex Alemannia fugaverunt.

Quomodo Fridericus insidias eiusdem ducis evasit.

De expeditione Lotharii in Boemiam.

Qui principes ibi occubuerunt, et de secundis nuptiis Friderici.

Quod mortuo Lothario Conradus rex creatur, et quis Alberto Maguntino in sede successerit.

Qualiter soror Gerdrudis reginae sociata est Manuel Grecorum imperatori.

Exemplar litterarum tunc temporis hinc inde missarum.

De Friderico iuniore et de his quae gessit aput Wolfradeshusen.

Quomodo etiam Berhtolfum ducem bello superavit.

Quomodo instinctu Arnaldi Romani adversus suum pontificem concitantur et senatoriam dignitatem instaurare moliuntur.

Epistola Romanorum ad regem.

De diversis preliis per expeditionem Hierosolimitanam sopitis.

Qualiter castrum regis Ungariae Bosan vel Presburch captum et requisitum sit, et de Boricio.

De situ Ungariae et more gentis.

De pugna habita inter regem Ungariae et ducem Heinricum.

De pugna Rogerii Siculi contra Grecos.

Quomodo auctoritate sedis apostolicae transmarina expeditio persuasa est.

Epistola papae Eugenii super hac re.

Quomodo predicatione Bernhardi Clarevallensis abbatis rex Franciae cum suis principibus cruces acceperunt.

Quomodo ad predicationem cuiusdam Rudolfi orientalis Francia ex magna parte eandem miliciam professa est, et de persecutione contra Iudeos.

Dehortatio Clarevallensis abbatis ab hac re.

Quomodo idem abbas regi Conrado et multis principibus crucem accipere persuasit.

De obitu senioris Friderici ducis.

Quod multi de principibus et innumerabilis multitudo aput Ratisponam cruces acceperunt, et quod Saxones contra alios paganos expeditionem professi sunt.

Epistola Clarevallensis abbatis super hac re.

Quod huius rei occasione subito pax incredibilis facta est.

Quomodo Conradus rex filium suum Heinricum socium regni legit et coronari fecit, et de filio ducis Heinrici.

Quod rex Conradus in transmarinam expeditionem procinctum movit, subsequente eum rege Francorum cum suis.

Brevis narratio de eventu huius expeditionis.

De Gileberto Pictaviensi episcopo, quomodo a suis clericis super doctrina sua pulsatus est.

Quomodo abbas Clarevallensis contra eum inductus est, et de Petro Abailardo.

Item de eodem. Epistolae pro eius condempnatione hinc inde.

De apollogetico eiusdem Petri, et super quibus capitulis pulsabatur, et de obitu eius.

De studio Gileberti, et de quibus impeteretur capitulis.

Quibus testibus convinci putabatur posse.

Subtilis eiusdem responsio.

Theologicus excursus.

Qualiter causa episcopi usque ad generale concilium delata est, et de heretico Per eum.

De condempnatione eiusdem et de gestis concilii.

Quomodo episcopus Gilebertus post concilium discussus est, et responsio eiusdem.

Quod Gallicani episcopi convenientes fidem suam in scripto digesserunt.

Quod cardinales Romanae aecclesiae de hoc indignati sunt, et oratio eorum contra papam Eugenium.

Quomodo tandem haec contentio tota finem habuerit, et quomodo episcopus Gilebertus evaserit.

De exercitu nostro et rege Francorum, ubi in transmarinis applicuerit et quando Hierosolimam venerit.

De rege Conrado et de prefato rege Ludewico, qualiter et ubi se invicem viderint.

De reditu regis Conradi, et quod Fridericum ducem ante se remisit.

Excursus ad excusandum eventum illius expeditionis.

Quomodo et quibus epistolis idem rex a papa Eugenio exceptus sit.

De obitu Heinrici iunioris regis et Hartliebi Traiectensis episcopi et Arnaldi Coloniensis episcopi.

Conradus ad inferiores partes Reni proficiscitur.

Quomodo post auditam causam Traiectensium in Baioariam ingressus est.

Quomodo terminatis omnibus diem obiit et ubi sepultus [est].

Expliciunt capitula

Incipit proemium sequentis operis

Omnium qui ante nos res gestas scripserunt haec, ut arbitror, fuit intentio virorum fortium clara facinora ob movendos hominum ad virtutem animos extollere, ignavorum vero obscura facta vel silentio subprimere vel, si ad lucem trahantur, ad terrendas eorumdem mortalium mentes promendo ponere. Unde hoc tempore scribentes quodammodo iudico beatos, dum post turbulentiam preteritorum non solum pacis inaudita reluxit serenitas, sed et quod ob victoriosissimi principis virtutes tanta Romani imperii pollet auctoritas, ut et sub eius principatu gens vivens humiliter silendo conquiescat, et barbarus quique vel Grecus, extra terminos ipsius positus, auctoritatis eius pondere pressus contremiscat. Fateor, dum ante aliquot annos priorem hystoriam terminassem, spiritusque peregrini Dei ad sumenda contra gentes quae orientem inhabitant arma totam pene Hesperiam afflasset, pro pacis iocunditate, quae orbi momentanee tunc arriserat, stilum vertere cogitaram, iamque scribere coeperam, sed, quo instinctu nescio, tamquam animo futura presagiente finemque inspiciente coeptum proieci opus. Sic tamquam a nolente seu nesciente presenti tempori propositi implendi negotium reservatum fuisse estimo, dum firma quies - si tamen rebus caducis aliqua fides adhibenda est - sub strennuissimo principe in Romano orbe expectatur.

Quod autem dixi illo in tempore spiritu peregrini Dei occidentales populos afflatos, nemo sic intelligat, acsi quisquam a nobis peregrinus Deus putetur, sed ab illo scripto, quod illis in diebus in multis Galliae locis lectitabatur, nos hoc dictum mutuasse sciat, quod tale fuit: Tibi dico L pastor corporum primo elemento materiae silvae tuae, quem inspiravit spiritus diei peregrini Dei. In cuius scripturae tenore sub quodam verborum involucro de expugnatione regiae urbis necnon et antiquae Babylonis et ad instar Cyri regis Persarum vel Herculis totius orientis triumphus prefato Ludewico Francorum regi promittebatur. Unde talia ibidem dicta reperta sunt: Cum perveneris ad costam tetragoni sedentis aeterni et ad costam tetragonorum stantium aeternorum et ad multiplicationem beati numeri per actualem primum cubum, surge ad eam, quam promisit angelus matris tuae visitare et non visitavit, et pertinges de ea usque ad penultimum, primum cuius cum ascendit promissor, deficit promissio propter optimam mercem, et figantur vexilla tua rosea usque ad extremos labores Herculis, et aperietur tibi porta civitatis B. Nam erexit te sponsus arthemonem, barcha cuius pene cecidit, in capite cuius triangulare velum, ut sequatur te qui precessit te. Tuum ergo L vertetur in C, qui dispersit aquas fluminis, donec pertransirent illud qui student in procuratione filiorum.

Quod scriptum tantae auctoritatis a probatissimis et religiosissimis Galliarum personis tunc putabatur, ut a quibusdam in Sibillinis libris repertum, ab aliis cuidam Armenio divinitus revelatum affirmaretur. Sed quisquis fuit ille propheta seu trotannus, qui hoc promulgavit, videat, si in futura adhuc aliqua expeditione implendum expectetur, aut tamquam iam non impletum conculcandum Gallicanae levitati, quod fidem aliquam habere potuit, imputetur; hoc tantum sciens, quod non sine rationis proportione spiritus ille omnes pene occidentales in peregrinationem mittens spiritus peregrini Dei tam a nobis quam ab illo vocatus est. Sicut enim iuxta quorumdam in logica notorum positionem, cum non formarum, sed subsistentium proprium sit predicari seu declarari, genera tamen et species predicamento transumpto ad causam predicari dicuntur; vel, ut communiori utar exemplo, sicut albedo clara, mors pallida, eo quod claritatis altera, palloris altera causa, sic appellatur, utque dicitur: Eurus fundit aquas, sic et causam dicti considerantes spiritum peregrini Dei dicimus, qui, ut tot et tanti propter Deum peregrinandi habitum assumerent, causa fuit. Cum igitur rebus in melius mutatis post tempus flendi tempus ridendi, post tempus belli tempus pacis modo advenerit, indignum ratus sum, augustorum clarissime Friderice, caeterorum regum seu imperatorum gestis enumeratis tua silentio subprimere, immo, ut verius dicam, dignissimum putavi priorum virtutibus tuas sicut auro gemmam superponere. Inter omnes enim Romanorum principes tibi pene soli hoc reservatum est privilegium, ut, quamvis a prima adolescentia bellicis desudasse cognoscaris officiis, obscenum tibi nondum vultum fortuna verterit. Sic etiam temperans in prosperis, fortis in adversis, iustus in iudiciis, prudens et acutus in causis esse cognosceris, ut non solum ex convictu haec tecum coaluisse, sed tamquam divinitus inspirata et a Deo tibi ob universale totius orbis emolumentum concessa fuisse videantur. Hanc ergo tuae nobilitati offero hystoriam, ab omnium bonorum datore Deo postulans et petens, ut tuo bono principio melior finis apponatur. Sed antequam tuorum gestorum seriem attingam, de avo, patre patruoque tuo quedam summatim prelibare cogitavi, ut, sic quasi quodam filo narrationis descendens, per clara clariora, quae de tua persona dicenda fuerint, appareant. Si qua vero ex aliis regnis aecclesiasticae secularisve personae gesta incidenter interserta fuerint, ab huius negotii materia aliena non putabuntur, dum omnium regnorum vel gentium ad Romanae rei publicae statum tamquam ad fontem recurrat narratio. Nec, si a plana hystorica dictione ad evagandum oportunitate nacta ad altiora velut phylosophica acumina attollatur oratio, preter rem eiusmodi estimabuntur, dum et id ipsum Romani imperii prerogativae non sit extraneum rebus simplicioribus altiora interponere. Nam et Lucanus, Virgilius caeterique Urbis scriptores non solum res gestas, sed etiam fabulosas, sive more pastorum vel colonorum summissius vel principum dominorumque orbis altius narrando, stilum tamen frequenter ad intima quedam phylosophiae secreta attingenda sustulerunt. Sic enim non solum hi, quibus rerum gestarum audiendi seriem inest voluptas, sed et illi, quos rationum amplius delectat subtilitatis sublimitas, ad eiusmodi legenda seu cognoscenda trahuntur. Ac propositae hystoriae Deo auctore tale sumatur exordium.

Explicit prologus

Liber primus incipit habens initium ab imperatore Heinrico III° finiens in obitu Conradi regis II°

Capitulum I

Cum sub imperatore Heinrico, qui inter reges quartus, inter imperatores tercius huius nominis invenitur, imperium gravissime scissum fuisset parteque maxima obtimatum principi suo rebellante tota pene regni latitudo ferro, flamma fedaretur, Gregorius septimus, qui tunc urbis Romae pontificatum tenebat, eundem imperatorem tamquam a suis destitutum anathematis gladio feriendum decrevit. Cuius rei novitatem eo vehementius indignatione motum suscepit imperium, quo numquam ante haec tempora huiusmodi sententiam in principem Romanorum promulgatam cognoverat. Eapropter pluribus ex Italia, Gallia, Germania aput Baioariae civitatem Brixinoram, in ipso Pyreneohaut procul a valle Tridentina sitam, coadunatis episcopis princeps curiam magnam celebravit; ubi omnibus advenientibus iniurias sibi a Romana aecclesia irrogatas affectuose conqueritur, quod videlicet ipso inconsulto, qui tamquam rex et patricius primus in electione suae urbis episcopi esse deberet, Romani sibi pontificem prefecissent, cum a patre suo imperatore plures ibidem quasi sine electione intronizati fuerint. Hac querimonia omnium animi eo facilius contra Romanam aecclesiam inclinari poterant, quo et laici secularis honoris consideratione accensi et episcopi consilio clericorum suorum, quibus recenter conubia ab eodem pontifice inhibita fuerant, inflammati voluntati principis accedebant. Cunctis igitur acclamantibus prefata electio ab eis cassanda iudicatur, Gwibertusque Ravennatensium archiepiscopus, Clemens velpotius Demensvocatus, assensu principis Urbis episcopus creatur, Gregoriusque septimus ab ipsis pseudomonachus vel nicromanticus appellatus exsufflatur. Unde communi consilio prenominato pontifici scriptum conviciis et detractionibus plenum dirigere presumpserunt, inter caetera dicentes: Sicut hactenus solebas dicere, quod nullus nostrum esset episcopus, ita scias, quod nulli nostrum deinceps eris apostolicus.

Capitulum II.

Post haec princeps militem copiosum colligens Italiam ingreditur, ad Urbemque usqueprogressus, Romani populi favore pulso Gregorio, Gwibertum ibidem ponens [et] imperatoris et augusti ab eo nomen sortitur. Venerabilis autem sacerdos persecutionem fugiens ad tutiora montana Tusciae in terram comitissae Mahtildis, quae imperatoris consanguinea fuit, se contulitibique per aliquot dies manens sententiamque anathematis renovans epistolis, quae multis in locis habentur, principes regni adversus imperatorem suum concitavit. Deinde Campaniam seu Apuliam ingrediens in municipioNortmannorum, qui nuper Roberto Gwiscardo duce provincias illas, indigenis necatis vel eiectis seu servituti subactis, irruperant, se recepit ibique diem mortis expectavit.

Capitulum III.

Robertus iste ex mediocri stirpe in Nortmannia ex eorum militum ordine, quos vavassores vulgo ibi dicere solent, in plaga, quam Constantiam indigenae dicunt, editus cum Rogerio fratre, tam patri famis tempore morem, ut aiunt, gerens quam ob locorum sterilitatis molestiam a natali solo progressus, multo tempore multas per provincias oportuniorem ad inhabitandum terram querens oberravit. Unde et ab oberrandi circuitu patria lingua Giscardus tamquam oberrator vel giratorappellatus est. Cum ergo non paucis, ut dictum est, diebus multarum regionum girator existeret, a citeriori Italia, quae modo Apulia seu Calabria dicitur, tandem excipitur. Quam dum a Longobardis possessam inertis plebis inhabitatione tamquam industriae defensionis vacuam inveniret, remissis in Galliam nunciis expositaque locorum ydoneitate ac gentis inertia ad expugnationem earum provinciarum consocios invitavit. Et ne multis detinear, virtute, dolo, arte ignavi populi victor existens Campaniae, Apuliae, Calabriae, Siciliae ad ultimum possessor inventus est Reliquit autem Rogerio fratri ex parte sui comitatum Siciliae tenendum, ipse vero ducatum Apuliae cum Calabria sibi retinuit. Huius filius, qui multa postmodum tam in Grecia quam in caeteris orientis partibus fortia et gloriosa gessit opera, Boimundus fuit. Fratris vero sui Rogerii Rogerius, qui postmodum regium nomen usurpavit, natus erat, huius, qui inpresentiarum est, Willehelmipater. Sed haec hactenus.

Capitulum IIII.

Circa idem tempus Saxonum gens inquietissima more suo principi rebellans castrum quoddam Harzeburch dictum, ob eiusdem gentis obpugnationem ab imperatore in ingressu provinciae in loco munitissimo fundatum, cum aecclesia pariter, in qua congregatio canonicorum fuit, funditus delevit. Occasio tamen huius rebellionis non tantum ex predictae gentis instabilitate, sed ex principis lascivia ortum sumpserat.

Dum enim predictus princeps in iuvenili adhuc positus aetate, toto regno silente dominiumque suum humiliter portante, prefatam terram ingressus fuisset, iuveniliter dixisse fertur se mirari nullum per totum imperii ambitum inveniri, in quo vires suas exercere posset, idque non virtuti, sed ignaviae deputabat. Quod dictum non secundum naturam generis sui percusso aere mox transiit, sed tam efficaciter in mentibus plurium radicem figens germinavit, ut tota in brevi provincia illa adversus ipsum commota et in unum corpus coadunata innumeris populis et gentibus letifera pocula ministraverit.

Discant ergo principes orbis in summo positi omnium summum creatorem suum pre mente habendomoderantiam servare, ut iuxta Ciceronem, quanto maiores sunt, tanto se gerant summissius. Optime enim a physicis fallaciam complexionum considerantibus dictum cognoscitur: Melius est ad summum quam in summo. Cum enim homo natus ad laborem, brevi vivens tempore, natura tamquam ex multis composita ad dissolutionem tendente, numquam in eodem statu manere valeat, si in summo fuerit, mox eum declinare oportebit. Cuius rei causa paulisper phylosophari liceat, etenim Felix qui potuit rerum cognoscere causas.

Capitulum V.

Quicquid est aut genuinum est aut nativum. Sicut autem genuinum non potest esse non simplex et, ut ita dixerim, non singulare, non solitarium, ita nativum non potest esse non compositum, non conforme, non concretum. Primo ergo videamus, quid genuinum, quid nativum appelletur, ut exhinc horum sensus verborum facilius appareat. Genuinum dicitur tamquam generans et non genitum, id est carens generatione; nativum velut natum aut genitum, descendens a genuino. Unde Plato: Est igitur, ut mihi videtur, in primis dividendum, quid sit quod semper est, carens generatione, quid item quod gignitur nec est semper. Et Boetius: Qui tempus ab evo Ire iubes.

Generationem vero large accipimus pro ingressu in quamlibet proprietatem vel, ut manifestius loquar, pro quolibet ingressu de non esse ad esse. Unde Aristotiles: Ex oppositis fiunt generationes. In omni enim nativo negatio prior est affirmatione. Genuinum est igitur carens generatione, carens principio, quale aput nos unum tantum invenitur, eternitas videlicet, soli divinitati accommoda. Non enim tria aput nos, quae Plato posuit, inveniuntur principia, sed unum tantum, Deus pater, ex quo omnia, Deus filius, per quem omnia, Deus spiritus sanctus, in quo omnia. Et hi tres, sicut nec tres dii, ita nec tria principia nec tria aeterna, sed unum principium et unum aeternum. Sola ergo divinitas principio carens simplex esse necessariis probatur rationibus. Quidquid enim componitur, ab alio componi necessarium est. Nulla enim res, sicut se non gignit, ita nec se componit. Quod autem ab alio componitur, ab alio esse necesse est. Divinitas vero ab alio non est. Ab alio ergo componi nequit. Simplex igitur est. Unde Boetius in tertio libro de consolatione: Quod si natura quidem inest, sed ratione diversum, cum de rerum principe loquamur Deo, fingat qui potest, quis haec diversa coniunxerit. Haec eadem divina essentia, eo quod nec actu nec natura conformem habeat, singularis esse probatur. Quod ex intuitu naturalium facilius consideratur. Cum enim ad contemplanda celsa divinitatis attollimur, eo quod intellectus noster, in quo sedeat, non habet, tamquam de re incerta palpitantes melius negando quam affirmando, id est quid non sit quam quid sit, conspicimus. In nativis igitur omnem naturam seu formam, quae integrum esse subsistentis sit, vel actu et natura vel natura saltem conformem habere necesse est. Verbi gratia: humanitas Socratis actu et natura conformis est humanitati Platonis, dum secundum omnes partes et omnimodum effectum, quod quidam formam substantiae et substantiam formae vocant, tam in isto quam in illo inveniatur. Unde, quamvis Socrates et Plato ratione partiendi in numerum veniant, ut duo dicantur homines, tamen ratione assimilandi unus possunt dici homo. Substantialis namque similitudo non solum subiecta conformia, sed et eadem et unum dici facit, iuxta illud: Participatione speciei plures homines unus, et secundum quod soliti sumus dicere: ‘Idem vinum bibitur hic quod Romae’. Partes autem hic voco eas formas, quae ad componendam speciem aut in capite ponuntur, ut generales, aut aggregantur, ut differentiales, aut eas comitantur, ut accidentales. Omnis quippe diffinitio alterius est et alteri convenit; nam formae est et subsistenti convenit. Iam ex his, ut arbitror, patet quod dixi, humanitatem Socratis secundum omnes partes et omnimodum effectum humanitati Platonis conformem esse ac secundum hoc Socratem et Platonem eundem et unum in universali dici solere. Si enim altera rationalis, altera esset mortalis, nec tota esset in isto nec tota in illo, sed aliam partem ista, aliam partem caperet illa; de effectu quoque clarum est, quod, sicut haec illum rationalem seu mortalem, ita illa hunc rationalem seu mortalem facit. Concretio etiam in naturalibus non solum coadunatione formae et subsistentis, sed ex multitudine accidentium, quae substantiale esse comitantur, considerari potest. Verbi causa: humanitas, quae est integrum esse hominis et ex multis, ut ostensum est, formis composita, ad hoc, ut subiectum informet, risibilitatem caeteraque trahit accidentia. Sunt aliae formae subiectum integre informantes, quae naturam tantum conformem habent.

Esse quippe solis, etsi non actu, natura conformem habere noscitur. Quare quamvis plures soles non sint, sine repugnantia tamen naturae plures esse possunt. Patet igitur ex opposito per negationem, quod divina essentia nec conformis est nec concretioni subiacet.

Quare, ut verba naturalia in divinam vertantur predicationem, sicut simplex, sic et singularis et solitariadicatur, ut simplex contra compositionem, singularis contra conformitatem, solitaria dividat contra concretionem. Nec igitur actu nec natura conformis est, quia nec fuit nec est nec esse poterit alius Deus, alius creator, alius omnipotens. Unde psalmista: Deus, quis similis tibi? Concretionem non recipit, cum nec subiectum, quod informet, habeat, nec aliquam comitantiam accidentium admittat. Quare nec substantia proprie dici potest. Substantia enim potest quodam modo subiectum vocari, forma vero nullo modo subiectum esse potest. Hoc vero cum iuxta phylosophumnec passionibus nec motui subiciatur, ex hoc aut ex illo constans, sed quidquid est, unum est, et ideo vere est, et fortissimum, nullo nitens, multo melius forma dicitur. Omne namque esse ex forma est. Non est ergo hoc et hoc, sed hoc tantum: pulcherrimum et fortissimum.

Si enim conforme haberet, pulcherrimum dici non posset. Si subiecto nitens comitantia accidentium egeret, fortissimum non esset. Quare pulcherrimum et fortissimum est, nullo nitens, et ut optime a predicto phylosopho dictum est, nec diffinitioni nec divisioni, multo minus demonstrationi vel resolutioni apta est. Vere. Cum enim superveniens genus, quo componatur, non habeat, diffinitionem non admittit. Divisionis sectionem quomodo reciperet, quae omnibus, in quas dividi posset, speciebus caret? Demonstrationi quoque qualiter pateret, quae velut omnium principium et primum primiora, veriora, notiora super se habere non potest? Unde necessario ex simplicitatis, singularitatis, solitaritatis, ut ita dicam, natura resolutionis necessitudinem excludit, ut iure solum aeternum, invariabile, incommutabile et sit et naturaliter esse credatur. Caetera namque, si qua sunt, quae variationem non suscipiunt, ut angeli, non ex propria natura, sed ex opificis sui gratia, a cuius invariabilitate ipsi invariabiles denominantur, hoc habere probantur, ut secundum hoc, cum dico: ‘Deus est invariabilis, angelus est invariabilis’, non alia in secunda quam in prima propositione predicetur invariabilitas, sed eadem. Verbi gratia: Cum dico artificem humanum et opus humanum, non aliam et aliam predico humanitatem, sed hoc, quod de artifice substantive, de opere predico denominative; velut cum dico: ‘Socrates ridet, pratum ridet’, non aliam de Socrate, aliam de prato predico proprietatem, sed eandem, quam de Socrate proprie, de prato inproprie vel transumptive enuntio. Quod considerans Boetius ait: Tropus nullius est proprietatis.

Ostenso de divina essentia iuxta iudicium negationis, cum nec composita, conformis, concreta dici possit, simplicem, singularem, solitariam eam quoquo modo comprehendi, nunc, qualiter omne nativum compositum, conforme, concretum intelligatur, dicendum restat. Omne quippe quod natum est ab alio sine dubio originem sumit. Nichil enim a se nasci potest. Quod autem ex alio est principium non est; ergo est hoc et hoc, ergo simplex non est, compositum igitur est. Non enim hic ad effandum de theologica et ineffabili generatione seu nativitate attollimur, sed tantum de ea, quae a phylosophis genitura, a nobis factura seu creatura dici solet, disputationem instituimus. Sed notandum, quod compositio alia formarum, alia est subsistentium; formarum ex formis, subsistentium ex subsistentibus. Nulla enim forma subsistentium nec subsistens formarum compositionem admittit. Nam tanta diversitate esse et id quod est seiunguntur, ut nec quod est esse sui nec esse eius, quod ipso est, compositionem admittat. Et cum sub nullo genere conveniant compositionemque, ut dictum est, alterum alterius non admittat, alterum tamen sine altero esse nequit. Haecque talis diversissimorum, ut ita dixerim, compactio concretio potius oppositorum quam compositio similium vocatur. Compositio igitur alia, ut dictam est, formarum, alia est subsistentium. Formarum autem aliae compositae, aliae simplices; simplices, ut albedo, compositae, ut humanitas. At simplices in compositione compositae venire possunt; nulla autem simplex per se in naturalibus subiectum informare valet, sed tantum compositam informantem comitatur. Omnem igitur formam ad hoc, ut integre subsistentem informet, compositam esse necesse est et esse hoc et hoc. Subsistentes quoque ex subsistentibus constare nulli dubium est. Omne enim corpus ex corporibus constat. Nec inconveniens arbitrantur phylosophi, sicut quantitatem in inmensas quantitates, sic et corpus in infinita secare corpora. Nullum itaque subsistens simplex, nulla forma, quae sit integrum esse, potest esse non composita. Sed sciendum est, quod subsistens alius suscipit coniunctionem partium, alius non. Corpus suscipit, spiritus non.

Quare et spiritus simplex esse videtur. Ad hoc videndum est simplicitatem quandoque contra compositionem tantum, quandoque contra compositionem simul et concretionem dividere. Unde Boetius in octava regula libri ebdomade: Omni composito aliud est esse, aliud ipsum est. Non enim in hac regula diversitas inter id quod est et quo est, quae in secunda regula, in qua dicitur: Diversum est esse et id quod est, assignata est, notatur, sed potius ea diversitas formarum, qua subiectum alio est et alio aliquid est. Verbi gratia: Ut corpus corporeitate esse, colore aliquid esse dicitur, sic et spiritus creatus, cum alio sit, alio sapiens sit, quamvis copulatione partium carens simplex esse videatur, tamen, quia formam ex formis compositam habet, ex concretione huiusmodi formae et subsistentis plenarie simplex dici non potest. Omne igitur nativum compositum.

De conformitate et concretione supra probatum est, quod videlicet ex substantiali similitudine conforme, ex eo quod subiectum informet multitudinemque post se accidentium trahat, concretum dicatur. Inter omnia vero nativa nichil magis compositum invenitur quam homo, qui non solum ex esse compositum habet esse vel subsistentem ex subsistentibus, sed et ex oppositis compactus subsistentibus oppositorum subsistentium iuncturam, et eorumdem diversarum subsistentiarum compositionem recipit. Quare haut mirandum, si ex tota et tanta compositione compactus facilius resolutioni subiacet. Item cum iuxta Boetii nonam regulam: Omnis diversitas discors, similitudo appetenda sit, et quod appetit aliud, tale ipsum esse naturaliter ostenditur, quale est illud hoc ipsum, quod appetitur, tanto vehementius ad dissolutionem tendimus, quanto dissidentius ex oppositis partibus constamus. Verbi causa: Corpore ex IIII elementis compacto, igne sursum, terra deorsum, aqua et aere quasi e regione distrahentibus sibique hoc modo partibus dissidentibus, quid inequalius esse poterit? Id ipsum etsi non sensus, ratio tamen in compositione formae percipit. Accedit ad hoc, quod non solum forma, quae substantiale est esse, ex formis est composita, sed quod ipsae formae componentes, nunc nascentes, nunc occidentes, neque umquam in existendi conditione constanti et rata perseverantes subiectum quiescere non permittunt. Unde, decedentibus aliis, aliae semper sine intervallo succedunt. Quem celerrimum fluxum formarum cum sequatur fluxus morarum, tempus tam acutum emergit, ut eius instans vix vel numquam conspici queat.

Bene ergo a tam mutabilitatem naturae quam morae considerantibus dictum est: Melius est ad summum quam in summo, quia, cum amplius quo crescat non habeat, decrescere necesse est. Sicut autem a medicis precipitur, ut bonae habitudines, cum in summo fuerint, solvantur, sic non inmerito a probatis animarum medicis suadetur, ut mens, quae rerum prosperitate in summa posita elevari assolet, malorum intuitu reprimatur. Unde est illud: In die bonorum ne inmemor sis malorum. Sed iam ad propositum redeamus.

Capitulum VI.

Igitur Saxonibus a capite suo dissidentibus, ex omnibus regni visceribus princeps ad debellandos eos fortem et magnum militem cogens instauransque exercitum predictam provinciam ingreditur. Fuerunt in comitatu eius quatuor magni duces, singuli cum singulis legionibus, Zuerdebaldus dux Boemorum, Gwelfo dux Noricorum, Rudolfus dux Suevorum, Gotefridusdux Lotharingiorum, et alii principes, comites nobilesque innumerabiles. Ita iuxta fluvium Unstrut dictum publico bello commisso, cruenta rex potitus victoria rediit. Non multo post tempore duo prefati duces Welfo et Rudolfus, qua occasione dubium, principi rebellantes Saxonibus iunguntur. Gotefridusautem Lotharingiae dux orientalem expeditionem aggressus, Hierosolimis ducatum populi Dei tenens, ibidem in pace quievit.

Capitulum VII.

At Romanus pontifex Gregorius, qui iam, ut dictum est, principes adversus imperatorem concitabat, omnibus, ut alium crearent, latenter et manifeste scribebat. Igitur Rudolfus dux Suevorum ab eis rex factus diadema a Romana aecclesia accepisse traditur cum huiusmodi scripto: Roma dedit Petro, Petrus diadema Rudolfo.

Huius Rudolfi filiam quidam ex nobilissimis regni optimatibus Berhtolfus nomine de castro Zaringen habuit. Non multo post tempore Rudolfus in publico bello a fidelibus imperatoris necatur et in aecclesia Merseburch cultu regio sepelitur. Fertur de imperatore, quod, cum pacatis paulisper his seditionum motibus ad predictam aecclesiam Merseburch venisset ibique prefatum Rudolfum velut regem humatum vidisset, cuidam dicenti, cur eum, qui rex non fuerat, velut regali honore sepultum iacere permitteret, dixerit: ‘Utinam omnes inimici mei tam honorifice iacerent’. Occiso Rudolfo gener eius Berhtolfus ducatum Sueviae tamquam a socero sibi concessum usurpat.

Capitulum VIII.

Ea tempestate comes quidam Fridericus nomine, ex nobilissimis Sueviae comitibus originem trahens, in castro Stophe dicto coloniam posuerat. Hic, cum esset consilio providus, armis strennuus, ad curiam imperatoris assumptus per multos dies ibidem militarat strennuissimique ac nobilissimi militis officium implensin omnibus periculis suis viriliter imperatori astiterat. Videns ergo princeps rei publicae tam dubium statum, vocato ad se secreto prefato comite, sic eum alloquitur: ‘Virorum optime, quem inter omnes in pace fidelissimum et in bello fortissimum expertus sum, cerne, qualiter Romanus orbis tenebris involutus, fide vacuus, iuxta quod dicitur:Ultima caelicolum terras Astrea reliquit, ad ausus nefarios factaque nefandissima concitatur. Nec parentibus reverentia nec dominis debita subiectio servatur. Sacramenta, quae tam iure poli quam iure fori principi a milite publice exhiberi solent, contempnuntur, factiosaque iuramenta, quae contra leges divinas et humanas in angulis fiunt, diabolo instigante pro sacrosanctis habentur. Nullus legibus, nullus divinis sanctionibus honor inpenditur. Cum enim omnis potestas a Deo sit, qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Assurge igitur huic tam pessimo morbo atque ad debellandos imperii hostes viriliter accingere. Neque enim priorum meritorum tuorum inmemor existo nec futurorum ingratus ero. Filiam quippe unicam, quam habeo, tibi in matrimonio sortiendam tradam ducatumque Sueviae, quem Berhtolfus invasit, concedam’. Sic itaque predictus Fridericus dux simul Suevorum et gener regis factus ad propria rediit et, ne multis morer, Berhtolfum tandem pacem petere coegit. Quodtamen quidam sub filio suo Friderico factum tradunt. Conditio autem pacis talis fuit, ut Berhtolfus ducatum exfestucaret, sic tamen, quod Turegum nobilissimum Sueviae oppidum a manu imperatoris ei tenendum remaneret. Hoc oppidum in faucibus montium versus Italiam super lacum, unde Lemannus fluvius fluit, situm imperatorum seu regum olim colonia fuit tantaeque iuxta maiorum nostrorum traditionem auctoritatis, ut Mediolanenses, si quando ab imperatore ad Transalpina vocarentur iudicia, ibi discuti vel iudicari de iure deberent.

Unde ex eiusdem tam in rebus quam honoribus habundantia in ipsius porta scriptum dicitur: Nobile Turegum multarum copia rerum. A predicto etiam Lemanno fluvio- unde Lucanus: Deseruere cavo tentoria fixa Lemanno - tota illa provincia Alemannia vocatur. Quare quidam totam Teutonicam terram Alemanniam dictam putant omnesque Teutonicos Alemannos vocare solent, cum illa tantum provincia, id est Suevia, a Lemanno fluvio vocetur Alemannia, populique eam inhabitantes solummodo iure vocentur Alemanni. Berhtolfus iste, quamvis in hoc negotio imperio simul et iusticiae cesserit, tamen strennuissimus ac fortissimus fuisse traditur.

Unde et adhuc ab antiquioribus de ipso dicitur, quod, si quando nuncius aliqua tristia ipsi apportans, secundum quod fieri assolet, hesitare voluisset, dixerit: ‘Dic, dic! scio enim, quod semper laeta tristia vel tristia precedunt laeta; quare tantumdem mihi est primo audire nubilosa, cum postmodum auditurus sim serena, quam primo auditis serenis post auditurus sim nubilosa’. Magnificavox et viro forti digna, qui nativorum volubilitatem sine litteris naturali percipiens ingenio nec in diebus bonorum immemor malorum elevatus nec in diebus malorum immemor bonorumfuit fractus. Fridericus autem ducatum Alemanniae exhinc sine contradictione habuit ac strennue diebus non paucis rexit.

Capitulum VIIII.

Suscepit vero ex nobilissima compare sua Agnete duos filios, Fridericum et Conradum, et ipse post multa virtutum suarum insigniain senectute bonadiem ultimum claudens in monasterio Laureacensi in proprio fundo constructo humatus est. At supra nominatus Berhtolfus, vacuum exhinc nomen ducis gerens, id quasi hereditarium posteris reliquit; omnes enim usque ad presentem diem duces dicti sunt, nullum ducatum habentes soloque nominesine re participantes - nisi quis ducatum esse dicat comitatum inter Iurum et montem Iovis, quem post mortem Willehelmi comitis filius suus Conradus ab imperatore Lothario suscepit, vel a ducatu Carentano, quem numquam habuerunt, ducis eos nomine honorandos contendat -, in aliis tamen rerum et honoris non parva pollentes magnificentia.

Capitulum X.

Mortuo Alemannorum duce Friderico, Agnetem ab ipso viduatam frater suus Heinricus, imperatoris Heinrici filius, in sua suscepit eamque Leopaldo Orientali marchioni, quod alias a nobis plenius dictum est, in uxorem dedit, filiis ipsius Friderico quindecim, Conrado duodecim annos habentibus. Porro Fridericus, qui maior natu erat, patri in ducatum successerat. Circa idem tempus imperator Heinricus aput Leodium Belgicae urbem diem obiit; sepultisqueibidem intestinis eius, corpus in Galliae civitatem Spiram deportatur ibique in aecclesia beatae Dei genitricis semperque virginis Mariae, quam ipse miro et artificioso, sicut hodie cernitur, construxerat opere, iuxta patrem, avum imperatores cultu regio sepelitur. Eique in regnum successit filius suus Heinricus, in ordine imperatorum quartus, regum vero quintus. Hic armis strennuissimus totum imperium ita in brevi suae subiecit ditioni, ut et omnes in Romano orbe positi subiectionis iugum humiliter portarent et vicini dominationem eius suspectam habentes metu obrigescerent.

Capitulum XI.

Quot ergo et quanta tam Romae quam in Italia fortia gesserit, quia in priori dicta sunt hystoria, supersedemus. Hoc tantum ad presens ponere sufficiat, quod, cum in summo statu positus, omnibus Gallicanis trepidantibus, castrum Barrum contra opinionem multorum assultu cepisset ibique comitem Reginaldum comprehensum captivum abduxisset, iuxta eiusdem comitis arcem Munzun dictam castra posuit. Quam in altissimo monte sitam naturaque locorum munitissimam dum nulla arte vel vi capere valeret, patibulum erigi precepit, dicens, quod, nisi velociter castrum redderetur, comitem ipsum suspendio perimeret. Oppidani usque in alterum diem inducias petunt. Illa in nocte comitissa filium genuit. Itaque oppidani convenientes infantulo recenter genito sacramento fidelitatis astringuntur. Mane facto, cum imperator rursum ad deditionem castri oppidanos exposceret, dominoque illorum comite coram ducto, suspendium interminaretur, ipsi responderunt se propter mortem illius castrum reddere nolle, presertim cum novum dominum, quem illa nocte uxor eius sibi peperisset, haberent. Qua de re inflammatus princeps predictum comitem ad patibulum trahi iussit. Cumque a principibus qui aderant, ne id faceret, rogaretur, ipsoque in proposito perseverante, a quibusdam, ut saltem divina animadversione a coepto desisteret, diceretur, turbato pre ira oculo, respondisse fertur: Caelum caeli domino, terram autem dedit filiis hominum. Tandem tamen irrationabili motu defervescente, cunctorum precibus augustus inclinatus a mortis sententia animum revocavit predictumque comitem secum captivum ducens ad familiaria domicilia rediit.

Capitulum XII.

Non multo post ipso in civitate Galliae Maguntia nuptias cum multorum principum astipulatione magnifice celebrante, imperium, ut alibi a nobis profusius dictum est, scinditur. Quae scissura illo tempore tam gravis fuit, ut preter Fridericum ducem fratremque suum et Gotefridum palatinum comitem Rheni vix aliqui ex principibus fuerint, qui principi suo non rebellarent. Quot et quanta ergo Fridericus Suevorum dux nobilissimus vel imperatore presente vel in Italia morante stilo digna tunc gesserit, quia in multorum adhuc habentur memoria, summatim dicemus. Ipse enim de Alemannia in Galliam transmisso Rheno se recipiens totam provinciam a Basilea usque Maguntiam, ubi maxima vis regni esse noscitur, paulatim ad suam inclinavit voluntatem. Nam semper secundum alveum Rheni descendens, nunc castrum in aliquo apto loco edificans vicina quaeque coegit, nunc iterum procedens, relicto priore, aliud munivit; ut de ipso in proverbio diceretur: Dux Fridericus in cauda equi sui semper trahit castrum. Erat autem predictus dux in bellis fortis, in negotiis ingeniosus, vultu et animo serenus, in sermone urbanus donisque tam largus, ut ob hoc multitudo maxima militum ad eum conflueret seque ad serviendum illi ultro offerret.

Capitulum XIII.

Igitur omnibus circa Rhenum, ut supra dictum est, ad nutum suum inclinatis, Maguntino archiepiscopo Alberto, omnium illius temporis regni principum versutissimo et locupletissimo, eo quod predictae factionis caput et auctor fuerat, bellum indixit; vastatisque cunctis in circuitu, tandem ipsam civitatem cum infinita multitudine militum ac plebis obsidione cinxit. Est autem predicta civitas magna et fortis super Rhenum posita et ex ea parte, qua Rhenum attingit, spissa et populosa, ex alio latere rarum habitatorem habens vacua, muro tantum forti, non paucas turres habenti, circumdata. Porrectain inmensum in longitudine, in lato angustior. Necessitas locum signavit. Nam ex ea parte, qua Galliae continua est, monte mediocriter in altum sublato artatur; ex alio vero latere, qua Germaniam respicit, Rheno. Unde fit, quod circa Rhenum nobilibus templis et edificiis vestita sit et versus montem vineis aliisque usibus exposita. Vulgus, quod cum duce in obsidione fuit, ex illa parte, qua rara est civitas, predandi gratia eam assultu capere voluit. Timens autem nobilissimus dux, si irrationabili plebis furori talis daretur licentia, sanctorum forte loca direptioni et flammae exponi, ne voluntas illorum effectui manciparetur, summopere laboravit. At episcopus civitatis, fidei ducis non rectam recompensationem reddens, directis de civitate ad ipsum in dolo nunciis treugam postulat, diem, quando et ubi conveniant, petit, se ad gratiam imperatoris velle venire promittit, sicque ducem exercitum dimittere, obsidionem solvere ac ita cum paucis ad propria redire persuadet. Episcopus solutam obsidionem, dimissum cernens exercitum, apertis portis, cum magna ducem insequens milicia ex inproviso invadit. Dux cum suis, quos adhuc de tanto exercitu residuos habebat, tunc primo dolum sentiendo, non, ut assolet arma ex inproviso corripientibus accidere, mente turbatus, sed ex presentia hostium amplius ad virtutem animatus, arma sumit in hostemque ruit; viriliterque pugnantibus Alemannis, tandem ex parte Francorum comes Emicho, qui caeterorum primipilarius erat, letali sauciatus vulnereoccubuit. Qua de re fracti animo Franci terga verterunt presidioque fugae se committunt. Quos fortissimus dux insecutus, occisis plurimis et captis, reliquos usque ad portas civitatis cum episcopo suo triumpho potitus fugavit. Cives, qui parentes et amicos in illa caede amiserant, tanta cordis amaritudine affecti erant, ut pene in proprium episcopum velut huius concussionis auctorem irruerent.

Capitulum XIIII.

Idem etiam dux illustrissimus alia vice, dum predictus Albertus episcopus cum Lothario Saxonum duce aliisque principibus in magna et valida militum manu castrum Linburch in territorio Spirensi situm obsidione clausisset et iam, oppidanis fame et inedia astrictis, castrum pene ad deditionem coegisset, militem colligens supervenit predictosque principes obsidionem solvere fecit. Fertur pretaxatos oppidanos, dum fame laborarent, quid facto opus esset, consilium inisse; dumque alii et alii sic et sic consulerent, Olricum quendam de Horningen, natione Alemannum, vi mentis corporisque proceritate insignem, dixisse melius fore, ut pingues monachi - nam monachorum cenobium in eodem castro positum erat - ederentur, quam castrum propter ciborum inopiam hostibus traderetur. Quo dicto cognito monachi perculsi cibaria, quae reposita habebant, publicaverunt cunctosque ibidem manentes milites usque ad liberationem castri in his quibus poterant alimentis paverunt. Quid plura? Pretaxatus dux, ut breviter dicam, per omnia patrem induens, tam fidus principi miles, tam utilis avunculo amicus extitit, ut sua virtute honorem regni labefactatum viriliter contra hostes decertando tam diu sustentaret, donec membra a capite suo dissidentia ad gratiam principis veniendo ad cor redirent.

Accepit autem Heinrici Noricorum ducis filiamin uxorem, ex qua postmodum Fridericum gloriosissimum, qui inpresentiarum imperator est, et Iuditham, quae modo Matheo Lotharingiorum duci copulata noscitur, genuit.

Capitulum XV.

Imperator Heinricus, revocatis in pacem qui ei oppositi erant principibus, libere potitus imperio, aput inferius Traiectum Fresiae urbem in pentecoste curiam celebravit. Ubi morbo correptus, rebus humanis exemptus, sepultisque ibidem interioribus, per ripam Rheni ad superiora deportatus in civitate Spira patribus suis appositus est.

Capitulum XVI.

At imperatrix Mahtildis, Heinrici regis Anglorum filia, regalia in potestate sua habebat. Quam predictus Albertus Maguntinae aecclesiae archiepiscopus ad se vocavit falsisque promissionibus ad sibi tradenda regalia induxit.

Capitulum XVII.

Igitur Albertus - nam id iuris, dum regnum vacat, Maguntini archiepiscopi ab antiquioribus esse traditur - principes regni in ipsa civitate Maguntina tempore autumpnali convocat, malorumque a duce Friderico sibi illatorum haut inmemor, cum predictus dux ad regnum a multis exposceretur, ipse Lotharium ducem Saxonum, virum tamen ex probitatis industria omni honore dignum, plus familiaris rei, quantum in ipso erat, quam communi commodo consulens, in regem a cunctis qui aderant principibus eligi persuasit. Quae res laudabiliter facta gravissimae tamen scissurae seminarium denuo fuit. Nam predictus princeps consilio eiusdem Alberti Maguntini episcopi, iuxta quod dicitur: Non missura cutem nisi plena cruoris hirudo, nondum odio in heredes imperatoris Heinrici saciati, Fridericum ducem fratremque suum Conradum persequitur. Cuius rei gratia castrum Noricum, ubi ipsi presidia posuerant et tamquam iure hereditario possidebant, adiuncto sibi Boemorum duce Ulrico et Baioariorum Heinricoobsidione clausit. Dux autem Boemorum, eo quod barbari, qui cum ipso venerant, nec Deum timentes nec hominem reverentes, omnia vicina depopulando nec etiam aecclesiis parcerent, a principe post aliquod tempus redire permissus est.

Capitulum XVIII.

Itaque Fridericus dux fraterque suus Conradus militem colligunt ac data oppidanis die ac signo ipsi quadam die cum milicia sua castro appropinquant. Quod videntes oppidani, laeticiam cordis dissimulare non valentes, in voces magnas et cantus prorumpunt. Princeps, tutius iudicans alio in tempore prefatum castrum obsidione cingere quam infidae fortunae fidei se incaute committere, obsidionem solvit ac per Babenberch transiens in civitatem Herbipolim se contulit. Oppidani cum ingenti clamore descendentes castra iam vacua irruunt et, si qua ibi remanserant, diripiunt dominosque suos cum magna laeticia suscipientes in castrum ducunt. Duces oppidum ipsum victualibus aliisque necessariis muniunt; sicque regem insequentes, illo in civitate manente, tyrocinium, quod vulgo nunc turneimentum dicitur, cum militibus eius extra exercendo usque ad muros ipsos progrediuntur. Post haec Rhenum transeunt in Spirensique civitate, cuius populus eos ob fidelitatem imperatorum, qui ibidem humati sunt, tamquam eiusdem sanguinis consortes, devote susceperat, presidia collocant. Quam princeps iuncto sibi Alberto Maguntino obsidione circumdat multosque ibi dies consumens prevalere tunc non potuit.

Capitulum XVIIII.

Porro Heinricus Noricorum dux, supra nominati Heinrici ducis filius, ob gratiam principis, cuius filiam Gerdrudim noviter in uxorem duxerat, Friderico duci, haut memor affinitatis, quae ex copula sororis suae Iudithae inter ipsos erat, bellum indicit; coadunatoque ex Baioaria non parvo milite Alemanniam ingressus non longe a Danubio super fluvium Werenzadictum castra posuit. Quo comperto sepe dicti duces etiam ipsi militem colligunt nec longe ab eo castra metantur. At dux Noricorum missis exploratoribus, quod hostium robur sit, inquirit. Quibus redeuntibus et ea quae viderant enarrantibus suos consuluit, quidque facto opus sit, perquirit. Illi incautum fore, si hostes expectentur, iudicantes fugam consulunt. Tanta ergo cum festinatione Norici hostes tamquam sibi iam imminentes declinaverunt, ut pontis angustias suspectas habendo infidis predicti amnis procellis, qui ex multitudine ymbrium plus solito excreverat, incaute se committerent, ipsoque non tam transvadando quam transnatando periculose transmisso, ad propria cum rubore remearent.

Capitulum XX.

Alio itidem tempore predictus dux Heinricus Alemanniam ingressus ad propria ibi domicilia se contulit. Erat enim natione Alemannus, ex antiqua et nobilissima Gwelforum familia originem trahens ac per hoc multas possessiones ex ea parte, qua Pyreneos montes attingit Alemannia, iure hereditario habens, vir per omnia laudabilis, tam animi quam generis nobilitate insignis, in hoc solo facto tantum reprehensibilis. Missis itaque legatis ad Fridericum ducem Suevorum eum amice tamquam sororis suae maritum monet, ut ad gratiam principis redeat, durum esse dicens quempiam quantumcumque magnum vel probum principem totius imperii pondus solum sustinere; addit etiam huius negotii se, si monitis eius acquiescere vellet, fidum fore mediatorem. Ubi ergo et qua die simul conveniant oreque ad os de hoc familiarius conferant, monasterium quoddam Zwivelton dictum constituitur. Dux Fridericus nil perperam expectans ad predictum locum cum paucis venit. Ille vero non simpliciter ambulans, quo loco nocte cubare vellet, latenter exploravit. Itaque sole ad inferius hemisperium descendente, cum tenebrosis mentibus tenebrarum oportunitas se offerret, cubiculum, in quo dux iacebat, circumdatur, et quod non amicus, sed ut hostis advenerit, re et voce aperitur. Quid faceret? Quo se verteret? Arma corriperet? Sed pene nullum, quo iuvaretur, habuit. Fugeret? Sed nullum cubiculi meatum sciens fugae presidium non invenit. Dolum itaque cognoscens ad divinae tantum gratiae se vertit adiutorium. Qua opitulante per abdita quedam cubiculi penetralia tunc sibi primo quasi caelitus ostensa aecclesiam introivit, turrim, quae aecclesiae contigua erat, ascendit. Hostes cubiculum irrumpunt et non invento duce claustra etiam monachorum ingrediuntur cunctasque officinas ipsorum ferro perscrutantur. Phebo ab inferis redeunte superioremque acris regionem illuminare incipiente vicini quique fideles ducis, tam teterrimo cognito facto, aggregatim in adiutorium eius advolant. Hostibus adhuc secretiora claustri rimantibus ignemque minantibus, Fridericus suos de turre adventare prospiciens, iam securus factus, Heinricum ducem exposcit eumque sic affatur: ‘Contra fas, bone dux, fecisti, qui me in pace vocatum, pacis non ferens signa, inimicum te potius quam amicum ostendisti; nec te ab hoc facto propriae famae revocavit honestas nec carnis, qua coniungimur, affinitas. Ne autem malum pro malo redderevidear, te tamquam amicum fideliter ammoneo, ne fideles meos, quos undique adventare cerno, expectes’. Excusatur tamen quibusdam hoc factum ducis non solum ex hoc, quod eo in tempore inimici fuerunt, iuxta illud: Dolus an virtus quis in hoste requirat? sed et ex eo, quod pro fidelitate regni et rei publicae quiete principi eum tradere pacemque imperio instaurare volens hoc fecerit.

Capitulum XXI.

Dissensio igitur inter Fridericum ducem Lothariumque imperatorem pene per X annos protracta imperium quiescere non permisit. Qualiter autem ad ultimum pacatum fuerit, et quot et quanta virtutum insignia Lotharius reliquerit, in priore hystoria dictumsufficiat. Verum silentio preterire nolumus, quod predictus princeps adversam nimis circa regni primordia fortunam sensit. Quidam enim Otto Maraviae comes ducatum Boemiae affectans principem adiit eique magnam pecuniam promittens ad hoc, ut Boemiam secum intraret ibique eum ducem crearet, inclinavit. Quod Ulricus, qui eundem ducatum tunc forte habebat, impedire volens nullo principem obsequio a coepto revocare potuit. Igitur rex Saxoniam intrans militem instaurat ducensque secum Ottonem claustra silvarum, quae Boemiam et Saxoniam seiungunt, hyemali tempore ingreditur. Dux autem Boemiae Ulricus in ipsis silvarum abditis locis, septis undique silvis, super amniculum quendamcastra posuit. Rex cum suis propter nimietatem nivium a recta via exorbitans ac per devia silvarum oberrans ad predictum amnem forte venit, suis viae labore nimio et inedia exhaustis quiescere volentibus; barbari turbatum cernentes amnem hostes in proximo esse presentiunt ex inprovisoque supervenientes Saxones, qui in prima acie erant, iam per nives deambulando fatigatos invadunt ac paucis per fugam elapsis, quibusdam captis, caeteros crudeliter occidunt. Videns hoc princeps suisque ex angustia viarum nullum presidium ferre valens, sevissima mentis amaritudine perculsus, rerum tamen, quas ab adolescentia gesserat, ac antiquae virtutis memoria quasi caelesti rore repletus in collem quendam cum paucis, quos adhuc residuos habebat, se recepit. Quem prefatus dux, suis in circuitu [ipsius] positis magnarumque arborum iactu et clausura reditum negantibus, tamquam clausum tenuit. Tandem Heinrico Saxoniae marchione, qui de sororeducis natus cum rege advenerat, mediante ad pedes imperatoris satisfactionem offerens humiliter dux venit hominiumque sibi cum sacramento fidelitatis exhibens ducatum ab eo suscepit, captivos reddidit; sicque princeps, portatis secum eorum qui nobiliores erant funeribus, cum multo merore rediit.

Capitulum XXII.

Inter caeteros nobilissimus marchio Saxoniae Albertus captus fuerat. Tanta vero strages Saxonum et precipue nobilium et illustrium virorum ibi facta fuit, ut perpetui odii inter Saxones et Boemos fomes tunc accensus nondum extinctus sit. Otto quoque, qui huius concussionis auctor fuerat, ambitionis suae penas luens ibidem necatus est. Sed, ut dicitur: Flebile principium melior fortuna sequetur, sic et hunc principem melior fortuna secuta ad tantum apicem provexit, ut, sedatis omnium tempestatum motibus, cum triumpho et victoria de Italia rediens in ipsis montibus vivendi finem fecerit. Verum Fridericus dux, mortua uxore sua Iuditha

dissensionis tempore, Friderici comitis de Sarburch, fratris Alberti episcopi; filiam Agnetem in uxorem duxit; ab eaque Conradum, qui palatinus comes Rheni nunc esse noscitur, et Clariciam Lodewici Turingiae comitis uxorem accepit.

Capitulum XXIII.

Defuncto imperatore Lothario ac in monasterio Lutre, quod in eius proprio fundo situm est, humato, principes regni aput Galliae oppidum Confluentiam, ubi Mosella Rhenum influit, conveniunt et de eligendo principe consilium ineunt. Igitur Conradus Friderici ducis frater ab omnibus qui aderant exposcitur, ad regnumque levatus in palatio Aquis coronatur. Quod eo facilius fieri potuit, quod imperatoris Heinrici odium in mentibus plurium iam deferbuerat Albertusque Maguntinus archiepiscopus iam recenter vivendi finem fecerat. Accessit etiam ad huius negotii promotionem, quod Heinricus Noricorum dux pro nota superbiae pene omnium, qui in expeditione Italica cum Lothario imperatore fuerant, odium contraxerat.

Itaque Fridericus dux Maguntiam, quae tunc pastore suo orbata vacabat, venit omnesque tam clericos quam laicos ad hoc, ut Albertum iuniorem, uxoris suae, quam secundo acceperat, fratrem, eligerent, induxit, principe ad hoc corroborandum adscito.

Qui patruum suum seniorem Albertum non exuens non bene gratus beneficiorum extitit nec plene fidum principi suo se exhibuit. Qualiter vero Heinricus dux Noricorum predictae sublimationi principis contradixerit et quem finem ipse sortitus fuerit, quomodo etiam princeps tam de ipso quam de multis aliis triumphaverit, in priori hystoria dictum sufficiat.

Capitulum XXIIII.

Circa idem tempus Iohannis regiae urbis imperatoris apocrisiarii, viri clarissimi, Romanorum principem adeunt, tam confederationis vinculum ob Rogerii Siculi insolentiam inter duo imperia, Hesperiae videlicet et Orientis, renovare cupientes quam in huius rei argumentum aliquam regalis sanguinis puellam filio suo Manuel in uxorem dandam postulantes. Princeps comparis suae sororempotius illo destinavit, in huiusque rei confirmationem venerabilem Herbipolensem episcopum Embriconem, virum prudentem et litteratum, in Greciam misit, Iohanne iam mortuo sedenteque in urbe filio suo predicto Manuel. Qui omnia sapienter et sollerter ordinans nuptias proxima post epiphaniam ebdomada in urbe regia celebrari cum fastu et decore regio persuasit; et ipse non paucis ibi diebus ad promotionem huius et aliorum regni negotiorum manens, dum remigando ad patriam redire cogitaret, multis Grecorum xeniis honoratus et oneratus, aput Aquilegiam vita decessit. Super his autem negotiis inter utrumque principem huiusmodi directae inveniuntur epistolae. Quae ne omnes ponerentur, compendium in causa fuit:

Capitulum XXV.

Conradus Dei gratia Romanorum imperator augustus Iohanni eadem gratia Constantinopolitano imperatori salutem et fraternam dilectionem. Amicitiam, honorem et gloriam, ut parentes nostri, videlicet Romanorum imperatores, antecessores nostri, ad antecessores vestros, scilicet regnum et populum Grecorum, constituerunt, constituo et, sicut servaverunt, conservabo. Non est gens, regnum aut populus, qui non noverit nostrae Romanae rei publicae vestram novam Romam et dici et fore filiam, ex huius radice ramos et fructus eius processisse; propter quod hereditatem, quae a matre debetur filiae, constituimus aeternamque volumus, et eo amplius, quod, quae matri debetur, filiam velle cernimus, scilicet ut auctoritas materna precinat consilio, auxilio respondeat autem gloria et honore filiastina dilectio. Sint ergo res utriusque communes, utriusque amicus idem, idem inimicus, sive in terra sive in mari, et cognoscat ac timeat matris virtutem et valentiam, qui non honoraverit filiam, sive Normannus sive Siculus sive quis alter quicumque ubicumque. Neque enim obliti sumus vel ego vel principes imperii nostri quoscumque hostium nostrorum incursus vel invasiones in imperium et magnificentiam Romanam. Sed cum divina clementia subveniet, retribuemus unicuique ipsorum secundum multitudinem ipsorum maliciae. Videbit ergo et audiet universa regnorum latitudo, quam facili manu prosternentur latrones, qui insurrexerunt in utriusque imperii nostri monarchiam, quia cooperante Deo, si alas excutiemus, hostem modo volitantem capiemus et cordis eius eviscerabimus audaciam, quae modo extollitur contra utriusque imperii nostri honorem et gloriam. Conservamus igitur quae iusta et amicabilia sunt ad vos, eadem vos ad nos, et tanto studiosius, quanto per coniugium sororis dilectissimae coniugis nostrae, imperatricis videlicet nobilissimae, et filii tui confederati sumus propinquius. Verum quia de nostris hylarescere successibus dilectionis et nobilitatis tuae credimus experientiam, quid post discessum prudentissimorum apocrisiariorum tuorum in generali et sollempni curia cum universis imperii nostri principibus celebrata, cui eos interesse voluimus, Deo auxiliante actum sit, tibi sicut unico fratri nostro et amico dilectissimo dignum duximus intimare. Noveris igitur, quod omnes, qui imperium nostrum offendisse videbantur, cooperante Deo potenter nostro imperiali iure inclinavimus eosque in plenitudinem gratiae nostrae suscipientes universas imperii nostri partes habundanti pace ditavimus. Ad haec Francia, Hyspania, Anglia, Dania caeteraque regna imperio nostro adiacentia cottidiana legatione sua cum debita reverentia et obsequio nos frequentant, ad ea quae imperii nostri mandata sunt se prompta esse tam obsidibus quam sacramentis affirmantes. Nolumus etiam latere discretionis tuae prudentiam, quod domnus papa totaque Apulia, Italia et Longobardia de die in diem adventum nostrum desiderant et, ut nostra eis imperiali subveniamus potentia, cum omni devotione expostulant. Huius rei gratia dilectissimum et precordialem imperii nostri principem Embriconem venerabilem Herbipolensem episcopum, amicum tuum, ad exquirendam domni papae voluntatem Romam direximus. Cognita vero ipsius circa nos voluntate, communicato principum nostrorum consilio, ea quae ad utriusque imperii nostri honorem spectant per karissimos et prudentes nuncios nostros, Robertum scilicet principem Capuanum, illustrem utique virum ac nobilem nobisque fidelem, necnon Albertum, dilectum capellanum nostrum et in fide constantem, tuae significamus nobilitati. Hos igitur tamquam nos audias et quae tibi dixerint, sicut decet excellentiam tuam et sicut de te speramus et credimus, ad effectum perducas, et honestos ac ydoneos apocrisiarios tuos una cum nunciis nostris sine dilatione ad nos remittas. Preterea de Reutenis, qui ad contemptum imperii nostri, occisis hominibus nostris, pecuniam nostram sibi usurpaverunt, sicut convenit in causa amici et propinqui tui, et sicut nobis scripsisti, ita facias. Militibus quoque imperii nostri, Alemannis scilicet, qui aput te sunt, sicut decet magnificentiam tuam, benignus existas. Nichilominus etiam te rogamus, ut hominibus imperii nostri, Teutonicis videlicet, qui Constantinopoli morantur, locum, in quem ad honorem Dei aecclesiam edificent, concedas, tum respectu divinae remunerationis, tum etiam interventu ac peticione nostrae dilectionis. Recordari quoque debet tua discretio, quod nos in litteris prioribus, per prefatum capellanum nostrum tuae nobilitati presentatis, hoc idem a te pro Dei amore et honore petivimus, quia, si ipse qui dat salutem regibusfuerit in medio nostri, certum est, quod non gaudebunt inimici nostri.

Datum XVIII. Kalendas MarciiRatisponae, in Christo feliciter. Amen.

Iohannes in Christo Deo fidelis rex porphirogenitus, sublimis, fortis, augustus, Cominos et imperator Romanorum, ad nobilissimum fratrem et amicum imperii mei.

Nobilissime et dilecte amice imperii mei, rex. Littera tuae nobilitatis, fraterni affectus signum, ad nostram delata mansuetudinem per prudentissimum apocrisiarium nobilitatis tuae multa nos laeticia replevit. Nam bona tuae nobilitatis voluntas et cognationis amicabilis affectio et dilectio, quam demonstrasti et per litteras et per verba et per opera ipsa erga nostrum imperium, nostram consequenter pietatem totam toto animo ad tuum amorem pertraxit. Quare etiam diversos fidelissimorum et familiarissimorum hominum suorum ad tuam nobilitatem emisit, recommunicare per eos volens nobilitati tuae totis de causis, propter quas et mandasti et scripsisti ei. Vult enim cum Deo in omnibus amice sapere et cognationabiliter et fraterne ad tuam nobilitatem et omnia agere secundum quod videtur ei, quae ad honorem sunt nobilitatis tuae. Quia vero prudentissimus dux Venetiae Petrus Polanus mediator a nobilitate tua in his causis assumptus est, sicut vir bonus et fidelis ambabus partibus, et hoc nobis placere dignum visum est. De causa Apuliae et Longobardiae prudentissimis apocrisiariis nostris quae nobis visa sunt iussimus. Nam etsi quidam horum ad susceptionem magis nobilissimae cum Deo futurae nurus imperii mei missi sunt, tamen etiam communiter eis notum est imperii mei velle. De causa, quae facta est in Rossia, sicut imperio meo scripsisti, sicut convenit imperio meo facere in causa amici et propinqui sui, sic et feci. Sed de caballariis nobilitatis tuae, quod scripta tua nominatim comprehendebant, et magis de eo qui defecit in viventibus ex eis, sic fecit imperium meum, ut scripsisti. Vale, nobilissime amice imperii mei, rex.

Conradus Dei gratia vere Romanorum imperator augustus karissimo fratri suo Manuel porphirogenito Comiano, illustri et glorioso regi Grecorum, salutem et fraternam dilectionem. Nobilitatis tuae litteras, ut a tanto et tam caro amico nostro serenitati nostrae transmissas, gratanter excepimus et viso earumdem tenore de incolomitate et sublimitate tua admodum gavisi sumus. Sed auditis a Nikoforo, tuae dilectionis prudenti apocrisiario, preter illa quae in litteris continebantur, quibusdam verbis duris et, ut verum fateamur, ab omni retro tempore inauditis et nostrae maiestatis, ultra quam lingua explere valeat, perturbata est mansuetudo, et est ammirata universa imperii nostri latitudo. Unde vel a quo hoc tam amarum verbum processerit, presertim cum inter caetera huius mundi regna Grecorum regnum omni sapientia et discretione hactenus floruerit, admodum mirati sumus. Si enim idem nuncius tuus Nikoforus unicum filium nostrum Heinricum in presentia nostra morti dedisset, ad maiorem iram maiestatis nostrae animum provocare non poterat. Cumque iam per triduum in hoc acervo laborasset et rigorem nostri animi nullo ingenio nullaque sapientia ad suam voluntatem inflectere potuisset, vix tandem quarto die aliis verbis dulcioribus excellentiam nostram exhylaravit nostraeque furore indignationis mitigato nobilitatis tuae voluntatem nobis aperuit. Et quoniam ita nunc est et esse debet, quod tu, amicorum amicissime, uxorem accipies dilectissimam filiam nostram, sororem videlicet nobilissimae contectalis nostrae, volumus, ut insit aeternum fedus perennis amicitiae, quam videlicet amicitiam presente apocrisiario tuo ore et manuscripto firmari iussimus, ita videlicet, ut et amici amicorum tuorum et inimici simus inimicorum tuorum. Proinde certa sit prudentia tua, quod, si tuae nobilitati undecumque aliqua molestia vel iniuria fuerit illata, non hanc tibi tantum, sed etiam nobis factam iure dilectionis reputamus, quoniam virtutis tuae nobilitas et maxime generosi sanguinis, quo in pignus perpetuae dilectionis confederati sumus, propinquitas nos invitat, ut te tamquam filium karissimum totius ulnis caritatis amplectamur et cuncta quae tibi placita sunt libenti animo faciamus. In qua re iustum arbitramur, ut eandem amicitiam nobis et imperio nostro firmari facias, ut, completis omnibus honorifice, utrique imperio debitus honor exinde deferatur et pax et nomen Christi per universum mundum inde magnificetur. Porro de quingentis militibus, quos nobilitas tua petiit, hoc tibi respondemus, quod non solum quingentos, sed etiam duo vel tria milia, si necesse habueris, tibi mittemus et, quod magis est, antequam detrimentum aliquod honoris tui pati [te] videremus, elaborata totius imperii nostri fortitudine in propria persona tibi, sicut precordiali filio et fratri carissimo, deficere et deesse non possemus. Preterea scripsit nobis tua nobilitas, quod magnos et caros nuncios sinceritati tuae mitteremus; in quo voluntati tuae acquievimus, quoniam quos cariores habuimus excellentiae tuae transmisimus, scilicet carissimum et precordialem nostrum Embriconem venerabilem Wirziburgensem episcopum, illustrem et magnum imperii [nostri] principem, qui est cor nostrum et anima nostra, necnon dilectissimum nostrum Robertum, illustrem et nobilem principem Capuanum. Misimus etiam quasi utrasque manus nostras germanos duos fratres, scilicet fratrem Bernonem, virum sapientem et religiosum, et fratrem ipsius Riwinum, qui nobis valde carus est et familiaris, et nobilem et honorandum principem imperii nostri Rogerium, illustrem comitem de Ariano, cuius fidem et constantiam sepius experti sumus, et Gualterum fidelem nostrum. Istis itaque ea quae in litteris non continentur industriae tuae referenda commisimus, quorum verbis fidem adhibeas et quae tibi dixerint tamquam a nobis dicta credas. De Ruthenisvero, pro quibus patri tuo divae recordationis Iohanni imperatori per fidelissimum capellanum nostrum Adalbertum et per comitem Alexandrum de Gravina scripsimus, et de loco, in quo nostris Teutonicis ad honorem Dei aecclesiam edificare volumus, et de nobilibus baronibus Apuliae, Alexandro videlicet Clarimontis, Philippi de Surris et Heinrico comite et Senne Pustellis, ille noster precordialis Wirciburgensis episcopus et caeteri familiares nostri voluntatem nostram tibi referent; quibus tamquam nobis credas. Super his omnibus fidelem apocrisiarium tuum Nikoforum, licet in principio legationis suae nos conturbaverit, tibi attentius commendamus, et quia constanter perduravit, ut eum remuneres, rogamus. Vale.

De hoc hactenus.

Capitulum XXVI.

Creverat autem Fridericus Friderici strennuissimi ducis filius miliciaeque cingulum iam sumpserat, nobilis patris futurus heres nobilior. Igitur bonae indolis virtutem non dissimulans, educatus, ut assolet, ludis militaribus, ad seria tandem tyrocinandi accingitur negotia, patre adhuc vivente terramque suam plenarie tenente. Nam et comitem quendam nobilem Heinricum de Wolfradeshusen hostem denuncians Baioariam cum magna militum copia ingreditur. Norici et maxime comites et nobiles, velut tyrocinium celebraturi, quod modo nundinasvocare solemus, in predicti comitis castro se recipiunt. Itaque strennuissimus superveniens adolescens Noricos ante murum stantes ipsumque armatos expectantes non ut iocando, sed ut rem seriam agendo viriliter aggressus est, diuque et fortiter utrisque pugnantibus, tandem, ut hostes castro se reciperent, coegit. Versis in fugam Noricis ac ex angustia portarum artatis, comes quidam Conradus de Dachowe, tunc nobilis comes, postea dux factus Croatiae et Dalmatiae; qui incautis extra remanserat, ab hostibus circumdatus capitur; sicque adolescens prefatum ducens comitem ad propria cum victoria revertitur. Cumque a multis sibi suaderetur, ut pecuniam magnam ab eo extorqueret, ipse ex innata sibi nobilitate pravorum declinavit consilia. Nam, sicut fortiter captum, sic eum liberaliter dimissum ad propria redire sine pecuniae exactione permisit.

Capitulum XXVII.

Post haec Conrado duci, supradictiBerhtolfi ducis filio, bellum indicit, captoque supra memorato Alemanniae oppido Turego, presidia ibidem posuit. Dehinc iunctis sibi etiam quibusdam de Baioaria nobilibus prefati ducis terram cum magna manu militum introivit atque ad ultima pene Alemanniae procedens ad Zaringen usque, eiusdem ducis castrum, pervenit, nullo sibi obviante vel resistere valente. Non multo post etiam arcem ipsius quandam, quae cunctis adhuc cernentibus inexpugnabilis esse videtur, cepit et expugnavit ac contra multorum opinionem fortissimum et ditissimum ducem tam acriter debellavit, ut ad patrem patruumque suum supplicem eum venire ac pacem petere cogeret.

Haec et alia tam ardua in ipsa puerili aetate gessit negotia, ut non inmerito cum multorum stupore de ipso dici posset illud evangelii: Quis putas puer iste erit?

Capitulum XXVIII.

His diebus Arnaldus quidam religionis habitum habens, sed eum minime, ut ex doctrina eius patuit, servans, ex aecclesiastici honoris invidia urbem Romam ingreditur ac senatoriam dignitatem equestremque ordinem renovare ad instar antiquorum volenstotam pene Urbem ac precipue populum adversus pontificem suum concitavit. Unde ad eorumdem temeritatis vel potius fatuitatis corroborationem ab eis ad principem [suum] destinatum tale scriptum invenitur:

Capitulum XXVIIII.

Excellentissimoatque preclaro Urbis et orbis totius domino, Conrado Dei gratia Romanorum regi semper augusto senatus populusque Romanus salutem et Romam imperii felicem et inclitam gubernationem. Regali excellentiae per plurima iam scripta nostra facta et negotia diligenter exposuimus, quomodo in vestra fidelitate permaneamus ac pro vestra imperiali corona exaltanda et omni modo augenda cottidie decertamus. Ad quae quia regalis industria, ut postulavimus, rescribere dignata non fuit, plane tamquam filii et fideles de domino et patre satis miramur. Nos enim quidquid agimus pro vestra fidelitate et honore facimus. Et quidem regnum et imperium Romanum, vestro a Deo regimini concessum, exaltare atque amplificare cupientes, in eum statum, quo fuit tempore Constantini et Iustiniani, qui totum orbem vigore senatus et populi Romani suis tenuerunt manibus, reducere, senatu pro his omnibus Dei gratia restituto, et eis, qui vestro imperio semper rebelles erant quique tantum honorem Romano imperio subripuerant, magna ex parte conculcatis, quatinus ea quae cesari et imperio pertinent per omnia et in omnibus obtineatis, vehementer atque unanimiter satagimus atque studemus. Et ob huius rei effectum bonum principium ac fundamentum fecimus. Nam pacem et iusticiam omnibus eam volentibus observamus, fortitudines, id est turres et domos potentum Urbis, qui vestro imperio una cum Siculoet papa resistere parabant, cepimus et quasdam in vestra fidelitate tenemus, quasdam vero subvertentes solo coequavimus. Sed pro his omnibus, quae vestrae dilectionis fidelitate facimus, papa, Fraiapanes et filii Petri Leonis, homines et amici Siculi, excepto Iordano nostro in vestra fidelitate vexillifero et adiutore, Tolomeus quoque et alii plures undique nos inpugnant, ne libere, ut decet, imperialem regio capiti valeamus imponere coronam. At nos, quoniam amanti nullus labor gravis est, licet inde plurima dampna sustineamus, pro vestro amore et honore gratanter patimur. Scimus namque nos a vobis proinde premium sicut a patre accepturos vosque in eos sicut in imperii hostes vindictam daturos. Cum tanta igitur nostra in vobis fidelitas sit tantaque pro vobis sustineamus, precamur, ne spes ista nobis deficiat, neu regia dignitas nos, vestros fideles et filios, despiciat; neque, si in regalibus auribus aura sinistra de senatu et nobis flaverit, in eam intendat aut respiciat, quia, qui de nobis vestrae altitudini mala suggerunt, de vestra et nostra, quod absit, dissensione laetari volunt et utrosque, ut soliti sunt, callide opprimere moliuntur. Sed circa haec, ne fiant, regalis prudentia, ut decet, sollicita sit et provida, reminiscaturque vestra sollertia, quot et quanta mala papalis curia et dicti quondam cives nostri imperatoribus, qui fuerunt ante vos, fecerint; et nunc deteriora vobis cum Siculo facere temptaverunt; sed nos Christi gratia in vestra fidelitate viriliter eis resistimus ac plures ex illis ab Urbe sicut pessimos hostes imperii, ut sunt, pepulimus. Appropinquet itaque nobis imperialis celeriter vigor, quoniam quidquid vultis in Urbe obtinere poteritis et, ut breviter ac succincte loquamur, potenter in Urbe, quae caput mundi est, ut optamus, habitare, toti Italiae ac regno Teutonico, omni clericorum remoto obstaculo, liberius et melius quam omnes fere antecessores vestri dominari valebitis. Sine mora ergo, precamur, ut veniatis et interim de statu vestro, quem semper desideramus salubrem et prosperum, de his regalibus litteris aut nunciis nos laetificare dignemini. Sumus enim per omnia vestrae voluntati semper obtemperare parati. Sciatis preterea, quia pontem Mulvium extra Urbem parum longe, per tempora multa pro imperatorum contrario destructum, nos, ut exercitus vester per eum transire queat, ne Petri Leonis per castellum Sancti Angeli vobis nocere possint, ut statuerant cum papa et Siculo, magno conamine restauramus, et in parvi temporis spacio muro fortissimo et silicibus iuvante Deo complebitur. Concordiam autem inter Siculum et papam huiusmodi esse accepimus. Papa concessit Siculo virgam et anulum, dalmaticam et mitram atque sandalia, et ne ullum mittat in terram suam legatum, nisi quem Siculus petierit; et Siculus dedit ei multam pecuniam pro detrimento vestro et Romani imperii, quod Dei gratia vestrum existit. Haec omnia sollicite vestra animadvertat, optime rex, prudentia. Rex valeat, quidquid cupit optineat super hostes, Imperium teneat, Romae sedeat, regat orbem, Princeps terrarum ceu fecit Iustinianus. Cesaris accipiat cesar, quae sunt sua presul, Ut Christus iussit, Petro solvente tributum. Nos de caetero, legatos nostros, precamur, ut benigne recipiatis et quod vobis dixerint credatis, quia scribere cuncta nequivimus. Sunt enim nobiles viri, Guido senator, Iacobus filius Sixti procuratoris et Nycolaus, eorum socius. At christianissimus princeps huiusmodi verbis sive neniis prebere aures abnuit, quin immo venientes ad se ex parte Romanae aecclesiae viros magnos et claros, quorum unus Guido Pisanus, eiusdem curiae cardinalis et cancellarius, erat, renovationemque antiquorum privilegiorum suorum postulantes honorifice suscepit et honeste dimisit.

Capitulum XXX.

Ea tempestate ubique terrarum bellorum turbine orbem replente fermeque totum imperium seditionum motibus involvente - nam et in Alemannia inter predictum adolescentem Fridericum et prenominatumducem Conradum hoc dissensionis malum agitabatur; in Baioaria inter Heinricum Leopaldi marchionis filium, eiusdem terrae ducem, et item Heinricum Ratisponensem episcopum gravissimum bellum excitatum in dies augmentabatur; in Belgica Gallia viris magnis et egregiis Alberone Treverorum archiepiscopo et Heinrico Namucense comite debellantibus omniaque preda et incendio commiscentibus, maximum rei publicae dispendium expectabatur; Polunia quatuor fratribus, tribus cum quarto pro ducatu contendentibus, maximam effusionem sanguinis minabatur, caeteris quoque imperii provinciis huius mali non extorribus, - repente per dexteram excelsi tanta facta est mutatio, ut, sopitis omnibus his bellorum tempestatibus, in brevi totam terram quiescere et innumerabiles ex Gallia et Germania contra inimicos crucis crucibus acceptis miliciam profiteri cerneres. Sed, antequam huius tam inauditae mutationis hystoriam attingamus, pauca de priori turbulentia premittenda sunt.

Capitulum XXXI.

Igitur eo tempore, quo predictus Heinricus Noricorum dux cum prenominato Heinrico Ratisponensium episcopo civibusque suis ac Stirensi marchione Odoacro gravissimam guerram agitabat, quidam milites de Orientali marchia egressi Pannoniam latenter ingrediuntur ac noctu castrum Bosan, quod olim imperator Heinricusobsidione cinxerat, ex inproviso aggressi capiunt, quibusdam comprehensis, nonnullis occisis, aliis per fugam elapsis. Quod audiens Ungariae rex Geiza, Beli regis filius, premissis quibusdam comitibus suis, qui, quare vel qualiter hoc factum fuerit, inquirerent, ipse eosdem subsecutus ad liberationem castri cum magna Ungarorum properat multitudine.

Comites, qui precesserant, ab oppidanis, cuius rei causa tam gravem regi intulerint iniuriam, sollerter percunctantur. Qui responderunt se nec pro Romanorum principe nec pro duce suo hoc fecisse, sed pro domino suo Boricio. Erat autem Boricius Colomanni quondam regis Ungariae filius, predictum regnum Ungariae, ut in prioribus cronicis dictum est, iure hereditario repetens ac ob hoc adipiscendum utrosque principes, Romanorum scilicet ac Grecorum, frequenter sollicitans multosque ex militibus nostris ad favorem suum pecunia inducens. Igitur rex Ungariae superveniens castraque ponens oppidum cinxit, diversis instrumentis tormentorumque generibus adhibitis ac sagittariis oppido circumfusis. Teutonici, eo quod dux in superioribus Baioariae partibus moraretur, princeps vero in remotis regni maneret locis, cum nullum liberationis suae solatium haberent, de facienda cum Ungaris pace pertractare incipiunt. Ita, ne multis morer, mutuo colloquentes, accepto a rege sub iureiurando promisso trium milium librarum in pondere, castrum sibi reddunt, ipsique ad propria redeunt. Rex autem Ungarorum dampnum sibi a Teutonicis illatum graviter ferens, ducem Noricum habens suspectum hostem denunciat exercitumque maximum per totam regni sui latitudinem colligit. Sed antequam de egressione huius gentis dicamus, breviter quedam de ipsius terrae situ nationisque ritu prelibanda videntur.

Capitulum XXXII.

Haec enim provincia, eo quod circumquaque silvis et montibus et precipue Apennino clauditur, ex antiquo Pannonia dicta, intus planitie campi latissima, decursu fluminum et amnium conspicua, nemoribus diversarum ferarum generibus plenis conserta, tam innata amenitate faciei laeta quam agrorum fertilitate locuples esse cognoscitur, ut tamquam paradysus Dei vel Egyptus spectabilis esse videatur. Habet enim pulcherrimum, ut dixi, naturaliter spectaculum, sed ex barbarae gentis ritu menium vel aedium rarum ornatum terminosque non tam montium vel silvarum quam cursu maximorum fluviorum septos. Attingitur ab oriente, ubi Sowa famosus fluvius Danubio recipitur, Bulgaria, ab occidente Maravia et Orientali Teutonicorum marchia, ad austrum Croatia, Dalmatia, Hystria vel Carinthia, ad septentrionem Boemia, Polunia, Rutenia, inter austrum et orientem Rama, inter aquilonem et item orientem Pecenatorum et Falonummaximam venationum copiam habente, sed vomere ac rastro pene experte campania. Crebras vero barbarorum irruptiones passa, haut mirum, si moribus aut lingua agrestis manet et insulsa.

Nam primo, quod alibi latius a nobis dictum est, Hunorum, qui iuxta Iordanumex incubis et meretricibus orti fuerant, direptioni patuit, postmodum Avarorum crudis et immundis carnibus vescentium conculcationi, ad ultimum Ungarorum a Scythia egressorum, qui et adhuc eam incolunt, relicta est possessioni. Sunt autem predicti Ungari facie tetri, profundis oculis, statura humiles, moribus et lingua barbari et feroces, ut iure fortuna culpanda vel potius divina pacientia sit admiranda, quae, ne dicam hominibus, sed talibus hominum monstristam delectabilem exposuit terram. In hoc tamen Grecorum imitantur sollertiam, quod nullam rem magnam sine crebra et longa consultatione adgrediuntur. Denique cum vilissima in vicis vel oppidis ibi, id est ex cannis tantum, rara ex lignis, rarissima ex lapidibus habeantur habitacula, toto estatis vel autumpni tempore papiliones inhabitant; ad curiam regis sui, singulis ex primoribus sellam secum portantibus, conveniunt ac de suae rei publicae statu pertractare et discutere non negligunt, hyemis algore in domiciliis, quae habent, id ipsum facientes. At omnes sic principi suo obsecuntur, ut unusquisque, ne dicam manifestis illum contradictionibus exasperare, sed et occultis susurriis lacerare nefas arbitretur. Hinc est, ut, cum predictum regnum per LXX vel amplius divisum sit comitatus, de omni iusticia ad fiscum regium duae lucri partes cedant, tercia tantum comiti remaneat, nullusque in tam spacioso ambitu, rege excepto, monetam vel theloneum habere audeat. Quod si aliquis ex comitum ordine regem vel in modico offenderit vel etiam de hoc quandoque non iuste infamatus fuerit, quilibet infimae condicionis lixa a curia missus eum, licet satellitibus suis stipatum, solus comprehendit, in vinculis ponit, ad diversa tormentorum genera trahit. Nulla sententia a principe, sicut aput nos moris est, per pares suos exposcitur, nulla accusato excusandi licentia datur, sed sola principis voluntas aput omnes pro ratione habetur. Si quando vero exercitum rex ducere voluerit, cuncti sine contradictione quasi in unum corpus adunantur; coloni quidem, qui in vicis morantur, novem decimum, vel etiam septem octavum vel infra, si necesse fuerit, cum subpellectili ad bellum necessaria instruunt, caeteris pro cultura terrae domi relictis. Qui vero de militum ordine sunt, nulla occasione nisi gravissima domi remanere audebunt. At in ipsa regis acie hospites, quorum ibi magna copia est et qui aput eos principes dicuntur, latus principis ad muniendum ambiunt.

Omnes pene tetri tetris in armis procedunt, nisi quod iam ab hospitibus, quos nunc

solidarios dicimus, educati vel ab eisdem etiam geniti, quandam, non innatam, sed quasi extrinsecus affixam virtutem trahentes, principes tantum et hospites nostros impugnandi peritia armorumque splendore imitantur. Sed de predictae gentis ritu haec dicta sufficiant.

Capitulum XXXIII.

Igitur rex ad portam MesiamLXX pugnatorum milia vel amplius habens erupit, in campoque inter portam prefatam et fluvium Lithahe, qui Teutonica lingua Virvelt, quod nos vacantem campum dicere possumus, castra posuit. Dux etiam cum suis non longe ex altera parte eiusdem fluvii, qui imperii Romani et regni illius ex uno Danubii latere - nam ex altero Maraha fluvius - limes est, suos convocans, itidem castra metatur, missis exploratoribus, qui statum hostium diligenter inquirendo ediscerent. Altera die rex in predicto campo ad quandam ligneam aecclesiam accedit, ibique ab episcopis - nam eo usque in puerilibus annis positus nondum militem induerat - accepta sacerdotali benedictione ad hoc instituta armis accingitur. Post haec acies ordinat, militem instaurat, positis in capite duabus alis, in quibus sagittarii, quatinus vim hostium eminus repellerent, erant, et e regione una magna acie, cui avunculus suus Bela dux preerat, in propria legione, ut aiunt, plus quam XII milia equitum retinens. Dehinc fluvium Litahe ex inproviso, exploratoribus ducis non bene, propter quod missi erant, observantibus, transvadando permeat, apposito mox in vicinis igne. Dux itidem acies instituerat et iam, quid facto opus esset, consultabat, frustra exploratores, qui aut dolo aut pigricia tardabant, expectans. Cumque alii pugnandum, nonnulli ex alio latere amnis Viscahesuper quem residebat a termino ad duo tantum Teutonica miliaria distantem, expectandum atque robur hostium melius explorandum consulerent, subito fumus apparens ignis et hostium certum signum dedit, quibusdam ex nostris putantibus ac dicentibus ab hostibus in fugam versis propria castra ignibus data esse. Itaque dux - est enim manu fortis, mente audax, sed morae impaciens - subito arma corripit et, secus quam disciplina militaris et ordo exposcit, non pedetemptim incedens, sed precipitanter advolans in hostem ruit, suis gregatim adventantibus et dirupto legionum ordine confuse venientibus. Denique ex prepetis cursus nimia velocitate sagittariorum impetum, qui in duabus precedentibus alis positi erant, prevenit ac illas cum duobus comitibus, qui eisdem preerant, ferme funditus delevit. Post haec illas duas magnas acies, regis scilicet et avunculi sui ducis, impegit, ex regis legione nullo egrediente, sed tamquam in modum silvae fixa immobiliter manente. Iam iam Ungari de fuga cogitabant dorsaque vertere volebant, et ecce Teutonici, qui in posterioribus alis ducem suum sequebantur, fugam ineunt, duce ignorante vel ea quae fiebant ex pulveris multitudine, qui illis in partibus siccitatis tempore maximus esse solet, conspicere non valente. Barbari tunc primo vires sumunt ducique tamquam a suis destituto circumfunduntur. Dux tunc demum terga hosti dare compellitur ac tam pugnacis dexterae quam pulveris aerem obducentis beneficio belli periculis exemptus in vicinum oppidum Hyenis, quod olim a Romanis inhabitatum Favianis dicebatur, declinavit.

Ungari usque ad predictum fluvium tantum Viscahe hostes persequentes ad propria redeunt. Cecidit in hoc prelio virorum nobilium et illustrium pars magna, vulgi vero multitudo innumerabilis, maior tamen, ut dicitur, ex Ungaris. Cuius rei et tam dedecoris facinoris ultio nondum facta Deo opitulante a victrice presentis imperatoris dextera futura expectatur.

Capitulum XXXIIII.

Circa idem tempus Rogerius Siculus, aptatis in Apulia, Calabria, Sicilia triremibus et biremibus, quas modo galeas seu sagitteas vulgo dicere solent, aliisque navibus bellicis onerariis, classem in Greciam destinat, prefectis eis ducibus strennuis et in navali prelio gnaris. Armatis itaque navibus Greciae fines ingrediuntur ac Mutinosine inpedimento gravique negotio capto ad Gurfolusque, fortissimum Greciae castrum, procedunt.

Quod dum nulla capere vi prevalerent, ad dolos et ingenia se vertunt. Igitur premissis quibusdam, ut dicitur, qui se quempiam mortuum humandi gratia deferre simularent- est enim in predicta arce castri, sicut Grecis mos est, congregatio clericorum seu monachorum -, idem castrum irruunt, arcem occupant, Grecis eiectis presidiisque suis ibidem locatis. Inde ad interiora Greciae progressi Corinthum, Thebas, Athenas, antiqua nobilitate celebres, expugnant ac maxima ibidem preda direpta opifices etiam qui sericos pannos texere solent ob ignominiam imperatoris illius suique principis gloriam captivos deducunt. Quos Rogerius in Palermo Siciliae metropoli collocans artem illam texendi suos edocere precepit, et exhinc predicta ars illa, prius a Grecis tantum inter Christianos habita, Romanis patere coepit ingeniis. Sed ut ad id, unde paulisper digressi fuimus, stilus redeat, de pacis serenitate, quae post hanc orbis conflictationem contra multorum opinionem subito reluxit, breviter aliqua dicenda erunt.

Capitulum XXXV.

Eugenio in urbe Roma sedente, Conrado in eadem, Lodewico in occidentali Francia regnantibus, imperante in urbe regia Manuel, Hierosolimis Folkone, Lodewicus dum occultum Hierusalem eundi desiderium haberet, eo quod frater suus Philippus eodem voto astrictus morte preventus fuerat, diutius protelare nolens propositum, quibusdam ex principibus suis vocatis, quid in mente volveret, aperuit. Erat illo in tempore in Gallia cenobii Clarevallensis abbas quidam Bernhardus dictus, vita et moribus venerabilis, religionis ordine conspicuus, sapientia litterarumque scientia preditus, signis et miraculis clarus. Hunc principes vocandum, ab eoque, quid de hac re fieri oporteret, tamquam a divino oraculo consulendum decernunt. Vocatur prefatus abbas, consiliumque ipsius super predicti exposcitur principis voluntate. Ille de tam grandi negotio ex propriae auctoritatis arbitrio responsum dare frivolum iudicans, ut ad Romani pontificis audientiam et examen deferatur, optimum esse respondit. Itaque missa ad Eugenium legatione totum illi negotium aperitur. Qui antecessorum suorum exempla revolvens, quod videlicet Urbanushuiusmodi occasione transmarinam aecclesiam duasque patriarchales sedes, id est Antiochiam et Hierosolimam, ab obedientia Romanae sedis scissas in pacis unitatem receperit, votis predicti regis pro dilatando Christianae religionis ritu annuit, auctoritate predicandi animosque cunctorum ad hoc commovendi prenominato abbati, qui aput omnes Galliae ac Germaniae populos ut propheta vel apostolus habebatur, concessa. Unde eius scriptum tale ad regem principesque suos directum invenitur:

Capitulum XXXVI.

Eugeniusepiscopus, servus servorum Dei, karissimo in Christo filio Lodewico, illustri et glorioso Francorum regi, et dilectis filiis principibus et universis Dei fidelibus per Galliam constitutis salutem et apostolicam benedictionem. Quantum predecessores nostri Romani pontifices pro liberatione orientalis aecclesiae laboraverint, antiquorum relatione didicimus et in gestis eorum scriptum repperimus. Predecessor etenim noster felicis memoriae papa Urbanus tamquam tuba caelestis intonuit et ad ipsius deliberationem sanctae Romanae aecclesiae filios de diversis mundi partibus sollicitare curavit. Ad ipsius siquidem vocem ultramontani et precipue Francorum regni fortissimi et strennui bellatores et illi etiam de Italia caritatis ardore succensi convenerunt et maximo congregato exercitu, non sine magna proprii sanguinis effusione, divino eos auxilio comitante, civitatem illam, in qua salvator noster pro nobis pati voluit et gloriosum ipsius sepulchrum passionis suae nobis memoriale dimisit, et quam plures alias, quas prolixitatem vitantes memorare supersedimus, a paganorum spurcicia liberarunt. Quae per gratiam Dei et patrum vestrorum studium, qui per intervalla temporum eas defendere et Christianum nomen in partibus illis dilatare pro viribus studuerunt, usque ad nostra tempora a Christianis detentae sunt, et aliae urbes infidelium ab ipsis viriliter expugnatae. Nunc autem nostris et ipsius populi peccatis exigentibus, quod sine magno dolore et gemitu proferre non possumus, Edissa civitas, quae nostra lingua Rohais dicitur, quae etiam, ut fertur, cum quondam in oriente tota terra a paganis detineretur, ipsa sola sub Christianorum potestate Domino serviebat, ab inimicis crucis Christi capta est, et multa Christianorum castella ab ipsis occupata.

Ipsius quoque civitatis archiepiscopus cum clericis suis et multi alii Christiani ibidem interfecti sunt, et sanctorum reliquiae in infidelium conculcationem datae sunt et dispersae. In quo quantum aecclesiae Dei et toti Christianitati periculum immineat, et nos cognoscimus et prudentiam vestram latere non credimus. Maximum namque nobilitatis et probitatis indicium fore cognoscitur, si ea quae patrum strenuitas acquisivit a vobis filiis strennue defendantur. Verumtamen, si, quod absit, secus contigerit, patrum fortitudo in filiis imminuta probatur. Universitatem itaque vestram in Domino commonemus, rogamus atque precipimus et in peccatorum remissionem iniungimus, ut qui Dei sunt et maxime potentiores et nobiles viriliter accingantur et infidelium multitudini, quae se tempus victoriae super nos adeptam laetatur, sic occurrere et aecclesiam orientalem, tanta patrum vestrorum, ut prediximus, sanguinis effusione ab eorum tyrannide liberatam, ita defendere et multa captivorum milia confratrum nostrorum de ipsorum manibus eripere studeatis, ut Christiani nominis dignitas vestro tempore augeatur et vestra fortitudo, quae per universum mundum laudatur, integra et illibata servetur. Sit vobis etiam in exemplum bonus ille Mathatias, qui pro paternis legibus conservandis se ipsum cum filiis et parentibus suis morti exponere et quicquid in mundo possidebat relinquere nullatenus dubitavit atque tandem divino cooperante auxilio, per multos tamen labores, tam ipse quam sua progenies de inimicis viriliter triumphavit. Nos autem vestrorum quieti et eiusdem aecclesiae destitutioni paterna sollicitudine providentes illis, qui tam sanctum tamque pernecessarium opus et laborem devotionis intuitu suscipere et perficere decreverint, illam peccatorum remissionem, quam prefatus predecessor noster papa Urbanus instituit, auctoritate nobis a Deo concessa concedimus et confirmamus atque uxores et filios eorum, bona quoque et possessiones sub sanctae aecclesiae, nostra etiam et archiepiscoporum, episcoporum et aliorum prelatorum aecclesiae Dei protectione manere decernimus. Auctoritate etiam apostolica prohibemus, ut de omnibus, quae, cum crucem acceperint, quiete possederint, nulla deinceps questio moveatur, donec de ipsorum reditu vel obitu certissime cognoscatur. Praeterea, quoniam illi qui Domino militant nequaquam in vestibus preciosis nec cultu formae nec canibus vel accipitribus vel aliis quae portendant lasciviam debent intendere, prudentiam vestram in Domino commonemus, ut, qui tam sanctam opus incipere decreverint, ad haec non intendant, sed in armis, equis et caeteris, quibus infideles expugnent, totis viribus studium et diligentiam adhibeant. Quicumque vero aere premuntur alieno et tam sanctum iter puro corde inceperint, de preterito usuras non solvant, et si ipsi vel alii pro eis occasione usurarum astricti sunt sacramento vel fide, apostolica eos auctoritate absolvimus. Liceat eis etiam terras sive caeteras possessiones suas, postquam commoniti propinqui sive domini, ad quorum feudum pertinent, pecuniam commodare aut noluerint aut non valuerint, aecclesiis vel personis aecclesiasticis vel aliis quoque fidelibus libere sine ulla reclamatione inpignerare.

Peccatorum remissionem et absolutionem iuxta prefati predecessoris nostri institutionem omnipotentis Dei et beati Petri apostolorum principis auctoritate nobis a Deo concessa talem concedimus, ut, qui tam sanctum iter devote inceperit et perfecerit sive ibidem mortuus fuerit, de omnibus peccatis suis, quibus corde contrito et humiliatoconfessionem susceperit, absolutionem obtineat et sempiternae retributionis fructum ab omnium remuneratore percipiat. Data Vetralle, Kal. Decembris.

Capitulum XXXVII.

Igitur, ut ad narrationis seriem redeamus, Bernhardus abbas venerabilis concessa sibi apostolicae sedis auctoritate non abusus gladio verbi Dei fortiter accingitur, ac excitatis ad transmarinam expeditionem multorum animis, tandem curia generalis aput Verzelacum Galliae oppidum, ubi beatae Mariae Magdalenae ossa recondita sunt, indicitur, convocatis ex diversis Galliae provinciis obtimatibus virisque illustribus. Ibi Lodewicus Francorum rex crucem a pretaxato abbate cum multa mentis alacritate sumens miliciam transmarinam professus est cum Theodorico Flandrense et Heinrico Theobaldi Blesensis filio comitibus aliisque de regno suo baronibus virisque nobilibus.

Capitulum XXXVIII.

Inter haec Radolfus monachus, vir quidem religionis habitum habens religionisque severitatem sollerter imitans, sed litterarum noticia sobrie imbutus, eas partes Galliae quae Rhenum attingunt ingreditur multaque populorum milia ex Agrippina, Maguntia, Warmatia, Spira, Argentina aliisque vicinis civitatibus, oppidis seu vicis ad accipiendam crucem accendit, hoc tamen doctrinae suae non vigilanter interserens, quod Iudei in civitatibus oppidisque passim manentes tamquam Christianae religionis hostes trucidarentur. Quod doctrinae semen in multis Galliae Germaniaeque civitatibus vel oppidis tam firmiter radicem figens germinavit, ut, plurimis ex Iudeis hac tumultuosa seditione necatis, multi sub principis Romanorum alas tuitionis causa confugerent. Unde factum est, ut non pauci ex ipsis huiusmodi inmanitatem fugientes, in oppido principis quod Noricum seu Norinberch appellatur aliisque municipiis eius ad conservandam vitam se reciperent.

Capitulum XXXVIIII.

At prefatus Clarevallensis abbas huiusmodi doctrinam precavendam docens ad Galliae Germaniaeque populos nuncios seu litterasdestinavit, in quibus ex auctoritate sacrae paginae luculenter ostendit Iudeos ob scelerum suorum excessus non occidendos, sed dispergendos fore. Unde et psalmigraphi testimonium induxit in LVII. psalmo dicentis: Deus ostendit mihi super inimicos meos, ne occidas eos. Et item: Disperge illos in virtute tua.

Capitulum XL.

Igitur innumerabilibus in occidentali Gallia ad transmarinam expeditionem excitatis, Bernhardus predicationis vomere movendum orientale Francorum regnum aggredi disponit, tam ob hoc, ut animum principis Romanorum sacrae exhortationis verbo ad accipiendam crucem emolliret, quam ut Radolfo occasione Iudeorum crebras in civitatibus seditiones populo contra dominos suos moventi silentium imponeret. Audiens hoc princeps generalem curiam in nativitate Domini aput civitatem Spiram celebrandam indixit. Quo veniens predictus abbas principi cum Friderico fratris sui filio aliisque principibus et viris illustribus crucem accipere persuasit, plurima in publico vel [etiam] occulto faciendo miracula. Maguntiam quoque veniensRadolfum in maximo favore populi morantem invenit. Quo accersito premonitoque, ne contra monachorum regulam per orbem vagando propria auctoritate verbum predicationis assumeret, tandem ad hoc eum, ut sibi promissa obedientia in cenobium suum transiret, induxit, populo graviter indignante et, nisi ipsius sanctitatis consideratione revocaretur, etiam seditionem movere volente.

Capitulum XLI.

Inter haec Fridericus dux nobilissimus in Gallia manens gravi infirmitate detinebatur, acrem in mente contra dominum et fratrem suum Conradum regem indignationem gerens, quod filium suum Fridericum, quem ipse tamquam primogenitum ac nobilissimae prioris comparis suae filium unicum, committendo ipsius gratiae cum filio suo parvulosecundam uxorem, totius terrae suae heredem fecerat, crucem permiserat accipere. Quem predictus abbas visitandi gratia adiitet benedicens. ei in orationes recepit. Ipse tamen vim doloris non sustinens non multis post diebus vivendi finem fecit ac in monasterio, quod sanctae Walpurge vocatur, in terminis Alsatiae sito, humatus est; successitque ei in ducatu filius suus Fridericus.

Capitulum XLII.

Post haec princeps Baioariam ingreditur ibiquemense Februario generalem curiam celebravit, ducens secum vice Clarevallensis abbatis Eberacensem abbatem Adam, virum religiosum et honeste eruditum. Qui missarum ex more sollempnia celebrans invocataque sancti spiritus gratia ambonem ascendit ac lectis apostolicae sedis et Clarevallensis abbatis litteris, brevi exhortatione facta omnibus qui aderant prefatam miliciam profiteri persuasit. Neque enim persuasibilibus humanae sapientiae verbis vel artificiosae iuxta precepta rethorum orationis circuitus insinuatione egebat, cunctis qui aderant, ex priori rumore excitatis, ad accipiendam crucem ultro accurrentibus. Acceperunt eadem hora crucem tres episcopi, videlicet Heinricus Ratisponensis, Otto Frisingensis, Reginbertus Pataviensis, et dux Noricorum Heinricus, frater regis, de ordineque comitum, nobilium, virorum illustrium innumerabiles. Tanta etiam, mirum dictu, predonum et latronum advolabat multitudo, ut nullus sani capitis hanc tam subitam quam insolitam mutationem ex dextera excelsiprovenire non cognosceret [et] cognoscendo attonita mente non obstupesceret. Gwelfo quoque Heinrici prioris ducis frater, de nobilissimis regni optimatibus, in ipsa nativitatis dominicae nocte in propria villa Bitengoueandem miliciam cum multis professus fuerat. Sed et dux Boemorum Labezlaus et Stirensis marchio Odoacer et Carinthiae illustris comes Bernhardusnon multo post cum magno suorum comitatu cruces acceperunt. Saxones vero, quia quasdam gentes spurciciis idolorum deditas vicinas habent, ad orientem proficisci abnuentes cruces itidem easdem gentes bello attemptaturi assumpserunt, a nostris in hoc distantes, quod non simpliciter vestibus assutae, sed a rota subterposita in altum protendebantur.

Capitulum XLIII.

Exemplar autem epistolae Clarevallensis abbatis in orientale Francorum regnum destinatae tale est:

Dominis et patribus karissimis, archiepiscopis, episcopis et universo clero et populo orientalis Franciae et Baioariae Bernhardus Clarevallensis vocatus abbas spiritu fortitudinishabundare. Sermo mihi ad vos de negotio Christi, in quo est utique salus vestra. Haec dico, ut excuset indignitatem personae loquentis auctoritas Domini, excuset et consideratio propriae utilitatis. Modicus quidem sum, sed non modice cupio vos in visceribus Christi Ihesu. Ea mihi nunc ratio scribendi ad vos, ea causa, ut universitatem vestram litteris audeam convenire. Agerem id libentius viva voce, si, ut voluntas non deest, suppeteret et facultas. Ecce nunc, fratres, tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis copiosae! Commota est siquidem et contremuit terra, quia coepit Deus caeli perdere terram suam. Suam, in qua visus est et annis plus quam triginta homo cum hominibus conversatus est; suam utique, quam illustravit miraculis, quam dedicavit sanguine proprio, in qua primi resurrectionis flores apparuerunt. Et nunc peccatis nostris exigentibus crucis adversarii caput extulere sacrilegum, depopulantes in ore gladiiterram benedictam, terram promissionis. Prope est, si non fuerit qui resistat, ut in ipsam Dei viventis irruant civitatem, ut officinas nostrae redemptionis evertant, ut polluant loca sancta, agni inmaculati purpurata cruore. Ad ipsum, proh dolor! religionis Christianae sacrarium inhiant ore sacrilego lectumque ipsum invadere et conculcare conantur, in quo propter nos vita nostra obdormivit in morte. Quid facitis, viri fortes? Quid facitis, servi crucis? Itane dabitis sanctum canibus et margaritas porcis? Quam multi illic peccatores confitentes peccata cum lacrimis veniam optinuerunt, postquam parum gladiis eliminata est spurcicia paganorum! Videt hoc malignus et invidet, dentibus frendet et tabescit. Excitat vasa iniquitatissuae, ne ulla quidem iam pietatis signa aut vestigia relicturus, si quando forte, quod Deus avertat! optinere valuerit. Verum id quidem omnibus saeculis deinceps inconsolabilis dolor, quia irrecuperabile dampnum, specialiter autem generationi huic pessimae infinita confusio et obprobrium sempiternum. Quid tamen arbitramur, fratres? Numquid abbreviata est manus Domini aut impotens facta est ad salvandum, quod ad tuendam et restituendam sibi hereditatem suam exiguos vermiculos vocat? Numquid non potest mittere angelorum plus quam XII legionesaut certe tantum dicere verbo, et liberabitur terra? Omnino subest ei, cum voluerit, posse. Sed, dico vobis, temptat vos dominus Deus vester. Respicit super filios hominum, ut, si forte sit qui intelligatet requirat et doleat vicem eius. Miseratur enim populum suum Deus et lapsis graviter providet remedium salutis. Considerate, quanto ad solvendos vos artificio utitur, et obstupescite; intuemini pietatis abyssum et confidite, peccatores! Non vult mortem vestram, sed ut convertamini et vivatis, quia sic querit occasionem, non adversum vos, sed pro vobis et caetera. In quibus et circa eandem oratorum more vel ordine versatur materiam; et quod Iudei non sint occidendi, ratione probat et auctoritate. Unde est illud:

Beatam dixerim generationem, quam apprehendit tam uberis indulgentiae tempus, quam invenit superstitem annus iste placabilis Dominoet vere iubileus. Diffunditur enim haec benedictio in universum mundum, et ad signum vitae convolant universi. Quia ergo fecunda est terra vestra virorum fortium et robusta noscitur iuventute referta, sicut laus est vestra in universo mundo et virtutis vestrae fama replevit orbem, accingimini et vos viriliter et felicia arma corripite! Et de Iudeis sic: ‘Deus’, inquit aecclesia, ‘ostendit mihi super inimicos meos, ne occidas eos’. Vivi quidam apices nobis sunt, representantes iugiter dominicam passionem; et plura alia in hunc modum.

Capitulum XLIIII.

Igitur non solum ex Romano imperio, sed etiam ex vicinis regnis, id est occidentali Francia, Anglia, Pannonia, innumeris populis ac nationibus hac expeditionis fama ad sumendam crucem commotis, repente sic totus pene occidens siluit, ut non solum bella movere, sed et arma quempiam in publico portare nefas haberetur.

Capitulum XLV.

At Conradus Romanorum rex principes convocans in oppido orientalis Franciae Franconefurde, quod Latine vadum Francorum dici potest, eo quod Karolus ad debellandos Saxones cum Francis proficiscens vadum illo Mogi fluminis, qui Maguntiae Rheno illabitur, invenisse dicitur, generalem curiam celebrat. Ibique filio suo Heinrico adhuc puero per electionem principum rege constituto, in palatio Aquis eum dominica medianae quadragesimae regem inungi ac coronari iubens regni participem legit. Ad predictam curiam Heinricus Heinrici, de quo supra dictum est, Noricorum ducis filius, qui iam adoleverat, venit, ducatum Noricum, quem patri suo non iuste abiudicatum asserebat, iure hereditario reposcens. Quem princeps multa prudentia et ingenio inductum usque ad reditum suum suspendens quiete expectare persuasit.

Capitulum XLVI.

Itaque hyemalis algoris austeritate detersa, cum veris benigna humiditate ex telluris partu flores et herbae procrearentur camporumque viriditas laetam terrae faciem monstrans orbi arrideret, Conradus rex a Norico castro cum suis procinctum movens, per Danubium iturus, Ratisponae naves ingreditur, ac in ascensione Domini in Orientali marchia iuxta burgum qui Ardachervocatur castra ponens suos, qui iam adventabant, duobus seu tribus diebus expectavit. Inde usque ad terminos ferme regni sui procedens non longe a fluvio Viscahe mansionem locavit, celebratoque ibi sancto pentecoste, cum universis pene copiis suis Litahe transiens in Pannonia tentoria fixit, aliis per Danubium navigantibus, aliis per terram euntibus. Tantam autem post se multitudinem traxit, ut et flumina ad navigandum camporumque latitudo ad ambulandum vix sufficere videretur.

Quem Francorum rex Lodewicus non multo post cum suis subsecutus est, ducens secum ex nostris Lotharingos, quorum principes seu primores erant Stephanus Metensis, Heinricus Tollensis episcopi, Reginaldus Munzunensis, Hugo Waidemotensiscomes, et de Italia Amedeum Taurinensem fratremque eius Willehelmum marchionem de Monte-ferrato, avunculos suos, et alios quam plures.

Capitulum XLVII.

Verum quia peccatis nostris exigentibus, quem finem predicta expeditio sortita fuerit, omnibus notum est, nos, qui non hac vice tragediam, sed iocundam scribere proposuimus hystoriam, aliis vel alias hoc dicendum relinquimus. Qualiter etiam Saxones vicinas, ut dixi, gentes aggressi principibus inter se discordantibus ad propria remeaverint, a memoria eorum qui adhuc supersunt nondum excidit. Attamen, ne Friderici principis, qui inpresentiarum est, fortuna, quae ei ab adolescentia etiam in periculis gravibus usque ad presentem diem numquam ad plenum nubilosum vultum ostendit, silentio tegatur, unum de omnibus et pro omnibus, quae nobis in eadem via acciderunt, casum ponere volui.

Permeata magno labore viarumque difficultatis dispendio post Pannoniam Bulgaria emensaque transmisso Hebro superiore Tracia, cum iam per aliquot dies in locis fertilissimis per inferiorem Traciam cum multa mentis laeticia ambulantes urbi regiae accederemus, VII. Idus Septembris, id est proxima ante nativitatem beatae Mariae feria, vallem quandam iuxta oppidulum Cherevachdictum, campi viriditate laetam, amniculi cuiusdammedio decursu conspicuam, attingimus. Cuius loci amenitate capti omnes illo tentoria figere iocundumque Dei genitricis semperque virginis ortum cum magna iocunditate celebraturi ibidem ea die pausare disponimus, solo cum suis duce Friderico avunculoque eius Welfone - nam Lotharingiorum legio nondum se nobis iunxerat - in latere cuiusdam montis e regione iuxta nos castra metante. Erat in vicino mare Proponticum, quod modo Brachium Sancti Georgii ab indigenis dicitur, duoque super litus eius, unde mercatum expectabamus, oppida parva, Salumbriaet Natura. Hoc mare olim Ellespontiacum a nota Frixis et Helles fabula, vel Proponticum velut ante-Ponticum dicebatur, eo quod a Pontico mari duorum maximorum fluminum, Tanais et Danubii, impetu propulsum, quasi tenuiter fluens, ut volunt, in Adriatico seu Tyrreno mari iuxta Troiam antiquam recipiatur. Fateor, toto expeditionis tempore numquam laetiora habuimus tabernacula, numquam, quantum ad sensus iudicium, maiorem ambitum occupaverant tentoria. Et ecce circa vigiliam matutinam nubecula quedam parva exorta ymbrem mitem produxit. Quem subito tantus pluviarum ventorumque impetuosus turbo subsecutus est, ut concussis et solutis seu ad terram deiectis tabernaculis gravissime, qui post matutinorum laudes lectis nos receperamus, excitaret. Clamor totum vicinum replens aerem attollitur. Amniculus enim - an ex refluxione proximi maris ymbriumve multitudine an ex cataractis ruptis in caelo ex supernae maiestatis ultione, incertum - tantum intumuerat ex tumoreque preter morem inundaverat, ut totum cooperiret exercitum. Quid ageremus? Divinam id animadversionem potius quam naturalem inundationem esse considerantes amplius attoniti fuimus; ad equorum tamen robur convolamus, unusquisque, prout poterat, amnem transire gestiens. Videres alios natantes, alios equis adherentes, alios, ut periculum effugerent, per funes miserabiliter trahi, alios in flumen inordinate ruentes, ex eo quod aliis inpremeditate implicarentur, dimergi plurimosque, quod possent pretergredi, estimantes fluminis ictu abripi, caudicibus opprimi vique gurgitum absorptos animam reddere in flumine, nonnullos natandi indoctos, ubi natantes apprehendissent, ut evaderent, tenere sicque astrictos defatigare, donec resupini, cessantibus brachiorum remigiis, utrique submersi suffocarentur. Aliqui ergo de nobis in tentoria Friderici ducis, quae sola ab hac tam perniciosa clade penitus illesa manebant, nos transtulimus ibique sacra missarum sollempnia audiendo, non cum gaudio, sed cum multa cordis amaritudine, nostrorum luctum et gemitum audientes, Gaudeamus cecinimus. Denique alii amnem cum magno timore ac labore transmeabant, alii adunatis rhedis aliisque, quae habere poterant, instrumentis adhibitis, contra impetum aquae quasi desperati repagulum ponebant, transitum inundationis prestolantes. Quantum vero dampnum tam in personis quam in rebus et utensilibus ad tam longam viam necessariis exercitus noster ibi acceperit, dicere non oportet. Cerneres sequenti die, cum mitigatis aquis terrarum facies appareret, omnibus nobis hac et illac dispersis, tam tristissimum tabernaculorum nostrorum aspectum, quam perendiepoteras videre laetissimum, ut non inmerito, quanta divinae celsitudinis esset potentia quamque humanae iocunditatis nichil firmi habens velox momentum, luce clarius appareret. Sed de his hactenus.

Capitulum XLVIII.

Fuit illis in diebus in Aquitania Galliae civitate Pictavis episcopus Gilebertus nomine. Hic ex eadem civitate oriundus, ab adolescentia usque ad ultimam senectutem in diversis Galliae locis phylosophiae studium colens, re et nomine magistri officium administrarat noviterque ante hos dies ad culmen pontificale in prefata civitate sublimatus fuerat, consuetus ex ingenii subtilis magnitudine ac rationum acumine multa preter communem hominum morem dicere. Is igitur, cum quadam vice conventum de sua diocesi clericorum magnum celebrans sermoni, quem forte gratia exhortandi habebat, quedam de fide sanctae trinitatis intersereret, a duobus archidiaconibus suis, id est Arnaldo et Kalone, tamquam contra katholicae normam aecclesiae doctrinam instituens ad summi pontificis Romanaeque sedis examen interposita appellatione vocatur. Sic utrique viam carpunt Romanoque pontifici Eugenio ab Urbe in Gallias tendenti Senis civitate Tusciae occurrunt. Quibus Romanus antistes auditis causaque viae cognita, breviter respondit se Gallias introire ibique de hoc verbo, eo quod propter litteratorum virorum copiam ibidem manentium oportuniorem examinandi facultatem haberet, plenius velle cognoscere. Archidiacones in Gallias redeunt ac consulto Bernhardo supra memorato abbate eum in commodum causae suae adversus episcopum inclinant.

Capitulum XLVIIII.

Erat enim predictus abbas tam ex Christianae religionis fervore zelotipus quam ex habitudinali mansuetudine quodammodo credulus, ut et magistros, qui humanis rationibus saeculari sapientia confisi nimium inherebant, abhorreret et, si quidquam ei Christianae fidei absonum de talibus diceretur, facile aurem preberet. Ex quo factum est, ut non multo ante hos dies ipso auctore primo ab episcopis Galliae, post a Romano pontifice Petro Abailardo silentium impositum fuerit. Petrus iste ex ea Galliae provincia, quae nunc ab incolis Brittannia dicitur, originem trahens - est enim predicta terra clericorum acuta ingenia et artibus applicata habentium, sed ad alia negotia pene stolidorum ferax, quales fuerunt duo fratres Bernhardus et Theodericus, viri doctissimi - is, inquam, litterarum studiis aliisque facetiis ab ineunte etate deditus fuit, sed tam arrogans suoque tantum ingenio confidens, ut vix ad audiendos magistros ab altitudine mentis suae humiliatus descenderet. Habuit tamen primo preceptorem Rozelinum quendam, qui primus nostris temporibus in logica sententiam vocum instituit, et post ad gravissimos viros, Anshelmum Laudunensem, Guillelmum Campellensem Catalaunensem episcopum, migrans ipsorumque dictorum pondus tamquam subtilitatis acumine vacuum iudicans non diu sustinuit. Inde magistrum induens Parisius venit, plurimum in inventionum subtilitate non solum ad phylosophiam necessariarum, sed et pro commovendis ad iocos hominum animis utilium valens. Ubi occasione quadam satis nota non bene tractatus monachus in monasterio sancti Dyonisii effectus est. Ibi die noctuque lectioni ac meditationi incubans de acuto acutior, de litterato efficitur litteratior, in tantum, ut post aliquod tempus ab obedientia abbatis sui solutus ad publicum prodiret docendique rursus officium assumeret. Sententiam ergo vocum seu nominum in naturali tenens facultate non caute theologiae admiscuit. Quare de sancta trinitate docens et scribens tres personas, quas sancta aecclesia non vacua nomina tantum, sed res distinctas suisque proprietatibus discretas hactenus et pie credidit et fideliter docuit, nimis adtenuans, non bonis usus exemplis, inter caetera dixit: Sicut eadem oratio est propositio, assumptio et conclusio, ita eadem essentia est pater et filius et spiritus sanctus. Ob hoc Suessionis provinciali contra eum synodo sub presentia Romanae sedis legati congregata, ab egregiis viris et nominatis magistris Alberico Remense et Letaldo Novariense Sabellianus hereticus iudicatus, libros, quos ediderat, propria manu ab episcopis igni dare coactus est, nulla sibi respondendi facultate, eo quod disceptandi in eo pericia ab omnibus suspecta haberetur, concessa. Haec sub Lodewico senioreFrancorum rege facta sunt.

Capitulum L.

Post haec, dum rursus pluribus diebus legeret maximamque post se sociorum multitudinem traheret, sedente in urbe Roma Innocentio, in Francia vero Lodewico superioris Lodewici filioregnante, ab episcopis abbateque Bernhardo denuo ad audientiam aput Senonas evocatur, presentibus Lodewico rege Theobaldoque palatino comite et aliis nobilibus de populoque innumeris. Ubi dum de fide sua discuteretur, seditionem populi timens apostolicae sedis presentiam appellavit. Episcopi vero simul et abbas, missa ad Romanam aecclesiam legatione ac eis, pro quibus impetebatur, capitulis, dampnationis eius sententiam in litteris expetiverunt, quarum exemplar hoc est: Reverentissimo domino et dilectissimo patri, Dei gratia summo pontifici Innocentio S. Remensis archiepiscopus, Iohelinus Suessionis, Gau.Catalaunensis, A. Anebanensisepiscopidebitae subiectionis voluntarium obsequium. Auribus occupatis ad plurima verbum facimus breve de prolixo negotio, pro eo maxime, quod id ipsum plenius et diffusius continetur in litteris domni Senonensis. Petrus Abailardus Christianae fidei meritum evacuare nititur, dum totum, quod Deus est, humana ratione arbitratus comprehendere, ascendit usque ad caelos et descendit usque ad abyssos; nichil est quod lateat eum, sive in profundum inferni sive in excelsum supra. Homo est magnus in oculis suis, disputans de fide contra fidem, ambulans in magnis et mirabilibus super se, scrutator maiestatis, heresum fabricator. Iam dudum fecerat librum de sancta trinitate, sed sub legato Romanae aecclesiae igne examinatus est, quia inventa est in eo iniquitas. Maledictus qui reedificat ruinas Iericho! Surrexit a mortuis liber ille, et cum eo multorum hereses, qui dormierant, surrexerunt et apparuerunt multis. Denique iam extendit palmites suos usque ad mare et usque Romam propagines eius.

Haec est gloriatio hominis illius, quod liber suus in curia Romana habet, ubi caput suum reclinet; hinc confortatus et confirmatus est error eius. Proinde cum fiducia predicat verbum iniquitatis usquequaque. Propterea, cum in conspectu episcoporum super his eum argueret abbas Clarevallensis zelo iusticiae et fidei armatus, ille nec confessus est nec negavit, sed a die et loco et iudice, quem ipse sibi elegerat, sine lesione, sine gravamine, ut prolongaret iniquitatem, sedem apostolicam appellavit. Episcopi, qui propter hoc unum convenerant, vestrae reverentiae deferentes nichil in personam eius egerunt, sed tantummodo capitula a sanctis olim patribus condempnata medicinali necessitate, ne morbus serperet, adiudicaverunt. Quia ergo homo ille multitudinem trahit post se et populum, qui sibi credat, habet, necesse est, ut huic morbo celeri medicina occurratis. Seroenim medicina operatur, Cum mala per longas invaluere moras. Processimus nos in hoc negotio, quousque ausi sumus; tuum, beatissime pater, est de caetero providere, ne aliqua hereticae pravitatis macula decor aecclesiae contaminetur. Tibi commissa est sponsa Christi, o amice sponsi. Tuum est eandem uni viro virginem castam exhibere Christo.

Rescriptum vero Innocentii tale. Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Heinrico Senonensiet S. Remensi archiepiscopis eorumque suffraganeis et karissimo in Christo filio B. Clarevallensi abbati salutem et apostolicam benedictionem. Testante apostolo, sicut unus Dominus, una fides esse dinoscitur, in qua tamquam immobili fundamento, preter quam nemo potest aliud ponere, firmitas katholicae aecclesiae inviolata consistit. Inde est, quod beatus Petrus apostolorum princeps pro eximia huius fidei confessione audire meruit: Tu es, inquam, Petrus, et super hanc petram edificabo aecclesiam meam, petram utique firmitatem fidei et katholicae unitatis soliditatem manifeste designans. Haec siquidem est inconsutilis tunica redemptoris nostri, super quam milites sortiti sunt, sed eam dividere minime potuerunt. Contra quam in inicio fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania. Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum. Verum apostoli duces dominici gregis et eorum successores apostolici viri ardore caritatis et zelo rectitudinis succensi fidem defendere et eam in cordibus populorum proprii sanguinis effusione plantare non dubitaverunt. Demum cessante persecutorum rabie imperavit Dominus ventis, et facta est in aecclesia tranquillitas magna. Sed quia hostis humani generis semper circuit, querens quem devoret, ad impugnandam sinceritatem fidei fraudulentam hereticorum fallaciam subinduxit. Contra quas veri aecclesiarum rectores viriliter insurgentes eorum prava dogmata cum ipsorum auctoribus condempnarunt. In magna namque Nicena synodo Arrius hereticus est dampnatus. Constantinopolitana synodus Manicheum hereticum debita sententia condempnavit. In Ephesina synodo Nestorius condignam sui erroris condempnationem recepit. Calcedonensis quoque synodus Nestorianam heresim et Euticianam cum Dioscoro et eius complicibus iustissima sententia confutavit. Martianus preterea, licet laicus, christianissimus tamen imperator, katholicae fidei amore succensus, predecessori nostro sanctissimo papae Iohanniscribens adversus eos qui sacra mysteria profanare contendunt inter cetera sic loquitur dicens: Nemo clericus vel militaris vel alterius cuiuslibet conditionis de fide Christiana publice conetur in posterum tractare. Nam iniuriam facit iudicio reverentissimae synodi, si quis semel iudicata et recte disposita revolvere et iterum disputare contendit; et in contemptores huius legis tamquam in sacrilegos pena non deerit. Igitur, si quis clericus erit, qui publice tractare de religione ausus fuerit, a consortio clericorum removebitur. Dolemus autem, quoniam, sicut litterarum vestrarum inspectione et missis a fraternitate vestra nobis errorum capitulis cognovimus, in novissimis diebus, quando instant periculosa tempora, magistri P. Abailardi pernitiosa doctrina et predictorum hereses et alia perversa dogmata katholicae fidei obviantia pullulare coeperunt. Verum in hoc maxime consolamur et omnipotenti Deo gratias agimus, quod in partibus vestris pro patribus tales filios suscitavit et in tempore apostolatus nostri in aecclesia sua tam preclaros voluit esse pastores, qui novi heretici studeant calumpniis obviare et inmaculatam sponsam uni viro virginem castam exhibere Christo. Nos itaque, qui in kathedra sancti Petri, cui a Domino dictum est: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos, licet indigni, residere conspicimur, communicato fratrum nostrorum episcoporum cardinalium consilio, destinata nobis a vestra discretione capitula et universa ipsius Petri perversa dogmata sanctorum canonum auctoritate cum suo auctore dampnavimus eique tamquam heretico perpetuum silentium imposuimus. Universos quoque erroris sui sectatores et defensores a fidelium consortio sequestrandos et excommunicationis vinculo innodandos esse censemus. Datum Laterani XII. Kal. Augusti.

Capitulum LI.

Petrus dampnationem sui dogmatis a Romana aecclesia confirmatam cognoscens ad Cluniacense cenobium se contulit, apollogeticum scribens et predictorum capitulorum partim verba, ex toto autem sensum negans, qui sic incipit: Ne iuxta Boetianum illud proemiis nichil afferentibus tempus teratur, ad rem ipsam veniendum est, ut innocentiam meam ipsa rerum veritas potius quam verborum excuset prolixitas. Haec autem pauca de multis contra eum posita sufficiant capitula: Quod pater sit plena potentia, filius quedam potentia, spiritus sanctus nulla potentia. Quod spiritus sanctus non sit de substantia patris. Quod spiritus sanctus sit anima mundi. Quod Christus non assumpsit carnem, ut nos a iugo diaboli liberaret. Quod non peccaverunt qui Christum ignoranter crucifixerunt. Ipse vero non multis post diebus coram fratribus suis fidem suam humiliter exponens in eodemvitam finivit cenobio.

Capitulum LII.

Igitur, ut ad id, a quo digressa fuit, redeat oratio, pretaxati archidiacones, ascito sibi tantae auctoritatis et estimationis viro, abbate Bernhardo, episcopum Gilebertum eadem, qua predictum Petrum, via dampnare adtemptabant. Sed nec eadem causa nec similis erat materia. Iste enim ab adolescentia magnorum virorum disciplinae se subiciens magisque illorum ponderi quam suo credens ingenio, qualis primo fuit Hylarius Pictaviensis, post Bernhardus Carnotensis, ad ultimum Anshelmus et Radulfus Laudunenses, germani fratres, non levem ab eis, sed gravem doctrinam hauserat, manu non subito ferulae subducta, a scientia haut censura morum vitaeque gravitate discordante, non iocis vel ludicris, sed seriis rebus mentem applicarat. Hinc erat, ut tam gestu quam voce pondus servans, sicut in factis gravem, sic in dictis se ostenderet difficilem, ut numquam puerilibus, vix autem eruditis et exercitatis quae ab eo dicebantur paterent animis. Is itaque primo Autisiodorum, post Parisiusvocatus est. Erant inter caetera quae illi obiciebantur de divina maiestate quatuor capitula: Quod videlicet assereret divinam essentiam non esse Deum. Quod proprietates personarum non essent ipsae personae. Quod theologicae personae in nulla predicarentur propositione. Quod divina natura non esset incarnata. Et preter haec alia minora, id est: Quod meritum humanum attenuando nullum mereri diceret preter Christum. Quod aecclesiae sacramenta evacuando diceret nullum baptizari nisi salvandum; et caetera in hunc modum.

Capitulum LIII.

Itaque presidente cum cardinalibus, episcopis aliisque viris venerabilibus et eruditis in iam dicta civitate Parisius summo pontifice Eugenio, predictus episcopus Gisilbertus consistorio presentatur de his capitulis responsurus. Producuntur contra eum duo magistri, Adam de Parvoponte, vir subtilis et Parisiensis aecclesiae canonicus recenter factus, Hugo de Campoflorido, cancellarius regis, asserentibus eis et quasi sub sacramento pollicentibus se aliqua ex his de proprio eius ore audisse, non sine multorum qui aderant admiratione, viros magnos et in ratione disserendi exercitatos pro argumento iuramentum afferre.

Capitulum LIIII.

Ibidem dum hinc inde multa sibi obicerentur, pluriumque inpulsionibus ad responsionem de re tam ineffabili cogeretur, intra caetera dixisse traditur: ‘Audacter confiteor patrem alio esse patrem, alio Deum, nec tamen esse hoc et hoc’. Cuius dicti obscuritatem tamquam verborum profanam novitatem tam inpacienter magister Iohelinus Suessionensium episcopus excepit, ut iuxta proverbium medium vitando incurreret ripam; nondum enim auctoritatem illam Augustini legerat vel fortassis lectam intellexerat, qua de eodem altissimo loqui gestiens secrete inter caetera dicit: Sic aliud est Deo esse, aliud subsistere, sicut aliud [est] Deo esse, aliud patrem esse vel dominum esse. Quod enim est ad se dicitur, pater autem ad filium, et dominus ad servientem creaturam. Ait ergo predictus episcopus: ‘Quid est quod dicis, esse Deum nichil est?’ Erat quippe quorumdam in logica sententia, cum quis diceret Socratem esse, nichil diceret. Quos prefatus episcopus sectans talem dicti usum haut premeditate ad theologiam verterat. Quo verbo omnium pene auditorum ab illo in se retorsit spicula. Post haec sedato clamore, cum a circumstantibus rogaretur episcopus Gisilbertus, ut, quare in theologia personas in tantum distingueret, aperire vellet, breviter respondit: ‘Quia omnis persona res est per se una’. Et ita non sine magno multorum qui aderant stupore conventus ea die solvitur. Alia rursus die in causam ductus pulsatusque de novitate dictionis, eo quod in prosa de sancta trinitate tres personas tria singularia vocaverit, N.Rotomagensis archiepiscopus causam adgravavit, dicens Deum potius debere dici unum singulare quam tria singularia, non tamen sine multorum scandalo, cum Hylarius in libro de synodis dicat: Sicut duos deos dicere profanum est, ita singularem et solitarium dicere sacrilegium est; et item in eodem: Nichil solitarium ex divinis sacramentis ad suspicionem audientium et ad occasionem blasphemantium proferamus. Episcopus vero Pictavinus in prefatis dictis suis simplicem se habuisse sensum testabatur, affirmans per singularia non theologicas personas, sed ipsarum excellentiam intellexisse, secundum quod antonomasice Paulum solemus vocare apostolum vel gloriosam Dei genitricem virginem singularem, eo quod nec est nec fuit nec erit talis virgo, quae videlicet simul sit mater et virgo; ea rationis proportione trium personarum excellentiam se considerasse, cum tria singularia diceret, asserebat, cum nec sit nec fuerit nec futurus sit talis pater, qui scilicet sit pater et Deus, atque in eundem modum talis filius, talis spiritus sanctus. Quia vero personam in theologia tamquam rem per se unam prenominatum virum intellexisse diximus, in ipsius sensum paulisper introire libet, quatinus eiusdem iudicium dictionis facilius posteris pateat. Ad cuius intelligentiam haec divisio premittenda videtur.

Capitulum LV.

In naturis proprietas substantialis alia universalis, alia est singularis vel individualis vel particularis; individualis alia personalis, alia non. Personam autem a personalitate quasi denominative sumptam voco, non quam Greci ab anteponendo prosopon, Latini a personando dicunt, sed eam, quam Boetius in libro de persona et natura contra Euticen et Nestorium disputans a Grecis ypostasin, non ethimologiam vocis, sed rei rationem secutus, personam vocavit, secundum hoc et sic eam diffiniens: Persona est rationalis naturae individua substantia. Universalem vero dico non ex eo, quod una in pluribus sit, quod est inpossibile, sed ex hoc, quod plura in similitudine uniendo ab assimilandi unione universalis quasi in unum versalis dicatur. Qualis est a plurium similitudine maior corporeitas, minor animalitas, minima vel ultima humanitas significata. Unde Boetius: Species est forma individuorum et ultima similitudo. Post hanc enim non similitudo, sed dissimilitudo potius occurrit. Ex quo patet alterum membrum, quare videlicet singularem, individualem vel particularem dixerim proprietatem, eam nimirum, quae suum subiectum non assimilat aliis, ut humanitas, sed ab aliis dividit, discernit, partitur, ut ea, quam ficto nomine solemus dicere Platonitas, a dividendo individua, a partiendo particularis, a dissimilando singularis dicta. Nec opponas, quod potius a dividendo dividuam quam individuam dici oporteat; nam cum suum subiectum non solum ab aliis dividat vel dissimilet, sed etiam in sua individualitate et dissimilitudine tam firmiter manere faciat, ut nec sit nec fuerit nec futurum sit aliud subiectum, quod secundum eiusmodi proprietatem illi assimilari queat, melius individuum privando quam dividuum ponendo vocatur, eiusque oppositum, quod se dividendo pluribus communicat et communicando dividit, rectius dividuum dici debet. Sed notandum, quod individuum et singulare non sunt ad se convertentia; nam omne individuum singulare, sed non omne singulare individuum. Haec enim albedo singulare est, sed non [est] individuum. Denique in naturis nullum simplex individuum esse potest. Item non omne individuum personale, sed omne personale individuum secundum premissam subdivisionem, qua dictum est individuum aliud personale, aliud non, quod ex anteposita personae diffinitione facilius patebit. Cum enim omne esse ex forma sit, quilibet subsistens rem et nomen a sua capit forma. Item, cum omnis diffinitio alterius sit et alteri conveniat, non sine rationis via altero pro altero uti licet. Persona igitur a suo esse, quod ficto nomine personalitas dici potest, vocabulum trahit, sed in diffinitione individua substantia tantum persona non dicitur nisi cum adiunctione rationalis naturae. Cuius rei causa videndum est aput Grecos, qui dicendi inopes non sunt, aliud usyan, aliud usyosin, aliud ypostasin vocari. At nos usyan essentiam, usyosin subsistentiam dicere possumus, ypostasin ex Latini eloquii penuria uno non valentes verbo exprimere. Nam cum tam aput nos quam aput illos substantia vel ypostasis a substando notetur, in hoc est differentia, quod nostra substantia ad cuncta quae substant est vaga, eorum vero ypostasis ad ea tantum quae in rationali substant natura est accommoda. Quare Latinus interpres, cum verbum ex verbo non posset exprimere, maluit sensum ex sensu retinendo personam potius quam substantiam transferre. Unde et personae predictaadhibetur diffinitio: persona est rationalis naturae individua substantia. Patet igitur, quod non omne individuum est persona, quia non omnis individua substantia est rationalis natura; sicut esse huius berilli singularis, vel, ut consortio rationis utar, ipse berillus vel est individuum vel individua substantia, non tamen rationalis natura. Quamvis, etiamsi rationalis naturae esset, tamen nondum plenarie berillus individua substantia dici posset. Neque enim individuam substantiam dicere solemus eam rem singularem, quae cum alia itidem re singulari ad aliquod totum constituendum convenire valens non est per se una. Nam per se unum est, quod nec actu nec natura potest, potuit, poterit cum alio ad constituendum aliquod totum concurrere. Ex quo fit, ut haec anima, quae substantia est et rationalis naturae, tamen, quia hoc modo non est per se una vel individua, eo quod cum hoc corpore ad constituendum hunc hominem conveniat, non videatur dici persona, cum, secundum quod ostensum est, ab ea removeatur diffinitio haec: persona est rationalis naturae individua substantia. Quare et diffinitum iuxta logicorum regulam: a quocumque diffinitio et diffinitum. Hic leo etiam, quamquam prefato modo res sit per se una et individua, tamen, quia rationalis natura non est, secundum strictam personae acceptionem persona dici nequit. Restat, ut hic angelus et hic homo tantum plenarie in naturalibus persona vocentur. Predictus ergo episcopus duas in naturalibus regulas ponens, quae tales sunt: diversorum subsistentium diversas esse subsistentias, diversarum personarum diversas esse personales proprietates, unam a theologia exclusit, alteram admisit. Priorem enim, qua totidem dicuntur subsistentiae quot subsistentes, cum ab orthodoxis inter Arrium et Sabellium dividentibus tres personae et una credatur essentia, penitus amovit, alteram admittens, cum nulla personalis proprietas in sancta trinitate patris sit quae filii vel e converso. Ex quo personam a premisso naturalium usu, non ab eo quod prosopon vocatur, ad theologiam transsumptam asserebat, illud Hylarii frequenter inducens: Absit, ut idem nunc se patrem, nunc se filium larvali similitudine mentiatur. Inde eas personas etiam per se unas dicebat. Quod autem alio patrem dixit, alio Deum esse, nec tamen esse hoc et hoc, hunc sensum habuit: Deus in substantia predicatur, pater ad aliquid, quae diversa predicamenta esse etiam in theologia, ex libro Boetii, quem de sancta trinitate scripsit, probatur, nec propter hoc recte concludi, si est alio pater, alio Deus, ergo est hoc et hoc, cum hoc non recte concludatur, nisi prius concesso, quod utraque de Deo predicentur in substantiam, ut cum dicimus: ‘Deus est bonus, sapiens, omnipotens’. Haec enim cum predicentur in substantiam, si diversa essent, procul dubio Deus esset hoc et hoc. Cum vero idem sit Deum esse sapientem, quod bonum, ut bene contra usum naturalium liceat dicere: ‘Est sapientia bonus, bonitate sapiens’, acsi ita in naturalibus procederem: ‘Haec margarita est albedine candida, candore alba’, non est hoc et hoc, sed est hoc. Quid senserit, posui; quid sentiendum sit, iudicent alii. Sed haec hactenus. Nunc ad hystoriae seriem revertamur.

Capitulum LVI.

Cum ita per aliquot dies iam sepe dictus episcopus coram summo pontifice de fide sua in civitate Parisius discuteretur, sentiens papa, utpote vir cautus et religiosus, causae dificultatem, protelandam eam usque ad universale concilium adiudicavit. Erat enim in proxima medianae quadragesimae dominica apud illius Galliae metropolim Remis generale indictum concilium, tam ex eo, quod pretaxatus papa persecutionem populi sui declinando in Galliis morabatur, quam ob hoc, quod quidam pene laicus, heretici honorem in vaccis populorumaffectans, examini aecclesiae reservandus in vinculis tenebatur. Iste in angulis Galliae, id est circa Brittanniam et Guasconiam, eo quod remotis ibi a corde Franciae populis simplicitas vel potius, ut ita dixerim, stulticitas, cui facile error obrepere solet, habundat, verbum predicationis assumpserat Eumque tamquam Dei filium se nominans multam post se rudis populi traxit multitudinem, dicens, quod ipse esset, per quem omnis oratio concluditur, cum dicimus: Per eum.

Capitulum LVII.

Igitur volvente tempore, cum eadem mediana quadragesima adveniret, dumque nos a Turcis dispersi Hierusalem tendentes per altum navigaremus equor, in basilica beatae Dei genitricis semperque virginis Mariae Remis, presidente summo pontifice Eugenio, sedit concilium. Productus fuit ibi, ut fingere liceat, cum scriptulis suis predictus Eum, vir rusticanus et illitteratus nec heretici nomine dignus, ac pro contumaci fatuitate vel fatua contumacia sua puniendus Sigerioabbati Sancti Dyonisii, qui regni negotia ob absentiam regis in occidentali Francia iuxta illius cenobii prerogativam amministrabat, commissus ab eoque artae custodiae mancipatus vitam in brevi finivit. Venerunt ad predictum concilium cum bulla aurea nuncii iunioris Romanorum regis Heinrici, tam de sublimatione sua ad imperiumRomano pontifici significantes quam de tribus fratribus Poluniae, qui eiecto quarto et seniore ducatum inter se diviserant, ac de episcopis illius provinciae, qui super hoc patri ipsorum iuramentum prestiterant, querimoniam facientes. Famae quoque malum, omnibus motabilibus velocius, iuxta illud:Fama malum, quo non velocius ullum Mobilitate viget, inmensitatem saliex naturae suae celeritate transvolans, de expeditionis nostrae eventu certa promens indicia, in auribus oreve omnium ibi versabatur.

Capitulum LVIII.

Itaque finita synodo salutiferisque ad innovationem seu confirmationem antiquorum ibidem promulgatis decretorum capitulis, prudentiores et viciniores ad causam episcopi Giliberti terminandam reservantur. Decursa medianae quadragesimae ebdomada sacroque dominicae passionis tempore inchoante episcopus Pictavinus, manente adhuc summo pontifice Remis, rursus ad iudicium trahitur. In cubiculo, ubi urbis episcopus cum senioribus sedit, vocatur et ab eo, quid de fide sanctae trinitatis sentiat, subtiliter interrogatur. Ille orthodoxorum patrum, quas non in scedulis decisas, sed in corpore librorum integras attulerat, legi faciens auctoritates, eandem se quam illi fidem tenere asserebat. Cumque huiuscemodi sermone seu legendi prolixitate dies detineretur, tamquam tedio affectus Romanus inquit antistes: ‘Multa, frater, dicis, multa et ea fortassis, quae a nobis non intelliguntur, legi facis; sed simpliciter a te cognoscere velim, anne illam summam essentiam, qua tres personas profiteris Deum, unum credas esse Deum’? Qui diutina collationefatigatus minus premeditate respondit: ‘Non’. Quod dictum mox ab eius ore raptum notarius excepit, scribens in hunc modum: Episcopus Pictaviensis scripsit et dixit, quod divina essentia non est Deus. In commentario enim super Boetium de trinitate, ubi auctor theologica a naturalibus predicamenta discernens inter caetera posuit: Substantia qua Deus est, iste apposuit:non quae Deus est, id est, ut non ad subsistentem, sed ad subsistentiam referatur. Sicque in haec verba conventus ea die dimittitur. Episcopus totum quod superfuit illius diei spacium cum nocte sequente amicos suos ex cardinalibus, quos habuit non paucos, circuit. In crastinum ipso denuo coram summo pontifice in causa posito recitatur scriptum. Cuius ut ab eo reddatur ratio, exposcitur. Ipse se hoc non simpliciter concessisse asserebat. Dicebat enim hoc nomen ‘Deus’ quandoque in designatione naturae, quandoque in designatione personae unius etiam poni. In designatione naturae, ut cum dicitur: Deus tuus unus est, personae, ut cum dicitur: Pater est Deus, filius est Deus, personae et unius tantum de tribus, ut ibi:

Ascendit Deus in iubilatione, quod de persona filii dictum esse nemo ambigit. Quare et aiebat se divinitatem esse Deum in illo tantum sensu concedere, quo Deus ponitur pro natura. In eo vero absolute concedere non audere, quo pro qualibet personarum hoc nomen ‘Deus’ accommodatur, ne videlicet, si indeterminate profiteretur divinitatem esse Deum, id est quamlibet personarum, cogeretur sine determinatione concedere quidquid de qualibet personarum et de essentia, sicque in hanc incideret absurditatem, ut, sicut personam filii, ita divinam essentiam indeterminate incarnatam passam confiteretur. Ex qua absurditate facile sensus hereticus iuxta Sabellium emergeret, ut eadem res diceretur et generans et genita et eadem se ipsam genuisse. Quod autem inter naturam et personam non mathematica abstractione, sed theologica consideratione quoquo modo divideret ratio, et ratione et auctoritate probare nitebatur. Ratione, ne videlicet iuxta Arrium, sicut personarum, ita et pluralitatem admitteret essentiarum, vel secundum Sabellium ad essentiae singularitatem Christianae fidei religio pluralitatem restringeret personarum, hac Theodoriti contra Sabellium utens auctoritate: Oportet igitur desiderantem spirituales divitias et volentem Christianorum dogmata vendicare rerum non ignorare proprietatem, ne forte aliud pro aliis intelligens circa dogmata peccet. Qui enim naturam et personam idem esse intelligit, aut in divisionem Arrii incidit aut in confusionem Sabellii. Et illa Hylarii: Discerne igitur, o heretice, spiritum Christi ab spiritu Dei et excitati a mortuis spiritum Christi a spiritu Dei Christum a mortuis excitantis. Et quero nunc, in spiritu Dei utrum naturam an rem naturae significatam existimes. Non idem est enim natura, quod naturae res est; sicuti non idem est homo et quod hominis est, nec idem est ignis et quod ignis est ipsius. Et secundum hoc non idem est Deus et quod Dei est. Item quod non natura, sed filii persona carnem suscepisse credenda sit, hac auctoritate Toletani conciliiostendit: Solus verbum caro factum est et habitabitin nobis. Et cum tota cooperata sit trinitas formationem suscepti hominis, quoniam inseparabilia sunt opera trinitatis, solus tamen accepit hominem in singularitate personae, non [in] unitate divinae naturae, id est id quod est proprium filii, non quod commune trinitati. Quam auctoritatem cum determinare vellet, Clarevallensis abbas aliqua verba, quae cardinalibus displicerent, protulit, episcopo Pictavino dicente: ‘Et hoc scribatur’. Ad quod ille respondit: ‘Scribatur stilo ferreo, ungue adamantino’. Moxque ad publicum progressus omnes quos poterat convocavit. Ibi cum archiepiscopis, episcopis virisque religiosis et eruditis contra quatuor predicta, quae Pictavino episcopo inponebantur, capitula fidem suam in hunc modum ipse cum aliis et alii cum ipso exposuerunt:

Capitulum LVIIII.

Credimussimpliciter naturam divinitatis esse Deum nec aliquo sensu katholico posse negari, quin divinitas sit Deus et Deus divinitas. Si vero dicitur sapientia sapientem, magnitudine magnum, aeternitate aeternum, unitate unum, divinitate Deum esse et alia huiusmodi, credamus nonnisi ea sapientia, quae est ipse Deus, sapientem esse, nonnisi [ea] magnitudine, quae est ipse Deus, magnum esse, nonnisi ea aeternitate, quae est ipse Deus, aeternum esse, nonnisi ea unitate, quae ipse est, unum esse, nonnisi ea divinitate Deum, quae est ipse, id est se ipso sapientem, magnum, aeternum, unum Deum. Cum de tribus personis, patre [et] filio [et] spiritu sancto loquimur, ipsas unum Deum, unam divinam substantiam fatemur esse. Et e converso: cum de uno Deo, una divina substantia loquimur, ipsum unum Deum, unam divinam substantiam esse tres personas profitemur. Credimus solum Deum patrem et filium et spiritum sanctum aeternum esse nec aliquas omnino res, sive relationes sive proprietates sive singularitates vel unitates dicantur, et huiusmodi alia adesse Deo, quae sint ab aeterno et non sint Deus. Credimus ipsam divinitatem, sive substantiam divinam sive naturam divinam dicas, incarnatam, sed in filio esse.

Capitulum LX.

Quod Gallicanae aecclesiae factum tam graviter sacer cardinalium senatus accepit, ut cum magna mentis indignatione curiam intraret ac tamquam unum corpus effecti una omnes voce pontifici suo dicerent: ‘Scire debes, quod a nobis, per quos tamquam per cardines universalis aecclesiae volvitur axis, ad regimen totius aecclesiae promotus, a privato universalis [aecclesiae ] pater effectus, iam deinceps te non tuum, sed nostrum potius esse oportere nec privatas et modernas amicitias antiquis et communibus preponere, sed omnium utilitati consulere Romanaeque curiae culmen ex officii tui necessitudine curare et observare debere. Sed quid fecit abbas tuus et cum eo Gallicana aecclesia? Qua fronte, quo ausu cervicem contra Romanae sedis primatum et apicem erexit? Haec est enim sola quae claudit, et nemo aperit, aperit, et nemo claudit. Ipsa sola de fide catholica discutere habens a nullo, etiam absens, in hoc singulari honore preiudicium pati potest. Sed ecce Galli isti, etiam faciem nostram contempnentes, super capitulis, quae his diebus nobis assidentibus agitata sunt, tamquam finitivae sententiae ultimam manum apponendo, nobis inconsultis, fidem suam scribere presumpserunt. Certe, si in oriente, utpote Alexandria vel Antiochia, coram omnibus patriarchis huiusmodi tractaretur negotium, nichil firma stabilitate solidum sine nostra diffiniri valeret auctoritate, quin immo iuxta antiquorum patrum instituta vel exempla Romano servaretur examini terminandum. Quomodo ergo isti in nostra presentia usurpare audent, quod etiam remotioribus et maioribus, nobis absentibus, non licet? Volumus igitur, ut huic tam temerariae novitati celeriter assurgas ipsorumque contumaciam punire non differas’. Quos Romanus pontifex blando mitigans eloquio, abbate ad se vocato, de hoc facto qualitateve facti sollerter inquirit. Cui ille humiliter et cum reverentia respondit se vel dominos episcopos nil de prefatis capitulis diffinisse, sed quia ab episcopo Pictavino audierat, ut fides sua scriberetur, idcirco, quia solus nollet, illorum auctoritate ac testimonio simpliciter se quid sentiret exposuisse. Hocque tam humili quam modesto ipsius responso predicta cardinalium indignatio conquievit, ita tamen, ut prefatum scriptum, tamquam inconsulta curia prolatum, velut auctoritatis pondere carens, pro simbulo in aecclesia, quod in conciliis contra hereses congregatis fieri solet, non haberetur. Benedictus per omnia Deus, qui sic aecclesiae suae, sponsae suae previdit, ne vel summa membra a capite suo dissiderent, vel tantus religiosarum et discretarum personarum numerus Gallicanae aecclesiae aliquod iudicii pondus asede Romana reportans scismatis non parvi occasio esset!

Capitulum LXI.

Haec pauca ex multis de illius concilii agenda dixisse sufficiat, hoc tamen apposito, quod de tribus capitulis propter premissam tumultuationem nil diffiniri potuit. Nec mirum; in quarto enim non multum ab aliis discordabat episcopus Gilibertus, cum illi profiterentur naturam incarnatam, sed in filio, iste personam filii incarnatam, non sine sua natura. De predicatione personarum quid diffinirent, cum eius usum quidem, quid scilicet proprie predicari diceret, ab aliis magistris etiam in naturalibus alienum non haberent? De proprietatibus, an personae essent, tam ob predictam causam quam ob theologicas rationes, quae hinc inde habentur, suppressum est. De primo tantum Romanus pontifex diffinivit, ne aliqua ratio in theologia inter naturam et personam divideret, neve Deus divina essentia diceretur ex sensu ablativi tantum, sed etiam nominativi. Unde adhuc a probatioribus eiusdem episcopi auditoribus tenetur, ne ratio ibi discernat in intelligendo, sed in dicendo. Episcopus vero premissam summi pontificis sententiam reverenter excipiens, archidiaconibus suisin gratiam receptis, cum ordinis integritate et honoris plenitudine ad propriam dyocesimremeavit. Utrum autem predictus abbas Clarevallensis in hoc negotio ex humanae infirmitatis fragilitate tamquam homo deceptus fuerit, vel episcopus tamquam vir litteratissimus propositum astute celando aecclesiae iudicium evaserit, discutere vel iudicare nostrum non est. Quod enim sancti et sapientes viri, corruptibili carne circumdati, frequenter in talibus fallantur, et novis et antiquis probatur testimoniis. Nam, ut de illo taceam, quod beatus GregoriussanctoDavid, in quem spiritus Domini directus asseritur, ad patriam, a qua a filio propulsus fuerat, revertenti, a servo Mifiboset cum xeniis occurrenti surreptum inducit, exemplo, Christianis temporibus beatus Epiphanius, Salaminae Cypri episcopus, tam eximiae, ut mortuum quoque suscitaret, sanctitatis, adversus Iohannem Crisostomum, cuius hodie in aecclesia viget memoria, tam acriter ab emulis eius induci potuit, ut eum in propria civitate declinans nec communicare volens etiam populum sibi commissum, quantum in ipso fuit, contra illum concitaret. Quod in priori nostra ex Tripartita sumptum hystoria plenius dictum est. Hactenus ista.

Capitulum LXII.

Cum haec et huiusmodi aguntur in Gallia, exercitus noster, ut supra dictum est, navigandi labore dispersus pelagus operiebat, quolibet, prout poterat et quando, diversa per loca litus attingere conante. Nam Lodewicus Francorum rex iuxta Antiochiam, patrui comparis suaeprincipis terram, circa mediam quadragesimam applicuit in eo loco qui Portus Sancti Symeonis vocatur, aliis ex nostris aput Tholomaidam, quae et Achon [vocatur], aliis aput Tyrum, aliis inter Tyrum et Sydonem in Sarepta oppido Sydoniorum non sine naufragii metu optatum portum capientibus, nonnullis ipsum naufragium passis, quibusdam aquis absorptis, caeteris seminudis evadentibus. Illi ergo qui tam mature applicuerant circa palmas Civitatem Sanctam intraverunt, dominicam passionem sanctamque resurrectionem, singula loca, ubi haec facta sunt, circumeundo ac, ut dicitur, oculo ad oculum videndo, cum multa cordis devotione celebrantes. At Conradus Romanorum princeps, habens adhuc in comitatu suo ex principibus Ordelebum Basiliensem episcopum, Arnaldum cancellarium suum, Fridericum ducem Suevorum, Heinricum ducem Baioariorum, Gwelfonem ducem aliosque comites virosque illustres et nobiles, in ipsa paschali ebdomada Ptolomaide applicans ac post paucos dies Hierosolimam veniens in magna cleri et populi iocunditate cum ingenti honore suscipitur. Mortuustunc fuit in comitatu regis vir clarissimus Fridericus Ratisponensis aecclesiae advocatus ac ad Urbem Sanctam deportatus et in cimiterio militum Templi non longe ab antiquo templo Domini sepultus. Rexper aliquot ibi dies in palatio Templariorum, ubi olim regia domus, quae et templum Salemonis, constructa fuit, manens et sancta ubique loca peragrans, per Samariam et Galileam Ptolomaidam rediit, omnes adventantes quos poterat milites pecunia ad remanendum inducens. Convenerat enim cum regeillius terrae et patriarchamilitibusque Templi circa proximum Iulium in Syriam ad expugnationem Damasci exercitum ducere. Qua de re multa large dispersa pecunia militem quem tunc poterat collegit.

Capitulum LXIII.

Rex etiam Franciae Lodewicus idem pro posse suo sectans, de Antiochia reversus, aput Tyrum manebat. Ambo itaque inter Tyrum et Ptolomaidam in loco, qui Palma nomen a re sortitus appellatur, mense Iunio circa nativitatem sancti Iohannis baptistae conveniunt, de die, loco, ubi et quando exercitus instauraretur, ordinantes. Nondum tamen ex tot et tantis attritionibus fastus inter eos regalis decoctus conquieverat. Unde, quem et proventum et eventum haec quoque Damascena sortita fuerit expeditio, alias et fortassis ab aliis dicenda erunt.

Capitulum LXIIII.

Expleta vero hac expeditione principes ad propria redire disponunt, Romanus quidem per Greciam, alter vero per Calabriam et Apuliam. Itaque Conradus Romanorum princeps naves apud Ptolomaidam ingressus ac per equor navigans, fratrem et amicum suum Manuel regiae urbis principem in Achaiae seu Thessaliae finibusinveniens adiit cum eoque, tamquam ex longa via fatigatus laboribusque fractus et non modica infirmitate correptus, per aliquod temporis spacium quievit. Ibi de reditu ordinans Fridericum ducem, fratris sui filium, ad cognoscendum vel potius ad corroborandum imperii statum premisit. Qui per Bulgariam Pannoniamque iter faciens mense Aprili ad propria rediit illoque quosdam ex propriis ministerialibus suis pro bono pacis, boni iudicis exercens officium, suspendio peremit. Porro patruus suus rex, transactis aliquot, quibus in Grecia quieverat, diebus, ducens secum predictumBasiliensem episcopum et cancellarium Arnaldum fratremque suum Noricorum ducem Heinricum - nam Gwelfo dux per Calabriam et Apuliam reversus fuerat -, per Illiricum Dalmaticumque remigans equor, in propriis imperii sui finibus aput PolamHystriae civitatem applicuit, ibique sonipede insidens ac per Aquilegiam transiens, in Iuvavia, quae nunc Salzeburga dicta Baioariae metropolitana sedes esse noscitur, pentecosten celebravit, expletis ab eo, quo idem festum in Pannoniae finibus egerat, duobus annis. Inde Ratisponae cum magna principum frequentia curiam celebravit.

Capitulum LXV.

Porro, quia nonnulli ex pusillis aecclesiae fratribus scandalizatimirantur, mirando scandalizantur de pretaxatae nostrae expeditionis labore, quod tam arduo et bono inchoata principio tam humilem et non bonum exitum acceperit, ipsis hoc modo respondendum videtur. Nichil vere dici bonum potest, illo solo excepto, qui non aliunde, sed ex se habens quod est, et verissime esse et verissime bonus esse dicitur, iuxta illud: Nemo bonus nisi solus Deus. Caetera vero ab eo non ex ipsius essentiae sectione, sed ex eiusdem bonitatis denominatione bona dicuntur. Quidquid autem in naturalibus bonum vocatur, aut id fit simpliciter aut secundum quid. Sed si simpliciter fit, tunc datum naturae dicitur, sicut concessum gratiae donum, iuxta illud: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est. Ipsum vero datum naturae, quod simpliciter bonum diximus, velut in civili facultate generalissimum, per donum gratiae tamquam per differentiam ad constituendam quodammodo speciem informatur, secundum quod aliqua dicimus iusta, sobria. Cum ergo aliqua simpliciter in nativis bona dicuntur, procul dubio bonum naturae intelligitur. Unde dictum est: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Quomodo lapis et lignum erit bonum. Cum autem ad eius proximam speciem descendimus, universalitate generis per specificam differentiam, quam donum gratiae diximus, ad rationalem restricta naturam, illam tantum solemus dicere iustam vel sobriam. Numquam vero lapidem sicut bonum sic vocamus sobrium vel iustum. Denique, ut verbis Boetii in libro Regularumutar, qui bonum generale iustum speciale ponens adnectit: Nec species descendit in omnia, id est: ut de omnibus quae supponuntur generi predicetur, ita ex opposito dicere licet, quod genus ad ea tantum, ad quae species predicatione sua non contrahatur. Iuxta logicorum enim regulam methodus a genere ad destruendum, a specie valet ad astruendum. Sicut ergo, cum simpliciter aliquid bonum dico, naturae datum, quod velut univoce de suis speciebus predicatur, intelligo, sic, cum secundum quid aliquid bonum esse assero, utilitatem potius quam naturae fontem intueor. Quo usu eius acceptio ad infinita equivocatur. Hinc dicimus equum bonum ex usu vectigandi, vestem bonam ex utilitate induendi, alimentum bonum ex emolumento nutriendi. Item eadem ratione, quod alteri speciei bonum, alteri asseritur malum. Verbi gratia: Iusquiamum alit passerem, necat hominem. Eadem quoque res alia et alia consideratione eiusdem speciei contentis vel etiam eidem singulari erit bona et erit non bona. Unde et solemus dicere: ‘Bonum est isti calorem febrilem sentienti bibere aquam, bonum est illi propter infirmitatem stomachi iuxta apostolummodico vino uti’; nec ex hoc sequitur, si secundum quid bonum est isti vel illi, simpliciter esse bonum; sicut non sequitur, si Ethyops est albus dente, ergo est albus, vel e converso: non est niger dente, ergo non est niger. Quod etiam ex divinae paginae usu patet. Velut cum dicimus: ‘Non erat bonum Iudeis vel Iude Christum tradere vel crucifigere, etsi nobis esset bonum’. Sicut vero in humana phylosophia album habere dentem non aufert Ethyopi esse nigrum, sic in divina pagina malum Iudeorum non demit universitati passionem Christi esse bonam. Ex quo fit a simili propter eandem causam de predicta nostra expeditione, quod, etsi non fuit bona pro dilatatione terminorum vel commoditate corporum, bona tamen fuit ad multarum salutem animarum, sic tamen, ut bonum non pro dato naturae, sed pro utili semper accipias, et ex eo usu haec emergat subdivisio, ut, sicut supradiximus, bonum quandoque simpliciter dici, quandoque secundum quid, et quando secundum quid dicitur, ad diversum usum utilis equivocari, ita hoc modo bonum idem utile, quandoque simpliciter, quandoque secundum quid vocari. Quamvis, si dicamus sanctum illum abbatemspiritu Dei ad excitandos nos afflatum fuisse, sed nos ob superbiam lasciviamque nostram salubria mandata non observantes merito rerum personarumve dispendium reportasse, non sit a rationibus vel antiquis exemplis dissonum; quamquam et spiritus prophetarum non semper subsit prophetis.

Qualiter vero predictus bonus vir ei libro, quem Eugenio papae de Consideratione scribens super hac re ad excusationem sui apollogeticum interseruerit, curiosus rerum indagator invenire potest.

Quomodo autem Eugenius papa Romanorum principem de tam gravi tribulatione redeuntem paternis consolationum verbis exceperit, subter annotatum est:

Capitulum LXVI.

Eugeniusepiscopus, servus servorum Dei, karissimo in Christo filio Conrado, Dei gratia Romanorum regi illustri, salutem et apostolicam benedictionem. Cum in hoc mundo cuncta mutabilitatis ordo corrumpat, sicut nec prosperis elevari, ita nec frangi adversis confidentes de divina miseratione debemus, quia Dei et hominum mediator ammiranda dispensatione consuevit omnem filium, quem recipit, adversitatibus flagellare, ut, dum ipsum per amorem ad aeterna premia vocat, presens mundus eius animum per turbationes, quas ingerit, a se ipso repellat, tantoque facilius ab huius saeculi amore recedat, quanto magis impellitur, dum vocatur. Quod in Israhelitico populo Moysevocante et Pharaone signatur. Moyses namque tunc ad vocandum missus est, cum Pharao duris eum operibus perurgebat, quatinus alter vocando pertraheret, alter impelleret seviendo, ut plebs in servitio turpiter fixa vel provocata bonis vel impulsa molestiis moveretur. Hoc itaque rationis debito incitati discretionem tuam commonemus et exhortamur in Domino, quatinus tribulationes, quas tibi et exercitui tuo omnipotens Deus irrogavit, patienter supportes et in eo spem tuam constituas, qui quem vult permittit affligi et confidentes in se misericorditer liberare consuevit. Si enim patientiam et humilitatem in adversis perfecte tenueris, per desertum huius vitae sub protectione columnae nubis et ignis, id est patientiae solatio et karitatis ardore, intrepidus perduceris. Quia igitur personam tuam vera karitate diligimus et de te valde confidimus, si post tuum reditum sine dilatione de his, quae ad honorem sanctae aecclesiae et regni spectare noscuntur, tecum mutuis potuissemus tractare colloquiis, nobis utique gratum fuisset. Verum quia id nobis temporis qualitas denegavit et de tua salute sumus solliciti, quosdam de fratribus nostris, postquam te ad Longobardiae partes auctore Domino incolomem pervenisse accepimus, sicut per venerabiles fratres nostros Artwicum Bremensem archiepiscopum et A[nshelmum] Havelbergensem episcopum tibi significavimus, ad tuam serenitatem duximus destinandos, ut affectum et benivolentiam, quam erga te gerimus, tibi exponerent, et quod de te audire cupimus ipsorum relatione nosceremus. Quibus dedimus in mandatis, ut tibi, tamquam karissimo filio nostro et catholico principi atque speciali Romanae sanctae aecclesiae defensori, ipsius aecclesiae statum et nostrum exponerent. Qui siquidem in Tusciam usque progressi, ex quo te ad Teutonicas partes pertransisse noverunt, longitudinem viae et difficultatem itineris propter aestatis intemperiem metuentes ad nostram presentiam redierunt. Caeterum, quia statum tuum et dilecti filii nostri Heinrici iunioris regis, quem post discessum tuum paterno affectu dileximus et in posterum actiones eius prosperari in Domino preoptamus, cognoscere cupimus, cum fratres nostri propter aestatis fervorem laborem tanti itineris perficere non valerent, per fidelem nostrum Franconem, latorem presentium, et apostolica scripta tuam excellentiam visitantes nobilitatem tuam monemus et exhortamur in Domino, quatinus ea quae circa te et ipsum geruntur et statum regni per eundem Franconem nobis studeas intimare, et hoc tempore devotionem, quam erga matrem tuam sanctam Romanam aecclesiam geris, ostendas, ut nostro respondere affectui congrue videaris et beati Petri apostolorum principis intercessionibus, cui te totum debes exponere, creatoris nostri largiorem debeas gratiam promereri. Datum Tusculani VIII. Kal. Iulii.

Capitulum LXVII.

Circa idem tempus filius regis Heinricus, quem ipse, ut supra dictum est, per electionem principum regem ordinaverat, diem obiit, habens adhuc alium fratrem parvulum nomine Fridericum. Ea quoque tempestate in inferiori Traiecto Fresiae urbe Hardeliboeiusdem aecclesiae pontifice obeunte, grave scisma ibidem oritur, quibusdam FridericumAdulfi comitis filium, aliis Herimannum acclesiae sancti Gereonis in suburbio Coloniensi sitae prepositum in illius aecclesiae presulem eligentibus. Illi vero qui Herimannum elegerant alios preoccupantes principem aput Noricum castrum adeunt ab eoque investituram regalium suscipiunt. Quos altera pars in civitatem Galliae Spiram subsecuta inducias ab eo usque ad proximos dies rogationum in palatium Noviomagense accepit. Inter haec Arnaldus quoque Coloniensis archiepiscopus, vir ad omnia aecclesiastica et secularia negotia inutilis, vitam finivit.

Capitulum LXVIII.

Igitur Conradus rex tam de subrogatione Coloniensis quam super determinatione illius controversiae, quae in Traiectensi agitabatur aecclesia, examen laturus inferiores Rheni partes adiit, habens secum ex Baioaria Ottonem Frisingensem et [ex] Saxonia Albertum Misinensem episcopos. Cumque ad Bobardiam villam regalem in territorium Treverorum super Rhenum positam venisset, legatos obvios habuit nunciantes Arnaldum cancellarium suum in prefata Coloniensi aecclesia electum esse, sed eum huius rei assensum usque ad adventum ipsius distulisse. Quod verbum gratanter rex accepit, ac inde extra viam paulisper digrediens duas arces fortissimas, quarum altera super Mosellam Cohema, altera super Rheni litus posita Rineccadicebatur, expugnavit, in Cohema presidia ponens, alteram ignibus tradens. Ibi prenominatum Coloniensem electum excipiens cum eoque ad inferiora descendens capellam operosam, quam ille non longe a Colonia in proprio fundo construxerat, a predictis, quos secum duxerat, episcopis consecrari fecit. Inde naves ingressus ac per Rhenum remigans Coloniam Agrippinam venit, cum maximo cleri ac populi tripudio susceptus. Igitur finita, ut assolet, processionis sollempnitate, rex in principali beati Petri aecclesia sedens Arnaldum renitentem valde et reclamantempontificatus simul et ducatus regalibus investit, sicque ad Noviomagense palatium, Traiectensium causam iudicaturus, venit. Traiectenses Fridericum in civitate non sine fastu habebant, Herimanno eiecto. Itaque conductum primo de personarum incolomitate petentes cum magna multitudine navium a Rheno per Gual fluvium, qui ab eo scissus ipsius brachium esse noscitur, veniunt. Quos rex in causam ponens ad pacemque cum adversariis suis sine litis contestatione revocare volens, cum hoc modo procedere non posset, tandem eis iuris districtionem obtulit. Illi viaticum redeundi postulaverunt, dicentes se, eo quod causa ipsa tamquam aecclesiastica ad aecclesiasticum iudicem, id est ad aures summi pontificis, translata esset, respondere coram cincto iudice non posse.

Contra quos, utpote adversus Romanum principem agentes maiestatis reos, quia in continenti propter prestitum commeatum ulcisci non valuit, acerba rex usus conquestione, mox etiam pro huius temeritatis debita vindicta sumenda ad civitatem ipsorum processisset, nisi quod propter quorumdam Noricorum comitum insolentiam in eandem revocabatur provinciam.

Capitulum LXVIIII.

Igitur proximum pentecosten in Confluentia, ubi et nuncios regis Hyspanorum iam diu secum moratos dimisit, sub corona incedendo celebrans, Baioariam ingreditur, Ratisponaeque curiam habens duos ex cardinalibus Romanae sedis legatos, Iordanem scilicet et Octavianum, obvios excepit. Post haec palatino comite Ottone ob filiorum suorum excessusproscripto, vicinum eius castrum Cheleheimdictum, rapido Danubii fluminis ambitu clausum, obsidione cingit eumque ad hoc, ut unum filiorum suorum obsidem daret, coegit. Inde in Gallias rediens Traiectensium negotium, revocatis omnibus ad subiectionem Herimanni, cum imperii honore terminavit; ac ne aliquis in posterum eius facti scrupulus haberetur, a Romana sede ratihabitionem optinuit.

Capitulum LXX.

Ipse vero non multo post, omnibus bene in Gallia et Germania compositis, cum etiam iurata expeditione in proximo imperii coronam accepturus esset, non sine suspitione quorumdam, quos ex Italia habuit, medicorum, quasi ex Rogerii Siculi metu submissorum, morbo corripitur, sicque tanto tamen non fractus infirmitatis dolore, curiam celebraturus Babenberg venit; ubi cum multorum planctu raptus prioris fortitudinis in ultimo discrimine retinens animum, proxima a capite ieiunii sexta feria id est XV. Kal. Marcii, vitam finivit, regalia duci Friderico cum unico suo item Friderico commendans. Erat enim tamquam vir prudens de filio suo adhuc parvulo, ne in regem sublimaretur, quasi desperatus; idcirco et privatae et rei publicae melius profuturum iudicabat, si is potius, qui fratris sui filius erat, ob multa virtutum suarum clara facinora sibi succederet. Volentibus vero familiaribus suis iuxta eius, ut asserebant, peticionem eum ad Laureacense monasterium deferre ibique in proprio fundo iuxta patremhumare, Babenbergensis aecclesia contumeliosum hoc sibi fore iudicans, non permisit, quin immo convenientissimum et honestissimum et aecclesiae illi et imperio decernens, iuxta tumbam imperatoris Heinrici, eius loci fundatoris, qui nuperauctoritate Romanae aecclesiae in loca sancta levatus pro sancto habetur, regio cultu eum sepelivit. Haec et alia, augustorum invictissime, excellentiae tuae scribuntur, quedam tibi ut tibi, quedam tibi, sed non ut tibi, quae acutus clericorum tuorum discernere debebit oculus. Verum quia, iuxta quod proposui, decursis summatim avi, patris patruique tui non sine aliqua tui mentione factis, ad tua principaliter gesta venimus, huic primo volumini quiescendi paulisper causa finem inponere liceat, ut ad ea, quae de tua dicenda erunt magnificentia, fortior resumatur spiritus.

Explicit liber primis

 

Incipiunt capitula in librum secundum

De electione Friderici ad imperium.

Ratio, quare in eum tam facile consenserit universitas principum.

Quod post acceptam fidelitatem a principibus Aquisgrani consecratur secumque Fridericus Monasteriensis episcopus.

Qui legati ad Urbem et in Italiam destinati sint, et quo rex diverterit.

Quomodo litem duorum consanguineorum de regno Datiae deciderit.

Quomodo controversiam, quae in Magdeburgensi aecclesia orta fuerat, terminaverit, et quod Ungaris bellum indicere voluerit.

Quod propter litem duorum ducum terminandam aput Herbipolim curiam celebravit et ibidem expeditionem in Italiam iurari fecit.

Quod Gerhardus Magdeburgensis prepositus Gwicmannum Romae accusavit, et epistola papae super hoc.

Quomodo per duos cardinales assensu principis quidam episcopi depositi sunt, et de duobus ducibus.

Quod mortuo Eugenio Anastasius subrogatur, et quod cardinalis Gerardus insolenter agere volens prohibitus et in via mortuus est et Gwicmannus in episcopatu confirmatus.

Quos legatos in Greciam destinaverit. Quod Heinrico Saxonum duci ducatcus Baioariae adiudicatur, et quod rex in Italiam procinctum movit.

Quomodo aput Roncalias quibusdam episcopis regalia abiudicata sint.

De situ Italiae et more gentis.

De situ et superbia Mediolani.

De consuetudine et iusticia regni in Italia.

De diversis querimoniis ad principem delatis.

Quibus occasionibus rex in Mediolanenses arma converterit.

Quedam castra Mediolanensium evertuntur, et de Novaria suoque comite.

De subversione Kayrae et Hastae et de treuga militum.

De Terdona, et quare obsessa sit. De situ Terdonae et eius presidiis.

Quomodo obsessa et quomodo inpugnata qualiterve a suis defensata fuerit.

De invasione cuiusdam castri.

De audacia cuiusdam scutiferi.

De miserabili conquestione Terdonensium.

Quod multis malis attriti Terdonenses de pace cogitant.

De eversione civitatis.

Rex aput Papiam triumphum agens coronatur et inde in Tusciam iter agit.

Rex ad Urbem tendens Romanum pontificem obvium habuit, et de Arnoldo scismatico.

De legatis Romanorum et eorum legatione.

Quale responsum a principe acceperint.

Qualiter hortatu summi pontificis Leoninam urbem et aecclesiam sancti Petri princeps occupari fecerit.

Quomodo in eadem aecclesia coronam imperii acceperit.

De excursu et clade Romanorum ac victoria imperatoris.

Princeps regressus ab Urbe quo diverterit et quid fecerit.

De eversione Spoleti, quare et qualiter.

De legatis et muneribus Grecorum, et quos imperator remiserit.

Quomodo exules Apuliae terram suam receperint, et quod imperator invitus redire disponit.

Quibus viis singuli principum redierunt.

De dolo Veronensium ad pontem super Athesam.

Item de insidiis eorum in arto montis, et quomodo victi et capti [sint].

De felici reditu principis in Baioariam.

Imperator patruum suum hortatur ad transigendum cum duce Saxoniae.

Quomodo aput Ratisponam Heinricus in possessionem Baioarici ducatus mittitur, et de controversia inter Maguntinum archiepiscopum et palatinum comitem de Rheno.

Qualiter ibidem Ratisponensis episcopus in gratiam principis redierit.

De legatis et excusatione Veronensium ac eorumdem reconciliatione.

Qua satisfactione Maguntinus archiepiscopus et palatinus comes in pacem redierint.

De obitu Arnaldi Coloniensis archiepiscopi, et quod princeps prenominatos duces ad concordiam revocare satagebat.

De nuptiis imperatoris, ubi et quare.

De legatis a Grecia reversis, et quare Grecorum legati ad presentiam imperatoris non admitterentur.

Quare expeditionem contra Mediolanenses indixerit, et exemplar litterarum de hoc.

De guerra Papiensium et Mediolanensium.

De scismate Coloniensis aecclesiae propter electionem Friderici et Gerardi.

De morte Boritii et legatis Grecorum.

De contentione Coloniensis cleri coram principe.

De transactione duorum ducum.

De pace facta in Baioaria et decisione litis inter Colonienses.

Expliciunt capitula

Incipit liber secundus

Capitulum I.

Anno ab Urbe condita M°DCCC°, ab incarnatione vero Domini M°C°LIIII°,

decedente ab hac luce vernali tempore XV. Kal. Martii, id est sexta feria proxima, ut dictum est, post caput ieiunii, in civitate Babenbergensi piissimo rege Conrado, III. Nonas Martii, id est tercia feria post Oculi mei semper, in oppido Franconefurde de tam inmensa Transalpini regni latitudine universum, mirum dictu, principum robur non sine quibusdam ex Italia baronibus tamquam in unum corpus coadunari potuit. Ubi cum de eligendo principe primates consultarent - nam id iuris Romani imperii apex, videlicet non per sanguinis propaginem descendere, sed per principum electionem reges creare, sibi tamquam ex singulari vendicat prerogativa -, tandem ab omnibus Fridericus Suevorum dux, Friderici ducis filius, petitur cunctorumque favore in regem sublimatur.

Capitulum II.

Huius consultationis summa, in illamque personam tam unanimis assensus ratio haec, ut recolo, fuit. Duae in Romano orbe apud Galliae Germaniaeve fines famosae familiae hactenus fuere, una Heinricorum de Gueibelinga, alia Gwelforum de Aldorfo, altera imperatores, altera magnos duces producere solita. Istae, ut inter viros magnos gloriaeque avidos assolet fieri, frequenter sese invicem emulantes rei publicae quietem multociens perturbarant. Nutu vero Dei, ut creditur, paci populi sui in posterum providentis sub Heinrico V. factum est, ut Fridericus dux, pater huius, qui de altera, id est de regum familia, descenderat, de altera, Heinrici scilicet Noricorum ducis filiam, in uxorem acciperet ex eaque Fridericum, qui inpresentiarum est, generaret. Principes igitur non solum industriam ac virtutem iam sepe dicti iuvenis, sed etiam hoc, quod utriusque sanguinis consors tamquam angularis lapis utrorumque horum parietum dissidentiam unire posset, considerantes caput regni eum constituere adiudicaverunt, plurimum rei publicae profuturum precogitantes, si tam gravis et diutina inter maximos imperii viros ob privatum emolumentum simultas hac demum occasione Deo cooperante sopiretur. Ita non regis Conradi zelo, sed universitatis, ut dictum est, boni intuitu hunc Fridericum eius filio item Friderico adhuc parvulo preponere maluerunt. Hac consideratione et ordine electio Friderici celebrata est.

Capitulum III.

Astrictis igitur omnibus, qui illo confluxerant, fidelitate et hominio principibus, cum paucis, quos ad hoc ydoneos iudicavit, caeteris in pace dimissis, rex cum multa iocunditate quinta feria naves ingreditur ac per Mogum et Rhenum navigans in villa regali Sincichelapplicuit. Ibi equos ascendens in proximo sabbato Aquisgrani venit; sequenti die, id est ea dominica, qua Letare Ierusalem canitur, ab episcopis a palatio in aecclesiam beatae Mariae semper virginis deductus cum omnium qui aderant applausu ab Arnaldo Coloniensi archiepiscopo, aliis cooperantibus, coronatus in sede regni Francorum, quae in eadem aecclesia a Karolo Magno posita est, collocatur; non sine multorum stupore, quod in tam parvo temporis spacio non solum tanta principum seu de regno nobilium confluxerat multitudo, sed et quod de occidentali Gallia, ad quam nondum huius facti rumor pervenisse putabatur, nonnulli advenerant. Nec pretereundum estimo, quod, dum finito unctionis sacramento diadema sibi imponeretur, quidam de ministris eius, qui pro quibusdam excessibus gravibus a gratia sua adhuc privatisequestratus fuerat, circa mediam aecclesiam ad pedes ipsius se proiecit, sperans ob presentis diei alacritatem eius se animum a rigore iusticiae emollire posse. Ipse vero mentem in priori severitate retinens et tamquam fixus manens constantiae suae omnibus nobis non parvum dedit indicium, dicens non ex odio, sed iusticiae intuitu illum a gratia sua exclusum fuisse. Nec hoc etiam sine admiratione plurium, quod virum iuvenem, tamquam senis indutum animo, tanta flectere a rigoris virtute ad remissionis vicium non potuit gloria. Quid multa? Non illi misero intercessio principum, non arridentis fortunae blandimentum, non tantae festivitatis instans gaudium suppeditare poterant; ab inexorabili inexauditus abiit. Sed et hoc silentio tegendum non erit, quod eadem die in eadem aecclesia Monasteriensis electus item Fridericus ab eisdem, a quibus et rex, episcopis in episcopum consecratur, ut revera summus rex et sacerdos presenti iocunditati hoc quasi prognostico interesse crederetur, qua in una aecclesia una dies duarum personarum, quae solae novi ac veteris instrumenti institutione sacramentaliter unguntur et christi Domini rite dicuntur, vidit unctionem.

Capitulum IIII.

Peractis omnibus quae ad coronae decorem spectabant, princeps in palatii secreta se recepit, vocatisque prudentioribus seu maioribus ex numero principum, de statu rei publicae consultans, legatos ad Romanum pontificem Eugenium, Urbem ac totam Italiam destinandos disponit, de promotione sua in regnum significaturos. Mittuntur itaque Hillinus Treverensis electus et Eberhardus Babenbergensis episcopus, viri prudentes et litterati. Dehinc Traiectensium contumaciam, qua, ut superius dictum estin patruum suum Conradum regem usi fuerant, ulturus inferiores Rheni partes adiit, ipsisque pecuniaria pena multatis ac Herimanno episcopo confirmato, ad superiora remeando sanctum pascha Coloniae Agrippinae celebravit. Inde per Gwestfaliam transiens Saxoniam intravit.

Capitulum V.

Erat illo tempore in regno Danorum inter duos consanguineos, Petrum scilicet, qui et Suevus, et Gnutonem, de regno gravis controversia. Quos rex ad se venire precipiens curiam magnam in civitate Saxoniae Martinopoli, quae et Merseburch, cum multa principum frequentia habuit. Eo prefati iuvenes venientes eius se mandato humiliter supposuerunt; eorumque ad ultimum causa iudicio seu consilio primatum sic decisa fuisse dicitur, [ut] Gnuto, relictis sibi quibusdam provinciis, regium nomen per porrectum gladium abdicaret - est enim consuetudo curiae, ut regna per gladium, provinciae per vexillum a principe tradantur vel recipiantur -, Petrus vero, accepto a manu ipsius regno, fidelitate et hominio ei obligaretur. Ita corona regni sibi per manum principis imposita, in die sancto pentecostes ipse coronatus gladium regis sub corona incedentis portavit. Gwaldemarus etiam, qui eiusdem sanguinis particeps fuit, ducatum quendam Daniae accepit.

Capitulum VI.

Circa idem tempus Magdeburgensis aecclesia, quae Saxoniae metropolis esse dinoscitur, pastore suoviduata ad electionem faciendam resedit. Dumque alii eiusdem aecclesiae prepositum Gerardum, alii decanumeligerent, divisis hinc inde personis, regem adhuc in Saxonia morantem adire disponunt. Quos dum multis modis ad unitatem et vinculum pacis princeps reducere satageret ac proficere non valeret, alteri parti, id est decano cum suis, persuasit, ut Gwicmannum Cicensem episcopum, virum adhuc iuvenem, sed nobilem, eligerent, eique accersito regalia eiusdem aecclesiae concessit. Tradit enim curia et ab aecclesia eo tempore, quo sub Heinrico V. de investitura episcoporum decisa fuit inter regnum et sacerdotium controversia, sibi concessum autumat, quod obeuntibus episcopis, si forte in eligendo partes fiant, principis arbitrii esse episcopumquem voluerit ex primatum suorum consilio ponere, nec aliquem electum ante consecrandum, quam ab ipsius manu regalia per sceptrum suscipiat. Rex, omnibus in Saxonia bene ordinatis cunctisque principibus illius provinciae ad nutum suum inclinatis, Baioariam ingreditur ac Ratisponae, Norici ducatus metropoli, in festivitate apostolorum in monasterio sancti Emmerammi - nam maior aecclesia cum quibusdam civitatis vicis conflagraverat - coronatur. Ad eandem curiam legati ad Eugenium papam Urbem cum caeteris civitatibus Italiae directi, laeta reportantes, redeunt. Ibi etiam princeps, eo quod, omnibus in proprii imperii finibus ad eius voluntatem compositis, virtutem animi, quam intus gerebat, extra ferri disponeret, Ungaris bellum indicere ipsosque ad monarchiae apicem reducere volebat. Sed cum assensum super hoc principum quibusdam de causis latentibus habere non posset, ad effectum tunc perducere ea quae mente volvebat non valens, ad oportuniora tempora distulit.

Capitulum VII.

Erat vero multa serenissimi principis anxietas, cum omnia prospere in regno agerentur, qualiter controversia, quae inter eius carnem et sanguinem, id est Heinricum patruum suum et itidem Heinricum avunculi sui filium duces, de Norico ducatu agitabatur, sine sanguinis effusione terminari posset. Fuit namque Heinricus iste Heinrici quondam Norici ducis filius, quem, ut alibi dictum est, Conradus rex a Baioaria eiectum in Saxonia manere compulerat, ducatumque ipsius primum Leopaldo marchionis Leopaldi filio ac deinde fratri ipsius huic Heinrico concesserat. Rex ergo predictam litem iudicio vel consilio decisurus utrique autumpnali tempore mense Octobre in civitate Herbipoli curiam prefigit; quo dum alter, id est Heinrici ducis filius, veniret, alter se absentaret, iterum et iterum vocatur.

In eadem curia, exulibus Apuliae, quos Rogerius de solo natali propulerat, lacrimabiliter conquerentibus ac ad pedes principis miserabiliter se proicientibus, expeditio Italica tam pro afflictione horum quam pro corona imperii accipienda paulo minus quam ad duos annos iurata est.

Capitulum VIII.

Porro Gerardus prepositus Romam pergens Eugenium papam adiit eique causam Magdeburgensis aecclesiae aperiens Guicmannum, ut supra dictum est, a principe per electionem alterius partis ibi locatum multis modis de intrusione accusavit. Hanc rem quam gravissime Romanus pontifex exceperit, tam ex litteris, in quibus nonnullis episcopis, qui pro eo ob amorem regis Romanae aecclesiae scripserant, respondit, quam ex cardinalium, qui postmodum ad Transalpina directi sunt, viva voce percepimus.

Litterarum autem talis tenor fuit:

Eugeniusepiscopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus E[berhardo] Salzburgensi, A[rtwico] Bremensi et Hi[llino] Treverensi archiepiscopis, E[berhardo] Babenbergensi, H[ermanno] Constantiensi, H[einrico] Ratisponensi, O[ttoni] Frisingensi, C[onrado] Pataviensi, D[anieli] Pragensi, A[nselmo] Avelbergensi et B[urchardo] Agistadensi episcopis salutem et apostolicam benedictionem. Litteras, quas pro causa Magdeburgensis aecclesiae vestra nobis prudentia delegavit, debita benignitate suscepimus. In lectione autem et cognitione ipsarum stupore nimio et ammiratione repleti sumus, eo quod longe aliud in eis, quam vobis ex officio pontificatus immineat, perspeximus contineri. Cum enim in aecclesiae vertice sitis ex divina providentia constituti, ut de medio eius quae fuerint nociva propellere, quae utilia debeatis attento studio conservare, in causa ista, sicut ex suggestione litterarum vestrarum nobis innotuit, non quod expediat aecclesiae Dei, quod sacrorum canonum sanctioni concordet, quod exinde a caelesti arbitro approbetur, sed quod terrenis principibus placeat, adtendistis et, qui eorum animos a sua minus recta debuistis intentione deflectere atque ubi esset via Domini demonstrare, non persuasistis quod rectum est nec stetistis murus pro domo Israhel, quin immo, ipsis, ut ait propheta, parietem edificantibus, vos, quod sine grandi animi rancore vix dicimus, linivistis illum luto absque paleis. Non ita sentiebat princeps apostolorum, qui ex fidei suae confessione, ut totius aecclesiae fundamentum esset, accepit, sed comminantibus seculi filiis et apostolis, si predicarent in nomine Ihesu, mortis exterminium intentantibus, confisus de Domini virtute respondit: Oportet obedire Deo magis quam hominibus. Vos autem, ne a terrenis videamini principibus dissentire, illi causae favorem vestrum impenditis, cui et aecclesiasticae auctoritas constitutionis et supernae voluntatis examen pro certo creditur obviare. Cum enim translationes episcoporum sine manifestae utilitatis et necessitatis indicio divinae legisoraculum non permittat, cum etiam multo amplior quam in aliis electionibus cleri et populi eas debeat prevenire concordia, in facienda translatione de venerabili fratre nostro Guicmanno Cicensi episcopo nichil horum est, sed solus favor principis expectatus, et, nec inspecta necessitate illius aecclesiae nec considerata utilitate personae, clero nolente, immo, ut dicitur, ex parte maxima reclamante, in Magdeburgensem eum dicitis aecclesiam supplantandum. Super quo tanto amplius ammiramur, quanto persona illa, cuius gravitatis sit atque scientiae, ab anteactis agnovimus, ac perinde, quantum aecclesiae illi sit utilis, non penitus ignoramus. Quoniam igitur, quicumque temporalis aurae flatibus agitentur, nos in illius petrae soliditate fundati, quae in fundamento meruit aecclesiae collocari, sicut non debemus, ita nec volumus omni vento circumferri doctrinaeaut a sacrorum canonum rectitudine impulsu aliquo deviare, per presentia vobis scripta mandamus, quatinus causae isti favorem ulterius non prestetis et apud karissimum filium nostrum F[ridericum], quem Deus hoc tempore pro servanda libertate aecclesiae in eminentiam regni evexit, efficere vestris exhortationibus studeatis, ut et ipse a sua super hoc intentione desistat et contra Deum, contra sacros canones, contra regiae dignitatis officium eidem causae favorem suum ulterius non impendat, sed aecclesiae Magdeburgensi, sicut et aliis aecclesiis regni a Deo sibi commissi, liberam facultatem quem voluerit secundum Deum eligendi relinquat et electionem ipsam postmodum favore suo, sicut decet maiestatem regiam, prosequatur. Nos enim, si quod de supradicto fratre nostro facere nititur videremus ratione fulciri, nec voluntati eius nec postulationi vestrae duceremus aliquatenus obviandum. Contra Deum autem et sacrorum canonum sanctiones nulli omnino peticioni possumus prebere consensum. Datum Signiae XVI. Kal. Septembris.

Capitulum VIIII.

At rex in proximo pascha Babenberg coronam gestans duos cardinales, videlicet Bernhardum presbiterum et Gregorium diaconem, ad depositionem quorumdam episcoporum ab apostolica sede destinatos, secum habuit. Proximum dehinc pentecosten Wormatiae ferians Heinricum Maguntinae sedis archiepiscopum, virum pro distractione aecclesiae suae frequenter correptum nec correctum, per eosdem cardinales deposuit ac Arnaldum cancellarium suum per quorumdam ex clero et populo, qui illuc venerant, electionem ei subrogavit. Ad predictam curiam prenominati duces ambo Heinrici, pro ducatu Norico, ut dictum est, contendentes, venerunt; sed altero, quod legittime vocatus non fuerit, pretendente debitum finem negotium ibi habere non potuit. Idem etiam cardinales permissu principis Burchardum Eistetensem, senio gravem, de inutilitate causantes, itidem submoverunt. Dumque post haec in Magdeburgensem et quosdam alios sententiam ferre cogitarent, a principe inhibiti et ad propria redire iussi sunt.

Capitulum X.

Ea tempestate Eugenius papa, vir iustus et religione insignis, ab hac luce transiens Anastasio, homini veterano et in consuetudine illius curiae exercitato, sedem reliquit. A quo dum cardinalis quidam Girardus nominead terminandam Magdeburgensis electi causam missus fuissetac principem in eadem civitate natale Dominicelebrantem adisset, cum quaedam ibi secus ipsius nutum tractare vellet, indignationem eius incurrens, infectis negotiis, pro quibus venerat, mandatis sevioribus inglorie redire coactus, in via etiam vita decessit. Verum princeps missis ad Anastasium cum Gwicmanno nunciis non solum facti sui ratihabitionem, sed etiam pallium obtinere eum fecit, non sine quorumdam scandalo, qui, ne umquam id fieret, immobiliter fixum Romanos tenere a proprio ipsorum ore audierant. Exhinc non solum in secularibus, sed et in aecclesiasticis negotiis disponendis auctoritas principis plurimum crevit.

Capitulum XI.

Circa idem tempus, mense Septembre, principes maioresque Baioariae a rege Ratisponae convocantur, sed nichil ibi de bono pacis in illa provincia propter duorum ducum litem terminari poterat. Rex tamen, quia non multo ante haec per apostolicae sedis legatos ab uxore suaob vinculum consanguinitatis separatus fuerat, pro ducenda alia pertractans, ad Manuel Grecorum imperatorem tam pro hoc negotio quam pro Gwilhelmo Siculo, qui patre suo Rogerio noviterdefuncto successerat, utriusque imperii invasore, debellando in Greciam legatos destinandos ordinat, sicque primatum suorum consilio Anshelmus Havelbergensis episcopus et Alexander Apuliae quondam comes, sed a Rogerio cum caeteris eiusdem provinciae nobilibus ob suspitionem dominandi propulsus, eandem legationem suscipiunt. Proximo dehinc mense Decembrio utrique duces Heinricus et itidem Heinricus iudicio principis in civitate Spira adsistunt, sed iterum altero de legittima se vocatione excusante, res protelatur. Itaque Fridericus, dum iam fere per biennium ad decidendam litem duorum principum, sibi, ut dictum est, ex propinquitate sanguinis tam affinium, laborasset, tandem alterius instantia, qui in paternam hereditatem, a qua diu propulsus fuerat, redire cupiebat, flexus, imminente etiam sibi expeditionis labore, in qua eundem iuvenem militem sociumque viae habere debuit, finem negotio imponere cogebatur. Proinde in oppido Saxoniae Goslaria curiam celebrans utrosque duces datis edictis evocavit. Ubi dum altero veniente alter se absentaret, iudicio principum alteri, id est Heinrico Saxoniae duci, Baioariae ducatus adiudicatur. Post haec princeps de Saxonia in Baioariam se recipiens ac inde per Alemanniam transiens anno regni sui tercio in campania Lici fluminis, termino Baioariae, contra civitatem Augustensem circa principium mensis Octobris militem in Italiam iturus collegit, finitis, ex quo iurata fuerat primo expeditio, pene duobus annis. Nec illustrem animum a tam illustri facto ex recenter prolata in tam magnum imperii principem sententia et exhinc obortum non parvum aliorum principum murmur revocare poterat, quin omnia quae retro erant tamquam floccipendens Deo se committendo in anteriora extenderetur. Per Brixinoram itaque et vallem Tridentinam transiens, emensis Alpium angustiis, in campestribus Veronensium iuxta stagnum Garde castra metatur. Ubi dum de processu ad ulteriora cum principibus consilium iniret, primo caeli principem conciliandum decrevit. Denique miles per claustra montium transiens, ob difficultatem locorum victui necessaria invenire nequiens, dum penuriam magnam, quod in exercitibus molestissimum esse solet, pateretur, nonnulla sacra loca violarat. Ad haec, quamvis predictam necessitudinis excusationem habere viderentur, expianda rex a toto exercitu collectam fieri iubet; et sic non modicam coadunatam pecuniam per quosdam religiosos viros duobus episcopis, Tridentino scilicet et Brixinorensi, remittendam ac per singula sanctorum loca, quae dampnum passa fuerant, dividendam statuit, pulchre communi utilitati consulens, pulchre rectoris officium implens, ut maxima adorsurus negotia ante omnia rectorem et plasmatorem omnium, sine quo nichil bene inchoatur, nichil prospere consummatur, placandum eiusque offensam a populo suo avertendam intenderet.

Capitulum XII.

Inde castra movens, in campo Roncaliae super Padum, non longe a Placentia, mense Novembrio resedit. Est autem consuetudinis regum Francorum, qui et Teutonicorum, ut, quotienscumque ad sumendam Romani imperii coronam militem ad transalpizandum coegerint, in predicto campo mansionem faciant. Ibi ligno in altum porrecto scutum suspenditur, universorumque equitum agmen feoda habentium ad excubias proxima nocte principi faciendas per curiae preconem exposcitur. Quod sectantes qui in eius comitatu fuerint principes, singuli singulos beneficiatos suos per precones [itidem suos] exposcunt. At sequenti die quicumque nocturnis vigiliis defuisse deprehensus fuerit, denuo ad presentiam regis aliorumque principum vel virorum illustrium evocatur, sicque omnes omnium beneficiati, qui sine bona voluntate dominorum suorum domi remanserunt, in feodis dampnantur. Hunc morem principe secuto, non solum laicorum feoda, sed et quorumdam episcoporum, id est Hartwici Bremensis et Ulrici Halberstadensis, regalia personis tantum, quia nec personis, sed aecclesiis perpetualiter a principibus tradita sunt, abiudicata fuere.

Sed quoniam huius terrae mentio habita est, de ipsius situ ac ritu, et a quibus prius inhabitata, quove nomine dicta, a quibus postmodum possessa, quo censeatur vocabulo, paucis absolvam.

Capitulum XIII.

Haec Pyreneo seu Apennino, altissimis et scopulosissimis alpibus, in oblongum ductis, hinc inde septa, tamquam eorumdem vel potius eiusdem montis umbilicus, ut vere deliciarum hortus, a Tyrreno mari usque ad Adriatici equoris horam protenditur, habens ad septentrionem Pyreneas, ut dictum est, alpes, ab austro Apenninum, qui modo mutato nomine mons Bardonis vulgo dicitur, ab occidente Tyrrenum, ab oriente Adriaticum equor. Padi vel Eridani fluminis, quem unum inter tria Europae flumina famosissima topografi ponunt, caeterorumque amnium decursu irrigua, soli dulcedine caelique temperie frumenti, vini et olei ferax, in tantum ut arbores fructiferas, precipue castaneas, ficeta et oliveta instar nemorum educet. Romanorum colonia ulterior Italia olim dicebatur, tribus distincta provinciis, Venetia, Emilia, Liguria, quarum primae Aquilegia, secundae Ravenna, terciae Mediolanum metropoles fuere. At in ipso Apennino, ubi et urbs Roma sita noscitur, quae modo Tuscia vocatur, eo quod Apennino inclusa Urbem quoque ipsam in sinu suo contineat, interior Italia iure dicta est. Illa vero, quae post emensionem montium campania excipitur, unde et, a re nomen trahens, Campania adhuc dici solet, ac usque ad Farum, brachium maris, navibus ob sirtes inportunum, Siciliam a solido seiungens, producitur - nam Sicilia Europam terminans Sardiniae caeterisque Italiae insulis adnumeratur -, olim citerior Italia vel Maior Grecia vocabatur, nunc Apulia vel Calabria dicta. Quamvis aliqui hanc et mediam pro una reputantes Italia, Citeriorem seu Maiorem Greciam dicere maluerint Italiam, non tres, sicut premissum est, sed duas tantum, Ulteriorem et Citeriorem, ponentes Italias. Nonnulli tamen predictas alpes Apenninum et Pyreneum eadem montana esse volunt, eo quod circa eas partes, qua Ianua civitas, in navalibus preliis satis exercitata, super Tyrrenum equor sita est, conveniendo predictam claudant provinciam; in argumentum suae assertionis inducentes, quod Pannonia iuxta Ysidorumtamquam Apennino clausa nomen accepit, quam non Apenninus, qui [modo] mons Bardonis [dicitur], sed Pyreneae attingunt alpes. Patet, ut arbitror, cur hanc terram duorum montium vel eiusdem supraumbilicum dixerim. Barbarorum vero incursionibus ac dominationi, qui a Scanzia insula cum Alboin duce venientes Pannonias primo inhabitarunt, subiacere incipiens ab eisdem, eo quod ad augendum exercitum feminis, reflexis ad mentum crinibus sicque virilem et barbatam faciem imitantibus, et idcirco Longobardis a longis barbis vocitatis, et ipsa Longobardia appellari consuevit. Ex quo contingit, ut circa exarchatum Ravennatensem artatis antiquis eiusdem provinciae incolis ea pars Italiae, quae antea Emilia dicebatur, nunc Romaniola, quod diminutivum a Roma tractum noscitur, vulgo usque hodie dici soleat. Verumtamen barbaricae deposito feritatis rancore, ex eo forsan, quod indigenis per conubia iuncti filios ex materno sanguine ac terrae aerisve proprietate aliquid Romanae mansuetudinis et sagacitatis trahentes genuerint, Latini sermonis elegantiam morumque retinent urbanitatem. In civitatum quoque dispositione ac rei publicae conservatione antiquorum adhuc Romanorum imitantur sollertiam. Denique libertatem tantopere affectant, ut potestatis insolentiam fugiendo consulum potius quam imperantium regantur arbitrio. Cumque tres inter eos ordines, id est capitaneorum, vavassorum, plebis, esse noscantur, ad reprimendam superbiam non de uno, sed de singulis predicti consules eliguntur, neve ad dominandi libidinem prorumpant, singulis pene annis variantur. Ex quo fit, ut, tota illa terra inter civitates ferme divisa, singulae ad commanendum secum diocesanos compulerint, vixque aliquis nobilis vel vir magnus tam magno ambitu inveniri queat, qui civitatis suae non sequatur imperium. Consueverunt autem singuli singula territoria ex hac comminandipotestate comitatus suos appellare. Ut etiam ad comprimendos vicinos materia non careant, inferioris conditionis iuvenes vel quoslibet contemptibilium etiam mechanicarum artium opifices, quos caeterae gentes ab honestioribus et liberioribus studiis tamquam pestem propellunt, ad miliciae cingulum vel dignitatum gradus assumere non dedignantur. Ex quo factum est, ut caeteris orbis civitatibus divitiis et potentia [longe] premineant. Iuvantur ad hoc non solum, ut dictum est, morum suorum industria, sed et principum in Transalpinis manere assuetorum absentia. In hoc tamen antiquae nobilitatis immemores barbaricae fecis retinent vestigia, quod, cum legibus se vivere glorientur, legibus non obsecuntur. Nam principem, cui voluntariam exhibere deberent subiectionis reverentiam, vix aut numquam reverenter suscipiunt vel ea quae secundum legum integritatem sancciverit obedienter excipiunt, nisi eius multi militis astipulatione coacti sentiant auctoritatem. Ob ea frequenter contingit, ut, quamvis civis lege flectendus, adversarius armis cogendus secundum leges sit, ipsum tamen, quem ut proprium principem mitem suscipere oportebat, sepius iura propria exposcentem hostiliter excipiant. Ex quo duplex rei publicae nascitur detrimentum, ut et princeps ad subiugationem civis in colligendo exercitu distrahatur, et civis non sine magno rerum suarum dispendio ad obedientiam principis [sui] compellatur. Quare eadem ratione qua populum super hoc incusat temeritas, sic principem aput Deum et homines excusare debebit necessitas.

Capitulum XIIII.

Inter caeteras eiusdem gentis civitates Mediolanum primatum nunc optinet. [Que] inter Padum et Pyreneum sita, Ticino et Adua ab eodem Pyreneo nascentibus ac in Pado se recipientibus et ob hoc sinum quendam fertilissimum in modum insulae facientibus media posita, rite Mediolanum vocatur, quamvis nonnulliex quodam portentuoso sue, unam medietatem setas et alteram lanam habente, a fundatoribus Mediolanum dictam putent. Haec ergo non solum ex sui magnitudine virorumve fortium copia, verum etiam ex hoc, quod duas vicinas civitates in eodem sinu positas, id est Cumam et Laudam, ditioni suae adiecit, aliis, ut dictum est, civitatibus celebrior habetur. Porro, ut in rebus caducis ex arridentis fortunae blandimento fieri solet, rebus secundis elata in tantam elationis extumuit audatiam, ut non solum vicinos quosque infestare non refugiat, sed et ipsius principis maiestatem non reformidando eius ausa fuerit incurrere recenter offensam. Quod quibus de causis exordium sumpserit, postmodum breviter aperiam.

Capitulum XV.

Interea quedam de iusticia regni dicenda videntur. Mosenim antiquus, ex quo imperium Romanum ad Francos derivatum est, ad nostra usque deductus est tempora, ut, quotienscumque reges Italiam ingredi destinaverint, gnaros quoslibet de familiaribus suis premittant, qui singulas civitates seu oppida peragrando ea quae ad fiscum regalem spectant, quae ab accolis fodrum dicuntur, exquirant. Ex quo fit, ut principe adveniente plurimae civitates, oppida, castella, quae huic iusticiae vel omnino contradicendo vel integraliter non persolvendo reniti conantur, ad solum usque prostrata proterviae suae documentum posteris ostendant. Alia itidem ex antiqua consuetudine manasse traditur iusticia, ut principe Italiam intrante cunctae vacare debeant dignitates et magistratus ac ad ipsius nutum secundum scita legum iurisque peritorum iudicium universa tractari. Tantam ei quoque iudices terrae recognoscere dicuntur iurisdictionem, ut ex omnibus, quae terra producere solet, usui necessariis, exceptis vix bubus et seminibus ad excolendam terram ydoneis, de caeteris quantum necesse fuerit militi profuturis ad regios usus suppeditare aequum arbitrentur.

Capitulum XVI.

Igitur rege aput Roncalias per quinque, ut aiunt, dies sedente et ex principum ac de universis pene civitatibus consulum seu maiorum conventu curiam celebrante, diversa hinc inde diversis ex querimoniis emersere negotia. Inter quae Gwilhelmus marchio de Monte-ferrato, vir nobilis et magnus et qui pene solus ex Italiae baronibus civitatum effugere potuit imperium, simul et Astensis episcopus, gravem uterque super Astensium, alter, id est marchio, super oppidanorum Kairaeconquestionem facientes insolentia. Nequeenim multum ad principis triumphi titulum respectu aliorum ipsius gestorum fortium facere arbitramur, si de castellis, rupibus, oppidis villisque magnis, quae ab ingressu suo non solum militari ordine, sed etiam armigerorum tumultuationis assultu subversa sunt, diceremus, ad maiora festinantes. Aderant etiam Cumanorum seu Laudensium consules de attritionis suae diutina miseria lacrimabilem super Mediolanensium superbia facientes querimoniam, presentibus duobus consulibus eiusdem civitatis, Oberto de Orto et Girardo Nigro. Princeps igitur his de causis superiores Italiae partes aditurus, per Mediolanensium fines transire volens, predictos consules tamquam viae duces futuros et de ydoneis tabernaculorum locis disposituros secum retinuit.

Venerunt etiam ad eandem curiam legati Ianuensium, qui non longe ante haec tempora, captis in Hyspania inclitis civitatibus et in sericorum pannorum opificio prenobilissimis Almaria et Ulixibona, Sarracenorum spoliis onusti redierant, leones, strutiones, psitacos cum caeteris preciosis muneribus principi presentantes.

Capitulum XVII.

Fridericus ergo ad superiora, ut dictum est, ulterioris Italiae profecturus, a Roncaliis copias ducens, in territorio Mediolanensium castra posuit. Dumque a prenominatis consulibus per arida, ubi nec stipendiainveniri nec ex mercatu haberi possent, circumduceretur loca, indignatione motus, iussis primo, ut ad propria redirent, consulibus, in Mediolanenses arma convertit. Accessit ad huius indignationis cumulum, quod ex maxima ymbrium effusione totus exacerbatus fuisse dicitur exercitus, ut ex hac duplici, inediae videlicet et caeli inclementiae, molestia cuncti, prout poterant, principem adversus eos concitarent. Alia itidem huius commotionis non parva causa fuit, quod princeps temeritatis illorum in hoc tumorem presenserat, quod non solum civitates, quas destruxerant, reedificari pati nollent, quin etiam ad iniquitatis illorum assensum ipsius nobilem et incorruptum hactenus animum pecunia inclinare ac corrumpere satagebant. Rex castra de aridis locis movens, ad fertilia ipsius territorii habitacula non longe a civitate se transferens, militem lassatum refecit.

Capitulum XVIII.

Erat in vicino oppidum quoddam satis populosum Rosatum, ubi Mediolanenses circiter quingentorum equitum armatorum presidia locaverant. Iubentur ergo equites ad civitatem redire, direptisque omnibus usui necessariis, ipsum oppidum flammae datur. Ibi quidam ex equitibus principis usque ad portas Mediolanensium progressi, quibusdam vulneratis, quosdam cepere. Mediolanenses non solum dampno presentium, sed et metu futurorumstupefacti Girardi consulis, tamquam huius mali auctoris, domum, principis iram mitigaturi, diruunt. At princeps huius rei nichil pensi habens ad Ticinum usque amnem, maiores his clades irrogaturus, procedit. Is amnis a Pyreneo, ut supraostensum est, surgens et Padum seu Eridanum iuxta Papiam, quae exhinc Ticinum vocatur, influens insulam Mediolanensium ab occidentali latere cingit. Ibi duos pontes ligneos, quos ipsi ob incursum in Papienses et Novarienses construxerant ac ob illorum impetum reprimendum propugnaculis munierant, occupat transmissoque per eos milite ignibus tradit. Deinde tria ipsorum castra munita et decora, id est Mummam, Gailardam, Tricam, quae ad expugnationem Novariensium in ipsorum territorio firmaverant, expugnata cremantur. Est autem Novaria civitas non magna, sed, ex quo ab imperatore Heinricoolim eversa reedificari coepit, muro novo et vallo non modico munita, comitem habens in sua diocesi Gwidonem Blanderatensem, qui preter morem Italicum totum ipsius civitatis territorium, vix ipsa civitate excepta, Mediolanensium possidet auctoritate, inhiantibus adhuc Mediolanensibus, ut et hanc simul et Papiam sicut alias [predictas] absorbeant civitates. Facta est haec victoria mense Decembrio, nataleque Domini circa predictorum excidium castrorum a principe cum magna celebratur alacritate.

Capitulum XVIIII.

Post haec princeps per Vercellum et Taurinum transiens, transvadato ibi Pado, ad inferiora versus Papiam iter reflectit. Verum oppidani Kairae simul et Astenses cives, eo quod precepto principis de exhibenda marchioni suo Gwilhelmo de Monte-ferrato iusticia minime paruissent, tamquam rebellionis rei hostes iudicati proscribuntur. Ad quorum puniendam contumaciam dum rex exercitum ducit, illi relictis munitionibus, velut viribus suis diffidentes, ad vicina montana diffugiunt. Rex primo Kairam veniens, inventis sufficienter victualibus, per aliquot ibi dies mansit; turres, quae nonpaucae ibidem fuere, destruxit oppidumque succendit. Inde Astam procedens vacuamque non opibus, sed habitatore repperiens civitatem, non paucis ibi diebus manens, igni eam et direptioni dedit. Antevero quam abinde castra moverentur, consilio sapientum rex habito, propter crebras, quae in exercitu ortae fuerant, seditiones aliqua militi in posterum profutura ordinare disponit. Non solum ergo edicto dato, sed et a singulis maioribus et minoribus sacramento prestito, legem dedit, ne quis infra castrorum ambitum gladium ad quodlibet commilitonis nocumentum portare auderet, adiciens penam, ut, quicumque hanc treugam violando quempiam de sociis vulneraret, manu mutilaretur vel etiam capite obtruncaretur. Hacque tam sapienti quam necessaria lege data de caetero iuvenilium irrationabilis impetus animorum conquievit.

Capitulum XX.

Fuit non longe ab eo loco civitas Terdona, natura et arte munita, Mediolanensibus amica ipsisque contra Papienses federe iuncta. Igitur Papiensibus conquerentibus plus a Terdona se quam a Mediolano molestari, eo quod, quamvis civitas Papia in sinuquidem Mediolanensium posita, robur tamen comitatus sui ultra Ticinum fluvium habeat, isti nullo montis seu fluminisobiectu expositum, iussa est a principe a Mediolani contubernio recedere Papiaeque sociari. Quod dum facere recusaret, dumque magis seditiosae et inimicae quam pacificae et amicae regibus civitati adherere delegisset, tamquam maiestatis rea et ipsa inter hostes imperii adnumerata proscribitur. Princeps Terdonensium sicut et Astensium vindicaturus insolentiam, ab Asta castra movens, in marchiaquadam quae Buscadicitur tentoria fixit. Ibi per aliquot dies moram faciens quosdam ex militibus cum fratre suo Conrado, Bertholfo Burgundionum duce, Ottone vexillifero suo, ex Baioaria palatino comite, premittendos situmque civitatis exploraturos decrevit. Qui, transmisso amneusque ad ipsam civitatem decurrentes ac omnia circumspicientes non longe ab ea super predictum amnem metantur castra. Tercia dehinc luce rex suos insecutus altera fluminis ripa tabernacula fixit, suis ex predicti amnis inundatione, qui ex subita imbrium multitudine plus solito excreverat, iungi non valens. Attamen non multo post fluviolo aliquantisper mitigato, transvadandi labore suis adiunctus ad civitatem properavit; primoque assultu suburbia, muro, turribus suffulta, cepit et expugnavit, civibus vix ad superiorem civitatis arcem se recipiendi ex noctis, quae iam incumbebat, et supervenientis tempestatis beneficiofacultatem habentibus. Est autem Terdona pene in pede Apennini montis, ex ea, qua Apenninus et Pyreneus, ut supradictum est, iunguntur, parte sita, campaniam Papiae seu Mediolani tamquam e specula prospiciens. In monte terete, scopulosam faciem in prerupto laterum pretendente, posita, turribus et precipue una lateritia, a Tarquinio Superbo olim facta, quae et Rubea nunc ab indigenis dicebatur, superba, in declivo montis suburbio, ex murorum ambitu ac turrium celsarum populique multitudine, cuiusdam amniculiper medium transeuntis nobili insignis. Princeps, capto, ut dictum est, suburbio, arcem ipsam seu civitatem obsidione clausit. Erat autem predicta arx non solum suis viribus, sed etiam Mediolanensium fortitudine et vicinorum baronum, quorum unus marchio Opicius cognomento Malaspina fuit, presidiis munita obque tantae opis confidentiam ad propellendam principis iram instrui ausa. Initiata est haec celebris Terdonae obsidio mense Februario incipiente post caput ieiunii prima quadragesimae ebdomada.

Capitulum XXI.

Receptis igitur ad angustias arcis Terdonensibus tantaque multitudine velut uno carcere inclusis, mons ipse circumquaque a principe, ne ullus effugiendi pateret miseris aditus, obsidione vallatur, principe ipso ex occidentali parte, Heinrico duce Saxoniae in suburbio, quod meridiem versus Apenninum respicit, Papiensibus in campania, quae contra Papiam seu Mediolanum ad orientem vel aquilonem extenditur, residentibus. Nec mora, machinae diversorumque tormentorum genera fabricantur, sagittarii, balistarii, fundibularii arcem circumseptam observant. Temptabatomnia virtus principis et, ubi infirmiora arcis videbat loca, valentiori urgebat manu. At Terdonenses artissimis septi claustris, effugii locum non habentes, ex desperatione audatiam sumunt. Nulla enim res, ut ait ille historiographus, promptiorem bello militem reddit quam necessitas preliandi ex prerupto periculorum. Urgentur iaculis, urgentur balistis. Quodque his gravius est, propria remordentur conscientia, eo quod proprio principi rebellando, quicumque ex eis deprehensi fuissent, patibuli, quod inpresentiarum erectum cernebant, expectabant supplicium. Sicut enim est magna miseris tyrannicae obviantibus immanitati consolatio conscientiae spes, sic e converso tali principi, qui non solum legittimus iudex, sed et pius presul dici potest, reluctari conantibus miseriae miseriam cumulat contra conscientiam debitae sententiae metus. Crebris tamen excursionibus, quasi nullo timoris periculo urgerentur, militem in castris manentem lacessebant, iuvenilesque animi, laudis, ut assolet, avidi, virium suarum experientiam utrobique capessebant, illispro salute, istis pro triumpho dimicantibus. Nec hoc sine utriusque partis dampno; nam et ex nostris duo nobiles iuvenes, Kadolus ex Baioaria et Iohannes de Saxonia, pluribus sauciatis, necantur; ex illis vero, exceptis his, quos occisos vel vulneratos intus celabant, nonnulli vivi deprehensi, ligni supplicio in oculis omnium penas meritas luebant. Ferunt quadam die lapidem vi tormenti ex balista, quam modo mangamvulgo dicere solent, propulsum ad superiora meniorum loca conscendisse, ex collisione parietum tribus fractis frustis, tres simul milites armatos inter maiores civitatis iuxta principalem aecclesiam de suae rei publicae statu consultantibus stantes uno ictu percussisse necique dedisse. Quia vero castra Papiensium maiorem incursum caeteris sustinebant, iunguntur eis ex imperio principis Gwilhelmus marchio de Monte-ferrato et quidam alii ex Italicis baronibus. Erat enim ex ea parte puteus seu fons, quo solo poterant oppidani uti; et idcirco Papiensibus prohibentibus illisque suprema necessitudine, cuius proprium est periculorum discriminis immemorem <esse>, audacter decertantibus, maior, immo quasi cottidiana instabat conflictatio. Nam amniculus, qui medius, ut supraostensum est, percurrebat suburbium, ex ruina turrium caeterorumve menium a proprio alveo excussus, ne in ipsorum usum etiam feculentus provenire posset, a duce Saxoniae suisque acriter servabatur. Videns princeps plus cupito obsidionem produci - anhelabat enim ad accipiendam orbis et Urbis monarchiae coronam -, non solum turres machinis quati, sed etiam inusitato satis utens artificio cuniculos versus turrim Tarquinii, quae Rubea dicebatur, fieri iubet, ut sic ad turrim ipsam per ipsos subterraneos meatus procedentes, fundamento leso, eam ruinae darent. Nam cum predicta civitas non in modum aliarum civitatum vallo seu fossa, sed preruptis undique prope interclusa rupibus, naturalipresidio muniatur, ex illa tantum parte aliquantisper remissior hispidaeque rupis firmamento carens, predictae turris munimentum magnique fossati robur tamquam huius suae imbecillitatis adiumentum artificialiter admisit. Oppidani, non sine quorumdam ex nostris proditionis suspicione, ingenium presentiunt commentisque usi iuxta fundamentum turris et ipsi cuniculos faciunt, sicque quibusdam ad eversionem turris procedentibus suffocatis, caeteri a coepto desistunt. Post haec rex naturamnaturae ope vincere volens, id est ut naturae presidiis septos per inopiam cogeret potus, predictum fontem humanis usibus inutilem facere disponit. Iniciuntur ibi hominum, pecorum fetida et putentia cadavera. Sed nec sic repelli poterat misera oppidanorum [hauriendi] aviditas. Aliud itidem invenitur ingenium. Incutiuntur predicto fonti ardentes faculae, sulfureas et piceas flammas ferentes, sicque aquae ipsae humanis usibus deinceps inutiles amaricantur.

Capitulum XXII.

Erat in vicino castrum quoddam Mediolanensium N. vocitatum, natura et ingenio munitum. Fiunt in castris, cernentibus Terdonensibus, scalae caeteraque pro ascendendis muris instrumenta utilia, oppidanis arbitrantibus ad ipsorum haec fieri nocumentum.

Deliguntur gnari quique et fortes de equitum ordine viri, prefectis sibi duobus ducibus, Bertholfo duce et Ottone palatino comite, ad predictumque castrum eo tempore, quo noctis beneficiopropositum celari poterat, diriguntur. Nec mora, iactis ad murum scalis, ad superioris arcis convexa tendunt, castrum ingrediuntur; ac sine dubio, cunctis [pene] sopore depressis, voto potiti fuissent, nisi ex prematurata clamoris concitatione oppidani excitati ad fugamque parati, vix tandem fiducia sumpta, ad arma convolassent.

Capitulum XXIII.

Nec pretereundum erit de cuiusdam preruptae audatiae stratoris virtute, qui, dum tedio longae obsidionis affectus caeteris assiliendi arcem exemplum dare vellet, gladio tantum et clyppeo parvaque, ut id genus hominum solet, securi, quae sellae ab eis alligatae portantur, usus aggerem, qui turri Rubeae preiacet, aggreditur viamque securi, qua pedem figeret, faciens montem ascendit. Non illum crebri lapidum ictus, qui a machinis principis contra turrim vi tormentorum propellebantur, deterrere, non eum iaculorum seu saxorum ab arce ad modum imbrium non interpolati iactus revocare poterant; ad turrim usque iam semidirutam processit, ibique viriliter dimicando militem etiam armatum ad terram ictibus deiecit atque inter tot periculorum discrimina illesus ad castra redire potuit. Quem rex ad se vocatum militari cingulo ob tam preclarum facinus honorandum decrevit. At ille, cum plebeium se diceret in eodemque ordine velle remanere sufficere sibi conditionem suam, honeste donatum ad propria redire permisit contubernia.

Capitulum XXIIII.

Sed ut ad id unde digressi sumus redeamus: urgentur aquis amaricatis oppidani, intollerabili potus inedia, gravi sitis molestia. Appropinquabat paschale festum, et princeps religionis intuitu quatuor diebus, id est a quinta cenae Domini feria usque ad proximam paschalis ebdomadae secundam feriam, ab arcis impugnatione cessandum statuit. Itaque proxima dehinc feria, id est ea die, qua passio Domini in parasceue a cunctis Christicolis celebratur, clerici et monachi cum oppidanis inclusi, vestibus sacris induti, cum crucibus, turibulis caeterisque Christiani ritus ornamentis portis apertis egressi ad tentoria principis venire cupiebant. Quos rex delonge aspiciens missis in occursum eorum episcopis virisque litteratis, cur et ad quid venirent, inquisivit.

Capitulum XXV.

At illi: ‘Terdonae nos’, aiunt, ‘infelix portio ad pedes regalis excellentiae venire desiderabamus, calamitates deploraturi, quas sustinemus non nostro merito, sed perditae civitatis perditissimorumque civium contagio. Nunc autem, quia ad presentiam non admittimur principis, liceat interim pedibus vestrae provolvi benignitatis, obnixe postulantes, ut humanitatis gratia nos homines animadvertendo humanae miseriae tamquam vestram sortem in nobis recognoscatis. Neque [enim] pro condempnata civitate nec pro civibus maiestate reis preces afferimus. Quos o utinam numquam nostri vidissent oculi, numquam eis fors iunxisset, quorum nobis sors tam futura fuerat obnoxia!

Numquid insons cum sonte, cum nocente innocens, innoxius cum reo pari pena ab aequo iudice plectendus erit? Vallamur claustrorum diuturnitate, quatimur tormentorum acerbitate, sitis infesta ariditate piceas ac sulfureas usibusque humanis ineptas aquas haurire cogimur; unumque magis dolendum est, non nobis hoc sacrosancto dominicae passionis tempore Deo servire libet, quia nec licet. Astantes enim sacris altaribus sagittarum terremur spiculis, saxorum percellimur ictibus, sicque semper ad omnem etiam naturalem motum pavidi a mentis tranquillitate tamquam amentes circumferimur. Non securi in lectulis, non in oratorio inperculsi, animum ex periculorum instantia distractum ad offerendum Deo sacrificium pacis colligere pacificum non valemus. Quid fecimus? Quid luimus? Numquid Mediolano associati rea contra Papiam arma tulimus? Numquid ex federe seditiosae civitatis iram principis incurrimus? At nos actenus armorum ignari, ne dicam cum factiosis, sed nec ullis mortalibus confederati, soli Deo, armis spiritalibus, non carnalibus instructi, militare consuevimus. Sine nostro consilio miles armatur; nobis inconsultis, immo ignorantibus in prelio concertatur; consulum maiorumque civitatis haec est dispositio, illorum nutu haec geruntur; procerum motus, ut dicitur, haec cuncta secuntur. Ad nos nil spectat nisi aecclesiasticarum excubiarum sollicitudo, pro regum caeterorumve in sublimitate positorum tranquillitate ad regem regum Deum cottidiana efflagitatio. At dicet aliquis: „Ex hostis contubernio et tu iudicaris hostis. Sis eius in pena socius, cuius fuisti in malefactis amicus. Nam tangens picem coinquinatur. Cum perverso manens pervertitur. Dicit enim et psalmista: Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris. Numquid nostro magis arbitrio quam divina providentia civibus his ex commanendi necessitudine, non ex malefaciendi assensione adiuncti sumus? Numquid non cum Babilonicis, qui affectu, non loco fugiendi sunt, nos non Babilonici in uno septo esse possumus? Possum cum malefactore esse, nec tamen malefactoris socius vel amicus iure dici. Possum necessitatis lege sic personae iungi, ut personae non iungar vicio, iure naturae in homine naturam sic hominis diligere, ut naturae abhorream casum. Nam qui ex inducto sapientis vel psalmigraphi testimonio, scilicet quod ex contubernio bonorum bonus, ex consortio malorum malus fiat, probare nititur, non sic auctoritatem notabit, quasi non de quodam sic et de quodam non sic, sed de omni sic et semper accipiatur, verum, etsi ut de quodam sic et de quodam non sic, non tamen de omni sic vel semper, sed ut frequentius dictam putet. Quem usum in naturalibus non mathematicorum, sed phisicorum secuntur artes. Nec rite pix tangiex commanendi, sed consentiendi dicetur ratione. Quamvis et alium predictae auctoritati prophetae precedentia et consequentia generent sensum, ut non de nobis, sed [ut] de creatore haec [dicta] asserantur, qui scilicet, sicut sancto sanctus apparet, misericorditer eum iustificando, sic perverso perversus putatur, iuste illum puniendo, ea locutione vel proportionis ratione, qua linea recta curvo parieti apposita irrationali sensus opinione non recta videtur. Unde et alibi ab eodem propheta dicitur: Quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde. Et hic subsequenter annectitur: Quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis. Imitetur princeps terrae caeli principem, et si in eadem civitate cum superbo humilis inveniatur, non tamen cum superbo humilis puniatur.

Miseremini ergo, domini et patres, condicionis nostrae, respicite in nobis quae gestamus stigmata Christi, et quos ad pietatem non flectit nostrae calamitatis acerbitas, inclinet saltem caracter Domini. Sed heu mortalium sortem! Commenta Papiae luis, Terdona, non tua delicta. Accusas de malefactis Papia Terdonam, cum tu, si comparationem dissimilitudo qualitatum admittit, peius feceris. At inquies: „Improbae civitati suaque contumaci superbia vicinos quosque prementi federe nexa, ab aequo principe iure penas subire debes“. Esto: Mediolano associata est Terdona. Quare? Non illius gratia, sed tuo metu; non ut per illius potentiam imperaret, sed ut per eius vires a tua excuteretur violentia. „Sensi rem meam“, inquit Terdona, „agi, dum paries proximus - Limellum dico - arderet; sub Mediolani confugi alas“. Mediolanum iudicas, quod Cumas legittima occasione destruxerit; te ipsam non respicis, quae Limellum, imperiale oppidum, magna et robusta equitum manu stipatum, palatini comitis tui habitatione inclitum, oppidanis ipsis ad colloquium pacis dolo vocatis fraudulenterque captis, ad solum usque sine causa prosternere non timueris. Factus est ille inter Italiae proceres nobilissimus inquilinus tuus, qui debuit esse dominus. Reddit tibi nunc vectigal, cui tu principis vicem gerenti vectigal persolvere solebas. Videat princeps et animadvertat, qua honestate sui imperiive honore ipsius lateri iudicium de Italis laturus assideat vectigalis tuus, consideret, quo decore securis, qua rei in Italia iure plectendi sunt, ante ipsum deferatur, qui sub tuis modo militat signis. Iudicetur itaque a iusto rerum arbitro aequa lance primo Tycinum, eiusque exemplo caeterarum Italiae urbium corrigantur excessus. Sed quid ad nos de talibus? Tractent fabrilia fabri.

Nos miserum vulgus, nos Dei tantum servicio mancipati nostram intueamur sortem. Nichil ad nos de tyrannis terrae. Atque o utinam felix nimium prior aetasatque aurea Saturni redirent secula, ut colonus terrae sarculo ligoneque et rastro non cum naturae consorte, sed cum terra pugnaret, sicque ordo Deo sacratus orationibus ac obsecrationibus libere invigilare posset! Pereat qui ad cruentandum hominum genus arma extulit, qui beluina feritate, hominem se non recognoscens, humanum sanguinem primo fudit! Ad nos redeamus. Nichil fecimus, alienas ob culpas plectimur. Nobis, quesumus, pietas parcat principis et, si miserae non vult ignoscere civitati, nos saltem inermes, iam ex fetore pestilentiae morbidos et iam morti proximos, libertati datos de tam gravibus claustris exire permittat’. - Haec dicunt, et manus ad caelos tendentes lacrimisque obortis rigantes genascum magno eiulatu ad pedes eorum qui missi fuerant se prosternunt.

Capitulum XXVI.

Cognitis his princeps animum quidem intus ad misericordiam flexum presensit, sed dissolutionis suspicionem vitans extra eum in prioris severitatis constantia servavit, illis, ut ad arcem redeant, iussis. Condescendebat [enim] miserae cleri sorti, sed subridebat superbi populi fortunae, quem hoc inditio quasi desperatum et desolationi proximum animadvertebat. At oppidani nondum tot malis victos se fingentes infra quatuor dies, quibus pro Christiani cultus devotione principem hostibus pacem dedisse diximus, baleare tormentum [artificiose] instruunt, ignorante principe ac eos treugam datam observare estimante. Finito, ut dictum est, quatriduo, oppidani rursum machinis pulsantur. Illi suo, quod fecerant, vim tormenti propellentes, unum etiam, quo magis infestabantur, quatiendo frangunt. Quo sine mora reparato, acrius solito urgentur. Tot impulsionum ac maxime sitis defatigatione fracti ultimaque desperatione correpti Terdonenses tandem de reddenda per deditionis presidium pertractant arce. Igitur tercia post paschalemsollempnitatem ebdomada, mense Aprili, animabus solum ex miseratione et mansuetudine principis saluti et libertati datis, civitas primo direptioni exposita excidio et flammae mox traditur. Eripitur ibi de gravi, qua tenebatur, captivitate quidam ex Grecorum proceribus, quem Opicius cognomento Malaspina male propter pecuniae exactionem ceperat asperisque locis inclusum in ipsa arce tenebat. Videres miseros oppidanos, cum iam securitate concessa de miseris claustrorum ergastulis ad liberam prodirent aeris temperiem, funebri facie tamquam de bustis egredientes imitari, in semet pretendentes quod dicitur, omnium miserabilius esse claudi obsidione.

Capitulum XXVII.

Peracta victoria rex a Papiensibus ad ipsorum civitatem triumphum sibi exhibituris invitatur, ibique ea dominica qua Iubilate caniturin aecclesia sancti Michahelis, ubi antiquum regum Longobardorum palatium fuit, cum multo civium tripudio coronatur. Deductis ibi cum magna civitatis laeticia et impensa tribus diebus, inde per Placentiam transiens iuxta Bononiam pentecosten celebrat, ac ibidem transcenso Apennino, citeriorem Italiam, quae modo Tuscia vocari solet, perlustrat. Illic Pisanos, viros in insulis et transmarinis regionibus potentes, obvios habuit eisque, ut naves contra Gwilhelmum Siculum armarent, in mandatis dedit. Circa idem tempus Anshelmus Havelbergensis episcopus a Grecia reversus Ravennatensem archiepiscopatum per cleri et populi electionem, simul et eiusdem provinciae exarchatum, laboris sui magnificam recompensationem, a principe accepit.

Capitulum XXVIII.

Igitur rex ad Urbem tendens circa Biterbium castrametatur. QuoRomanus antistes Adrianus cum cardinalibus suis veniens ex debito officii sui honorifice suscipitur gravique adversus populum suum conquestione utens reverenter auditus est. Predictus enim populus, ex quo senatorum ordinem renovare studuit, multis malis pontifices suos affligere temeritatis ausu non formidavit. Accessit ad huius seditiosi facinoris augmentum, quod Arnaldus quidam Brixiensis, de quo supra dictum est, sub typo religionis et, ut ewangelicis verbis utar, sub ovina pelle lupum gerens, Urbem ingressus, ad factionem istam rudis populi animis premolli dogmate ad animositatem accensis innumeram post se duxit, immo seduxit multitudinem. Arnaldus iste ex Italia civitate Brixia oriundus eiusdemque aecclesiae clericus ac lector tantum ordinatus Petrum Abailardum olim preceptorem habuerat. Vir quidem naturae non hebetis, plus tamen verborum profluvio quam sententiarum pondere copiosus. Singularitatis amator, novitatis cupidus, cuiusmodi hominum ingenia ad fabricandas hereses scismatumque perturbationes sunt prona. Is a studio a Galliis in Italiam revertens religiosum habitum, quo amplius decipere posset, induit, omnia lacerans, omnia rodens, nemini parcens. Clericorum ac episcoporum derogator, monachorum persecutor, laicis tantum adulans. Dicebat enim nec clericos proprietatem nec episcopos regalia nec monachos possessiones habentes aliqua ratione salvari posse. Cuncta haec principis esse, ab eiusque beneficientia in usum tantum laicorum cedere oportere. Preter haec de sacramento altaris, baptismo parvulorum non sane dicitur sensisse. His aliisque modis, quos longum est enumerare, dum Brixiensem aecclesiam perturbaret laicisque terrae illius prurientes erga clerum aures habentibus aecclesiasticas maliciose exponeret personas, in magno concilio Romae sub Innocentiohabito ab episcopo civitatis illius virisque religiosis accusatur. Romanus ergo pontifex, ne pernitiosum dogma ad plures serperet, imponendum viro silentium decernit. Sicque factum est. Ita homo ille de Italia fugiens ad Transalpina se contulit ibique in oppido Alemanniae Turego officium doctoris assumens pernitiosum dogma aliquot diebus seminavit. Comperta vero morte Innocentii, circa principia pontificatus Eugenii Urbem ingressus, cum eam erga pontificem suum in seditionem excitatam invenisset, viri sapientis haut sectatus consilium de huiusmodi dicentis: Ne in eius ignem ligna struas, amplius eam in seditionem concitavit, proponens antiquorum Romanorum exempla, qui ex senatus maturitatis consulto et ex iuvenilium animorum fortitudinis ordine et integritate totum orbem terrae suum fecerint. Quare reedificandum Capitolium, renovandam senatoriam dignitatem, reformandum equestrem ordinem docuit. Nichil in dispositione Urbis ad Romanum pontificem spectare, sufficere sibi aecclesiasticum iudicium debere. In tantum vero huius venenosae doctrinae coepit invalescere malum, ut non solum nobilium Romanorum seu cardinalium diruerentur domus et splendida palatia, verum etiam quedam de cardinalibus reverendae personae inhoneste, sauciatis quibusdam, a furenti plebe tractarentur. Haec et his similia cum multis diebus, id est a morte Caelestiniusque ad haec, ab eo incessanter et irreverenter agerentur tempora, cumque sententia pastorum iuste in eum et canonice prolata eius iudicio tamquam omnino auctoritatis vacua ab illo contempneretur, tandem in manus quorumdam incidens, in Tusciae finibus captus, principis examini reservatus est et ad ultimum a prefecto Urbis ligno adactus ac, rogo in pulverem redacto funere, ne a furente plebe corpus eius venerationi haberetur, in Tyberim sparsus. Sed ut ad id unde digressus est stilus redeat, iunctis sibi in comitatu rerum apicibus ac per aliquot dies una procedentibus, quasi inter spiritalem patrem et filium dulcia miscentur colloquia, et tamquam ex duabus principalibus curiis una re publica effecta, aecclesiastica simul et secularia tractantur negotia.

Capitulum XXVIIII.

At Romanorum cives de principis adventu cognoscentes pretemptandum ipsius legatione animum adiudicarunt. Ordinatis ergo legatis industribus et litteratis, qui eum inter Sutrium et Romam adirent, accepto prius de securitate viatico, sicque presentatis regalis excellentiae consistorio viris, taliter adorsi sunt: ‘Urbis legati nos, Urbis non parvum momentum, rex optime, ad tuam a senatu populoque Romano destinati sumus excellentiam. Audi serena mente, benignis auribus, quae tibi ab alma orbis domina deferuntur Urbe, cuius in proximo adiuvante Deo futurus es princeps, imperator et dominus. Pacificus si venisti, immo quia, ut arbitror, venisti, gaudeo. Orbis imperium affectas; coronam prebitura gratanter assurgo, iocanter occurro. Cur enim suum [princeps] visitaturus populum non pacifice adveniret, non gloriosa munificentia respiceret, qui indebitum clericorum excussurus iugum ipsius magna ac diutina expectatione prestolatus est adventum? Revertantur, opto, pristina tempora; redeant, rogo, inclitae Urbis privilegia; orbis Urbs sub hoc principe recipiat gubernacula, refrenetur hoc imperatore ac ad Urbis reducatur monarchiam orbis insolentia! Talis rector augusti sicut nomine sic induatur et gloria! Scis [autem], quod urbs Roma ex senatoriae dignitatis sapientia ac equestris ordinis virtute et disciplina a mari usque ad mare palmites extendens, non solum ad terminos orbisimperium dilatavit, quin etiam insulas extra orbem positas orbi adiciens, principatus eo propagines propagavit. Non illos procellosi fluctus aequorum, non hos scopulosae et inaccessibiles rupes Alpium tueri poterant: Romana virtus indomita cuncta perdomuit. Sed, exigentibus peccatis, longe positis a nobis principibus nostris, nobili illo antiquitatis insigni - senatum loquor - ex inerti quorumdam desidia neglectui dato, dormitante prudentia vires quoque minui necesse fuit. Assurrexi tuae ac divae rei publicae profuturum gloriae ad sacrum sanctae Urbis senatum equestremque ordinem instaurandum, quatinus huius consiliis, illius armis Romano imperio tu aeque personae antiqua redeat magnificentia. Numquid hoc placere tuae non debebit nobilitati? Nonne etiam remunerabile iudicabitur tam insigne facinus tamque tuae competens auctoritati? Audi ergo, princeps, patienter et clementer pauca de tua ac de mea iusticia! Prius tamen de tua quam de mea. Etenim a Iove principum. Hospes eras, civem feci. Advena fuisti ex Transalpinis partibus, principem constitui. Quod meum iure fuit, tibi dedi. Debes itaque primo ad observandas meas bonas consuetudines legesque antiquas, mihi ab antecessoribus tuis imperatoribus idoneis instrumentis firmatas, ne barbarorum violentur rabie, securitatem prebere, officialibus meis, a quibus tibi in Capitolio adclamandum erit, usque ad quinquemilia librarum expensam dare, iniuriam a re publica etiam usque ad effusionem sanguinis propellere et haec omnia privilegiis munire sacramentique interpositione propria manu confirmare’.

Capitulum XXX.

Ad haec rex tam superbo quam inusitato orationis tenore iusta indignatione inflammatus cursum verborum illorum de suae rei publicae ac imperii iusticia more Italico longa continuatione periodorumque circuitibus sermonem producturis interrupit et cum corporis modestia orisque venustate regalem servans animum ex inproviso non inprovise respondit: ‘Multa de Romanorum sapientia seu fortitudine actenus audivimus, magis tamen de sapientia. Quare satis mirari non possumus, quod verba vestra plus arrogantiae tumore insipida quam sale sapientiae condita sentimus. Antiquam tuae proponis urbis nobilitatem, divae tuae rei publicae veterem statum ad sydera [usque] sustollis. Agnosco, agnosco, et ut tui scriptorisverbis utar, fuit, fuit quondam in hac re publica virtus. „Quondam“ dico. Atque o utinam tam veraciter quam libenter „nunc“ dicere possemus! Sensit Roma tua, immo et nostra, vicissitudines rerum. Sola evadere non potuit aeterna legeab auctore omnium sanccitam cunctis sub lunari globo degentibus sortem. Quid dicam? Clarum est, qualiter primo nobilitatis tuae robur ab hac nostra urbe translatum sit ad Orientis urbem regiam, et per quot annorum curricula ubera delitiarum tuarum Greculus esuriens suxerit. Supervenit Francus, vere nomine et re nobilis, eamque, quae adhuc in te residua fuit, ingenuitatem fortiter eripuit. Vis cognoscere antiquam tuae Romae gloriam? Senatoriae dignitatis gravitatem? Tabernaculorum dispositionem?Equestris ordinis virtutem et disciplinam, ad conflictum procedentis intemeratam ac indomitam audatiam? Nostram intuere rem publicam. Penes nos cuncta haec sunt. Ad nos simul omnia haec cum imperio demanarunt. Non cessit nobis nudum imperium. Virtute sua amictum venit. Ornamenta sua secum traxit. Penes nos sunt consules tui. Penes nos est senatus tuus. Penes nos est miles tuus. Proceres Francorum ipsi te consilio regere, equites Francorum ipsi tuam ferro iniuriam propellere debebunt. Gloriaris me per te vocatum esse, me per te primo civem, post principem factum, quod tuum erat a te suscepisse. Quae dicti novitas quam ratione absona, quam veritate vacua sit, estimationi tuae prudentumque relinquatur arbitrio. Revolvamus modernorum imperatorum gesta, si non divi nostri principes Karolus et Otto nullius beneficio traditam, sed virtute expugnatam Grecis seu Longobardis Urbem cum Italia eripuerint Francorumque apposuerint terminis. Docet haec Desiderius et Beringarius, tyranni tui, in quibus gloriabaris, quibus tamquam principibus innitebaris. Eos a Francis nostris non solum subactos et captos fuisse, sed et in servitute ipsorum consenuisse, vitam finisse vera relatione didicimus. Cineres ipsorum aput nos reconditi evidentissimum huius rei representant indicium. Sed dicis: „Vocatione mea venisti“. Fateor, vocatus fui. Redde causam, quare vocatus fuerim! Ab hostibus pulsabaris nec propria manu Grecorumve mollicie liberari poteras. Francorum virtus invitationeadscita est. Implorationem potius quam vocationem hanc dixerim. Implorasti misera felicem, debilis fortem, invalida validum, anxia securum. Eo tenore vocatus, si vocatio dicenda est, veni. Principem tuum militem meum feci teque deinceps usque inpresentiarum in meam ditionem transfudi.

Legittimus possessor sum. Eripiat quis, si potest, clavam de manu Herculis. Siculus, in quo confidis, forte haec faciet? Ad priora respiciat exempla. Nondum facta est Francorum sive Teutonicorum manus invalida. Deo largiente vitaque comiteet ipse temeritatis suae quandoque capere poterit experimenta. Iusticiam tuam, quam tibi debeam, exquiris. Taceo, quod principem populo, non populum principi leges prescribere oporteat. Pretermitto, quod quilibet possessor possessionem suam ingressurus nullum condicionis preiudicium pati debeat. Ratione contendamus. Proponis, ut mihi videtur, trium sacramentorum exactionem. De singulis respondeo. Dicis me debere iurare, ut leges antecessorum meorum imperatorum, eorum privilegiis tibi firmatas, et bonas consuetudines tuas observem. Apponis etiam, quod patriae usque ad periculum capitis tuitionem iurem. Ad ista duo simul respondeo. Ea quae postulas aut iusta sunt aut iniusta. Si iniusta sunt, nec tuum erit postulare nec meum concedere. Si iusta, recognosco me haec et debendo velle et volendo debere. Quare superfluum erit voluntario debito et debitae voluntati sacramentum apponere. Quomodo enim tibi tuam iusticiam infringerem, qui quibuslibet infimis etiam quod suum est servarecupio? Quomodo patriam et precipue imperii mei sedem usque ad periculum capitis non defenderem, qui et ipsius terminos non sine eiusdem periculi estimatione, quantum est in me, restaurare cogitaverim? Experta est hoc Danianuper subacta Romanoque reddita orbi, et fortasse plures provinciae pluraque sensissent regna, si presens negotium non impedisset. Ad tercium venio capitulum. Affirmas pro pecunia quadam iuramentum tibi preberi a mea deberi persona. Proh nefas! A tuo, Roma, exigis principe, quod quilibet lixa potius petere deberet ab institore. A captivis haec penes nos exiguntur. Num in captivitate detineor? Num vinculis hostium urgeor? Nonne multo et forti stipatus milite inclitus sedeo? Cogetur princeps Romanus contra suam voluntatem cuiuslibet prebitor esse, non largitor? Regaliter et magnifice actenus mea cui libuit et quantum decuit et precipue bene de me meritis dare consuevi. Sicut enim a minoribus debitum rite expetitur obsequium, sic a maioribus meritum iuste rependitur beneficium: hunc, quem alibi a divis parentibus meis acceptum servavi morem, civibus [meis] cur negarem Urbemque meo introitu laetam non facerem? Sed merito non iusta iniuste petenti cuncta iuste negantur’. - Haec dicens et non sine condigna mentis indignatione orationem terminans conticuit.

Capitulum XXXI.

Porro quibusdam ex circumstantibus inquirentibus ab his qui missi fuerant, an plura dicere vellent, paulisper deliberantes in dolo responderunt se prius ea quae audierant concivibus suis referre et tunc demum ex consilio ad principem redire velle. Sic accepto commeatu a curia egredientes ad Urbem cum festinatione revertuntur. Rex dolum presentiens consulendum super hoc negotio patrem suum Romanum pontificem decernit. Cui ille: ‘Romanae plebis, fili, adhuc melius experieris versutiam. Cognosces enim in dolo eos venisse et in dolo redisse. Sed, Dei nos adiuvante clementia, dicentis:
Comprehendam sapientes in astucia sua, prevenire eorum poterimus versutas insidias.

Maturato igitur premittantur fortes et gnari de exercitu iuvenes, qui aecclesiam beati Petri Leoninumque occupent castrum. In presidiis equites nostri ibi sunt, qui eos cognita voluntate nostra statim admittent. Preterea Octavianum cardinalem presbiterum, qui de nobilissimo Romanorum descendit sanguine, fidelissimum tuum, eis adiungemus’. Sicque factum est. Eliguntur proxima nocte pene usque ad mille armatorum equitum lectissimi iuvenes summoque diluculo Leoninam intrantes urbem, aecclesiam beati Petri, vestibulum et gradus occupaturi, observant. Redeunt ad castra nuncii haec laeta reportantes.

Capitulum XXXII.

Sole orto, transacta iam prima hora, precedente cum cardinalibus et clericis summo pontifice Adriano eiusque adventum in gradibus prestolante, rex castra movens, armatus cum suis per declivum montis Gaudii descendens, ea porta, quam Auream vocant, Leoninam urbem, in qua beati Petri aecclesia sita noscitur, intravit. Videres militem tam armorum splendore fulgentem, tam ordinis integritate decenter incedentem, ut recte de illo dici posset: Terribilis ut castrorum acies ordinata, et illud Machabeorum: Refulsit sol in clipeos aureos, et resplenduerunt montes ab eis. Mox princeps ad gradus aecclesiae beati Petri veniens a summo pontifice honorifice susceptus ac usque ad confessionem beati Petri deductus est. Dehinc celebratis ab ipso papa missarum sollempniis, armato stipatus rex milite cum benedictione debita imperii coronam accepit, anno regni sui quarto, mense Iunio, XIIII. Kal. Iulii, cunctis qui aderant cum magna laeticia acclamantibus Deumque super tam glorioso facto glorificantibus. Interim a suis pons, qui iuxta castrum Crescentii ab urbe Leonina usque ad ingressum ipsius extenditur Urbis, ne a furente populo celebritatis huius iocunditas interrumpi posset, servabatur. Peractis omnibus imperator cum corona solus equum faleratum insidens, caeteris pedes euntibus, per eandem, qua introierat, egressus portam ad tabernacula, quae ipsis muris adherebant, revertitur, Romano pontifice in palatio quod iuxta aecclesiam habebat remanente.

Capitulum XXXIII.

Dum haec agerentur, Romanus populus cum senatoribus suis in Capitolio convenerant. Audientes autem imperatorem sine sua astipulatione coronam imperii accepisse, in furorem versi, cum impetu magno Tyberim transeunt ac iuxta aecclesiam beati Petri procurrentes quosdam ex stratoribus, qui remanserant, in ipsa sacrosancta aecclesia necare non timuerunt. Clamor attollitur. Audiens haec imperator militem ex estus magnitudine sitisque ac laboris defatigatione recreari cupientem armari iubet. Festinabat eo amplius, quo timebat furentem plebem in Romanum pontificem cardinalesque irruisse. Pugna conseritur. Ex una parte iuxta castrum Crescentii cum Romanis, ex altero latere iuxta Piscinamcum Transtyberinis. Videres nunc hos istos versus castra propellere, nunc hos illos ad pontem usque repellere. Adiuvabantur nostri, quod a castro Crescentii saxorum ictibus seu iaculorum non ledebantur spiculis, mulieribus etiam, quae in spectaculis stabant, suos, ut aiunt, adhortantibus, ne propter inertis plebis temeritatem tam ordinatum equitum decus ab his qui in arce erant predictis modis sauciaretur. Dubia itaque sorte dum diu ab utrisque decertaretur, Romani tandem atrocitatem nostrorum non ferentes coguntur cedere. Cerneres nostros tam immaniter quam audacter Romanos cedendo sternere, sternendo cedere, acsi dicerent: ‘Accipe nunc, Roma, pro auro Arabico Teutonicum ferrum. Haec est pecunia, quam tibi princeps tuus pro tua offert corona. Sic emitur a Francis imperium. Talia tibi a principe tuo redduntur commertia, talia [tibi] prestantur iuramenta’. Prelium hoc a decima pene diei hora usque ad noctem protractum est. Cesi fuerunt ibi vel in Tyberi mersi pene mille, capti ferme DC, sauciati innumeri, caeteri in fugam versi, uno tantum ex nostris, mirum dictu, occiso, uno capto. Plus enim nostros intemperies caeli estusque illo in tempore maxime circa Urbem inmoderatior quam Romanorum ledere poterant arma.

Capitulum XXXIIII.

Finito tam magnifico triumpho imperator ad castra rediit ibique, et se et suis fessa lectulis recipientibus membra, nocte illa conquievit. Altera die cum mercatum a civibus amaricatis habere non posset, laborantem ciborum inedia militem ad superiora duxit ac paulisper ad campi planitiem procedens tentoria locavit. Dehinc iuxta montem Soractem, in quo beatum Silvestrum olim persecutionem fugientem tradunt latuisse, Tyberim transvadans, in quadam vallecampi viriditate amena, cuiusdam amniscursu conspicua, non longe a civitate Tiburto militem tam crebris laboribus defatigatum aliquantum quiescere permisit. Adventabat toti aecclesiae et precipue Romanae urbis pontifici et imperatori venerabile festum apostolorum Petri et Pauli. Ea ergo die, missam papa Adriano celebrante, imperator coronatur. Tradunt Romanorum ibi pontificem inter missarum sollempnia cunctos, qui fortasse in conflictu cum Romanis habito sanguinem fuderant, absolvisse, allegationibus usum, eo quod miles proprio principi militans eiusque obedientiae astrictus [non solum] contra hostes imperii [et aecclesiae] dimicans sanguinem[que] fundens iure tam poli quam fori non homicida, sed vindex affirmetur. Inde castra movens inter Urbem et Tusculanum resedit. Iam tempus imminebat, quo Canis ad morbidum pedem Orionis micans exurgere deberet, e vicinis stagnis cavernosisque ac ruinosis circa Urbem locis tristibus erumpentibus et exhalantibus nebulis totus vicinus crassatur aer, ad hauriendum mortalibus letifer ac pestifer. Urgebatur hoc incommodo in Urbe civis, hoc tempore ad montana consuetus fugere, in castris miles, tanta desuetus aeris intemperie. Nec dubium, quin civis ad obedientiam pontifici, ad deditionem principi suo venisset, si miles extra tantum incommodum pati potuisset.

Verum innumeris hac caeli corruptione in morbos gravissimos incidentibus, princeps dolens ac nolens suisque tantum morem gerens ad vicina montana transferre cogitur tabernacula. Itaque proximum ascendens Appenninum, super Nar fluvium, de quo Lucanus:

Sulphureas Nar albus aquas, tentoria fixit, circa Tyburtum a Romano pontifice, relictis sibi captivis, divisus. Ibi per aliquot dies manens acceptoque prudentum consilio corruptum, quem biberant, aerem farmatiis propellendum, exercitum quantum poterat recreavit.

Capitulum XXXV.

Peractis ibi aliquot diebus, cum fodrum a vicinis civitatibus et castellis et oppidis exquireretur, Spoletani indignationem principis incurrunt. Dupliciter enim peccaverant, cum DCCC librarum facti essent obnoxii, partim defraudando, partim falsam monetam dando. Adauxit huius indignationis cumulum, quod Gwidonem comitem cognomento Guerram, inter omnes Tusciae proceres opulentiorem, de Apulia in legatione imperatoris ad ipsum redire volentem, in sua civitate hospitatum, comprehendere captumque tenere ausi sint. Quodque his peius erat, preceptum principis eum relaxari iubentis contempserunt. Imperator ergo plus de captivitate proceris sui quam de fraudatione pecuniae motus in Spoletanos transtulit arma. Illi murorum ambitu altissimarumque turrium muniminis multitudine non contenti, extra muros cum fundibulariis et sagittariis egressi, occurrendum principi putantes, quos poterant percutiebant et quos poterant figebant. Videns hoc princeps: ‘Ludus’, ait, ‘hic puerorum, non virorum videtur concertatio’. Dixit suosque fortiter in adversarios ruere iubet. Quo sine mora facto vallorumque obstaculis tamquam plano ex ferventium animorum fortitudine transmissis, caeduntur Spoletani ac aliquamdiu viriliter resistentes cedere coguntur. Urbis refugio se recipere volentibus miles, qui a tergo imminebat, simul recipitur, fortuna iuvante virtutem. Civitas direptioni datur, et antequam asportari usui hominum profutura possent, a quodam apposito igne concrematur. Cives, qui ferrum flammamque effugere poterant, in vicinum montem seminudi, vitam tantum servantes, se recipiunt. Protendebatur conflictus iste a tercia usque ad nonam. Nullus in illa concertatione privatus principe strennuior, nullus nec gregarius miles ad sumenda arma promptior, nullus ad periculorum exceptionem nec conductitius eo paratior. Denique ea ex parte, qua maioris aecclesiae pontificalem sedem versus ex convexo montis inaccessibilior civitas videbatur, ipse non solum suos ad assultum adhortatione urgebat, minis cogebat, verum etiam aliis exempla prebebat [et] non sine maximo periculo montem in propria persona ascendens eam irrupit.

Capitulum XXXVI.

Transacto Spoletanorum excidio, princeps ea nocte ibi victor remansit. Postera die, eo quod ex adustione cadaverum totus in vicino corruptus aer intollerabilem generaret nidorem ad proxima exercitum transtulit loca, duobus diebus ibi manens, donec igni residua in usus exercitus, non miserorum Spoletanorum cederent spolia. Post haec ad maritima Adriatici equoris loca procedit exercitus. Ibi in confiniis Anchonae imperator castra ponens Palologum-, quod nos veterem sermonem dicere possumus -, nobilissimum Grecorum regalisque sanguinis procerem, et Marodocum, egregium virum, ex parte principis sui Constantinopolitani venientes muneraque non parva deferentes obvios habuit. Quibus auditis causaque viae cognita, per aliquot dies secum detinuit. Dehinc accepto principum, qui cum ipso erant, consilio, Gwibaldum Corbeiensem simul et Stabulensem abbatem regalem, virum prudentem ac in curia magnum, in Greciam legatione ipsius ad regiae urbis principem functurum destinavit.

Capitulum XXXVII.

Inter haec princeps Capuae, Andreas Apuliae comes caeterique eiusdem provinciae exules Campaniam et Apuliam cum legatione imperatoris ingredientes civitates, castella caeteraque, quae olim habebant, municipia sine contradictione recipiunt, accolis terrae putantibus imperatorem e vestigio ipsos subsecuturum. At princeps diu cum proceribus maioribusque de exercitu consultans plurimum ad inclinandos eorum animos, ut in Apuliam descenderent, laboravit. Verum excandescente amplius in exercitum Canis rabie vixque aliquibus residuis, qui estus fervore et aeris intemperie corruptionem non sentirent, sauciatis quoque de civitatum, castellorum, oppidorum expugnatione pluribus nonnullisque extinctis, non sine cordis amaritudine ad Transalpina redire cogitur.

Capitulum XXXVIII.

Igitur signo dato cunctis ad patriam licentia repedandi conceditur. Intrabant alii naves, per Adriaticum equor ac insulam, quae modo Venetia dicitur, ad propria reversuri. Inter quos primates fuere Peregrinus Aquilegensis patriarcha, Everhardus Babenbergensis episcopus, Berhtolfus comes, Heinricus Carentanorum dux, Odoacer Stirensis marchio. Alii ad occidentales partes Longobardiae, nonnulli per montem Iovis, alii per vallem Moriannae transituri, carpebant iter. Complures adhuc imperatori adherebant.

Capitulum XXXVIIII.

Fridericus itaque, victor, inclitus, triumphator, ab Anconensium territorio castra movens per Senegalliam, ubi Senones Gallos olim Romani mansisse autumant, Fanum et Ymulam transiens, Appennino transmenso, in plano ulterioris Italiae iuxta Bononiam super Rhenum resedit. Inde per planam Italiam, transmisso iuxta beati Benedicti cenobiumnavibusEridano, ad campestria Veronensium revertitur circa principia mensis Septembris. Est autem antiqua Veronensium consuetudo, et quasi [a] longinquo imperatorum utuntur privilegio, ut principes Romanorum seu ad Urbem ex Transalpinis partibus venientes seu inde redeuntes, ne per ipsorum civitatem veniendo depopulationi subiaceant, paulisper sursum a civitate per pontem navibus ab eis factum Adesam transeant. Hunc morem Veronenses fraudulenter secuti pontem quidem ex navibus fecerant, sed ex ligamentorum tenaculis tam debilem, ut potius muscipulam quam pontem diceres. Alio itidem commento pernicioso usi fuerant. Ex superioribus amnis partibus validas lignorum strues in plures congesserant fasces, quatinus per hoc huius rei ignarum deciperent militem, id est ut, postquam altera pars transiret, altera ponte per haec diabolica machinamenta dirupto remaneret, ipsi in alteros irruerent. Inciderunt iniqui in foveam, iuxta scripturam, quam fecerunt. Denique nutu Dei saluti principis exercitusque sui previdentis factum est, ut et miles periculose, sine dampno tamen, transiret, et predictae strues supervenientes ponte diruto quosdam ex hostibus, qui exercitum subsecuti fuerant, eodem, quo venerant, meatu reverti se putantes interciperent. Qui mox omnes sicut traditores trucidati sunt. Ea nocte fessus laboribus in vicino resedit miles.

Capitulum XL.

Erant in imminenti fauces montium saxumque fortissimum prope in declivo rupis inaccessibile observans viam. Oportebat per desubtus [illud] exercitum transire. Talis est enim ibi natura locorum: Ex una parte labitur Athesa fluvius invadabilis, ex altera prerupta montis precipicia viam stringunt et vix semitam artissimam faciunt. In hac arce quodam Alberico nobili Veronensium equite auctore latrunculorum predandi causa convolaverat multitudo. Igitur adventante exercitu, quidam ex eis, qui ea die, qua Athesa transmissa est, transire cupiebant, pacifice ex industri dolo angustias a latronibus transpedare permittuntur. Venientibus sequenti luce aliis latrones ad saxorum moles currunt, transmeandi facultatem prepediunt. Principem ea latere non poterant. Erant adhuc in comitatu eius duo Veronensium civium illustres equites, qui eum ad Urbem prosecuti ac inde usque ad presentem locum secuti fuerant, Garzabanus et Ysaac. Hos princeps ad predictos latrones destinandos putavit, ut ita communicato concivium suorum consilio a cepta facilius desisterent malicia. Illi eos nec audire, sed ictibus propellere. Imperator rursum aliis eo destinatis illos ab incepto desistere iubet. At illi in pertinaci obstinatione sua remanentes lapides itidem iactare ceperunt, dicentes imperatorem ibi numquam transiturum, nisi a singulis equitibus loricam velequum haberent et insuper non modicam pecuniam a principe. Audiens haec imperator: ‘Dura est’, inquit, ‘haec conditio, durum est latroni principem tributa persolvere’. Quid faceret? Quo se verteret? Flumen transvadaret? At ad transvadandum aptus natura renitente non erat. Ingenio transiret? Pons dirutus fuit. Civitatem versus descenderet? Sed et ibi mons ad flumen se stringens clausuram fecerat, quam Veronensium presidia observabant. Ad consueta priorum virtutum se vertit insignia. Oportebat enim qualicumque predictam arcem expugnari ingenio. Iubet sarcinas deponi, tentoria quasi erigi, acsi eadem ibidem nocte figenda forent tabernacula. ‘Hic’, inquit, ‘tamquam patriae nobis arridente vestibulo, tot decursis periculis, laborum nostrorum consummationem hic habebimus’. Sic suos alloquens, acsi illo Virgilianouteretur:

O socii, neque inexpertes sumus ante laborum,
O passi graviora, dabit deus his quoque finem.
- Forsan et haec olim meminisse iuvabit,

omnes armari iubet. Deinde vocato Garzabano et Ysaac de situ locorum, quove aperiri possit via ingenio, inquirendo sollerter edoceri petit. At illi: ‘Cernis eam, quae super arcem dependet, rupem, eminentia sua terribilem, confragosis locis saxorumque asperitate quasi inaccessibilem? Illam, nisi forte ab eis observetur, si incautis preripere poteris, propositum tenebis’. Nec mora, mittuntur cum Ottone vexillifero quasi ducenti lectissimi iuvenes armati. Illi per devia silvarum et montium, per concava et confragosa Alpium oberrando loca tandem cum multo sudore ad predictam perveniunt rupem. Quae dum quasi ferro abscisa nullum ascendendi aditum militi offerret, curvatur alius, ut socium dorso levet, alius ad erigendum commilitonem humeros prebet. Post haec de hastis facientes scalam - nam gravabatur admodum hac naturali, ut ita dicam, scala armatus eques -, cuncti ad summitatem perveniunt rupis. Exeritur ab Ottone imperatoris vexillum, quod ab eo prius latenter gestabatur. Hoc signo tamquam victoriam presagiente clamor et cantus attollitur; exercitus, qui in valle manebat, ad assultum properat.

Latrunculi huius rei incauti - putabant enim predictam rupem cunctis mortalibus inpermeabilem, solis avibus perviam fore -, viso, quod ex infernis et supernis urgerentur locis, desperatione corripiuntur fugamque moliuntur. Sed fugae locus non erat. Quicumque enim ex eis precipitii presidio se committeret, ex collisione hinc inde saxorum confractus membratimque discerptus, antequam ad solum perveniret, animam in inani ponebat. Tanta erat saxi eminentia, tanta fuit hispidae rupis scabrosa malicia. Quid plura? Uno, ut aiunt, [excepto] solo, qui cavernosis locis absconsus delitescens mortem evasit, caeteri omnes obtruncantur, duodecim cum Alberico captis ac ad supplicium reservatis. Erant pene omnes, qui deprehensi in vinculis tenebantur, equestris ordinis. Presentatis igitur predictis viris principi ad patibulique supplicia adiudicatis, unus ex eis inquit: ‘Audi, imperator nobilissime, miserrimi hominis sortem. Gallus ego natione sum, non Longobardus, ordine quamvis pauper eques, conditione liber; casu, non industria his latronibus adiunctus pro resarcienda familiaris rei penuria. Promiserunt se ducturos me ad loca talia, ubi mea posset relevari inopia. Credidi miser, consensi credulus, ductus sum ab iniquis et seductus ad haec infortunia. Quis enim in quolibet mortalium tam precipitatae mentis speraret insaniam, tam furentis animi expectaret audatiam? Quis a proprio cliente has suo principi, Urbis et orbis dominatori, necti crederet insidias? Parce, princeps, parce misero, parce miserabiliter seducto’! Hunc solum imperator gloriosus de caeteris mortis sententia eripiendum decrevit, hoc ei tantum pro pena imposito, ut funibus cervicibus singulorum appositis ligni supplicio commilitones plecteret. Sicque factum est. Non illis miserrimis profuit multa, quam pro vita redimenda promittebant, pecunia; a districto iudice patibulo appensi sunt. Caeteri omnes, qui per decliva montium dispersi iacebant, ut cunctis transeuntibus temeritatis suae preberent documenta, in ipsa via in cumulos acti. Fuerunt autem, ut dicitur, quasi quingenti.

Capitulum XLI.

Princeps, transitis [his] locorum angustiis, iam cunctis emensis periculis, nocte illa in Tridentinorum territorio castra laetus locavit. Dehinc per Tridentum vallemque Tridentinam transiens ad Bauzanumusque pervenit. Haec villa in termino Italiae Baioariaeque posita dulce vinum atque ad vehendum in exteras regiones naturale Noricis mittit. Inde, multis se ad propria dispergentibus domicilia, per Brixinoram iter agens ad Baioariae planitiem eodem ferme, quo inde egressus fuerat, temporevertente anno rediit. Haec de expeditionis illius processu et proventu pauca de multis enarrasse sufficiat. Neque enim cuncta ibi fortiter gesta a nobis ea ordinis integritate stilique urbanitate dici poterant, acsi oculis nostris illa vidissemus. Nam antiquorum mos fuisse traditur, ut illi, qui res ipsas prout gestae fuerunt sensibus perceperant, earumdem scriptores existerent. Unde et hystoria ab hysteron, quod in Greco ‘videre’ sonat, appellari consuevit. Tanto enim quisque ea quae vidit et audivit plenius edicere poterit, quanto nullius gratia egens hac illacque ad inquisitionem veritatis non circumfertur dubie anxius et anxie dubius. Durum siquidem est scriptoris animum tamquam proprii extorrem examinis ad alienum pendere arbitrium.

Capitulum XLII.

Igitur consummato feliciter viae labore, princeps ad familiaria remeans domicilia alloquitur in confinio Ratisponensium patruum suum Heinricum ducem, ut ei de transactione facienda cum altero Heinrico, qui iam, ut dictum est, ducatum Baioariae iudicio principum obtinuerat, persuaderet. Cui dum ille tunc non acquiesceret, iterum diem alium, quo eum super eodem negotio per internuncios conveniret, in Baioaria versus confinium Boemorum constituit. Quo princeps veniens Labezlaum ducem Boemiae, Albertum marchionem Saxoniae, Herimannum palatinum comitem Rheni cum aliis viris magnis obvios habuit. Tantus etenim eos qui remanserant ob ipsius gestorum magnificentiam invaserat metus, ut omnes ultro venirent, et quilibet familiaritatis eius gratiam obsequio contenderet invenire. Quantum etiam Italis timorem incusserit factorum eius memoria, ex legatis Veronensium perpendi potest, quod in proximo, Deo largiente, plenius dicendum erit. At cum multis modis ad transigendum nos, qui mediatorum ibi vice fungebamur, operam daremus, infecto adhuc negotio, insalutati ab invicem separati sunt.

Capitulum XLIII.

Post haec mediante Octobre imperator Ratisponam, Norici ducatus metropolim, curiam celebraturus ingreditur, habens secum Heinricum Heinrici ducis filium in possessionem eiusdem ducatus mittendum. Haec civitas super Danubium, qui unus trium famosissimorum fluminum in Europa a topografis dicitur, ex ea parte, qua predicto amni duo navigabilia, Reginus scilicet et Naba, illabuntur flumina, posita, eo quod ratibus oportuna bonaque sit, vel a ponendo ibi rates Ratisbona vel Ratispona vocatur, Baioariorum quondam regum, modo ducum sedes. Venerunt ad eam curiam Arnaldus Maguntinus archiepiscopus et predictus Herimannus Rheni palatinus comes, uterque de altero querimoniam facientes. Denique manente in Italia principe totum pene Transalpinum imperium seditionibus motum, ferro, flamma publicisque congressionibus turbatum, absentiam sui sensit presulis. Inter quos hi duo principes, tanto ad nocendum efficaciores quanto fortiores, totam pene Rheni provinciam et precipue Maguntinae civitatis nobile territorium preda, caede et incendiis commacularant. Igitur sedente ibi in publico consistorio imperatore iam sepe nominatus Heinricus dux possessionem suam patrumque suorum recipit sedem. Nam et proceres Baioariae hominio et sacramento sibi obligantur, et cives non solum iuramento, sed etiam, ne ullam vacillandi potestatem haberent, vadibus obfirmantur.

Capitulum XLIIII.

Impetitur ibi Hardewicus, qui noviter per electionem cleri et populi et metropolitanisui consecrationem pontificatum eiusdem civitatis acceperat. Regalia siquidem, quae iuxta rationes curiae nulli episcoporum militi, antequam de manu principis suscipiantur, tradere licet, ipse huius rei nescius impremeditate, morante adhuc in Italia principe, tradiderat. Ob ea in causam positus, dum et factum inficiari qualitatemve facti defendere nequit, compositionis incurrit noxam. Caeteri quoque, qui ab eo susceperant, quique iuxta suam conditionem et sortem in plusve minusve consimili pena dampnantur. Est enim lex curiae, quod quisquis de ordine principum principis sui iram incurrens compositionem persolvere cogatur, centum librarum debitor existat, caeteri minoris ordinis viri, sive [sint] ingenui sive liberi vel ministri, decem.

Capitulum XLV.

Ad eandem curiam episcopus Veronensisa populo suo ad imperatorem destinatus venit, habens secum duos predictosequites Garzabanum et Ysaac. Qui cum presentiae principis ad missus fuisset, inquit: ‘Princeps gloriosissime, fidelissimi tui Veronenses ad tuam destinaverunt nos magnificentiam. Neque enim ego, qui eiusdem civitatis, quamvis indignus, episcopus vocor, prius hanc legationem suscipere volui, donec, omnibus in maiore aecclesia congregatis, tamquam Deo teste, ea quae ore proferebant corde se tenere unanimiter assererent. Denique credendum non est populum animi virtute prestantem, rerum habundantia pollentem, pastorem animarum suarum deceptionis [sue] baiolum facere. Alium invenire poterant fraudis ydoneiorem ministrum. Preterea hi mihi collegae iuncti sunt, quorum tu fidem in negotiis, fortitudinem in preliis proxima tua expertus es expeditione. Crede ergo, domine, crede quod dicimus. Populus tuus Veronensis tuus peculiaris est populus, tibi tamquam domino et imperatori suo fideliter devotissimus et devote fidelissimus. Audierunt, dum per eorum fines transires, quosdam latrunculos angustias viarum observare ausos fuisse; cognoverunt etiam te eosdem debita animadversione punisse. Audivit haec Verona et laetata est. Non reputat suos cives maiestatis tuae insidiatores. Absit, ut suos cives putet, qui latrocinio inserviunt. Audivit rursum, unde non mediocriter indoluit, huius te rei suspitionem de tua habere civitate. Ad hoc missi sumus. Quicumque hoc tuae insinuavit serenitati, criminator fuit, aliena felicitate lividus. Delatorem eum scias, non cognitorem. Numquid non sacramento fidelitatis tibi obligata est Verona? Numquid, cum ab ea recederes, in tua non remansit gratia? Offenderetne sub bonae fidei pallio perfide [proprium] Verona principem, quae hoc modo laedere non solet equalem? Visne amplius? Sed si his credere non placet allegationum rationibus, excusat se super hoc facto Verona. Famam purgare, innocentiam probare iudicio curiae parata est coram tuae maiestatis excellentia. Recipiat ergo bonus princeps devoti populi sui purgationem innocentiae et convertat indignationis suae aculeos contra Mediolanensium et Romanorum superbiam’. Hac legatione accepta imperator cum principibus consilium capit. Postea, sicut cognovimus, in gratiam recepta est Verona. Nam et magnam pecuniam dedit ac miliciam, quam habere posset, contra Mediolanenses ducere sacramento firmavit.

Capitulum XLVI.

Inde ad partes Rheni se conferens proximum natale Domini Wormatiae celebravit. Ea namque regio, quam Rhenus nobilissimus fluvius, ex trium Europae nominatissimorum fluviorum unus, intersecat, ex una ripa Galliae, ex altera Germaniae limes, in frumento et vino opima, venationibus et piscationibus copiosa - habet enim ex parte Galliae vicinum Vosagum et Ardennam, ex parte Germaniae silvas non mediocres, barbara adhuc nomina retinentes -, in Transalpinis manentes principes diutissime servare potest. Ad hanc curiam Arnaldus Maguntinus archiepiscopus et Herimannus palatinus comes venientes, de hoc, quod absente principe terram illam, ut supra dictum est, preda et incendio perturbarant, in causam ponuntur, ambobusque cum complicibus suis reis inventis, alteri ob senii morumque gravitatem et pontificalis ordinis reverentiam parcitur, alter debita pena plectitur. Denique vetus consuetudo pro lege aput Francos et Suevos inolevit, ut, si quis nobilis, ministerialis vel colonus coram suo iudice pro huiusmodi excessibus reus inventus fuerit, antequam mortis sententia puniatur, ad confusionis suae ignominiam nobilis canem, ministerialis sellam, [rusticus aratri rotam] de comitatu in proximum comitatum gestare cogatur. Hunc morem imperator servans palatinum istum comitem, magnum imperii principem, cum decem comitibus complicibus suis canes per Teutonicum miliare portare coegit. Hoc tam districto iudicio per totam Transalpini imperii latitudinem promulgato tantus omnes terror invasit, ut universi magis quiescere quam bellorum turbini inservire vellent. Accessit ad huius tam magni boni augmentum, quod princeps circumquaque non inpigre discurrens nonnullorum raptorum castra, munitiones et receptacula diruit, quosdam comprehensos capitali sententia plectendo, alios patibuli tormento torquendo. Sola Baioaria propter prenominatam litem huius gratiae particeps nondum fieri meruit.

Capitulum XLVII.

Eodem annointer pascha et pentecosten Arnaldus Coloniensis archiepiscopus, vir honestus suaeque aecclesiae reparator, diem obiit. Imperator ad Baioariam rediens, dies pentecostes in quodam castroOttonis palatini comitis privatus erat. Proxima dehinc tercia feria non longe a civitate Ratispona patruum suum Heinricum ducem alloquens ad transactionem cum altero itidem Heinrico faciendam tunc demum inclinavit. Preponebat hoc princeps omnibus eventuum suorum successibus, si tam magnos sibique tam affines imperii sui principes sine sanguinis effusionein concordiam revocare posset.

Capitulum XLVIII.

Proxima dehinc ebdomada in civitate orientalis Franciae Herbipoli regio apparatu, multa principum astipulatione, iuncta sibi Beatrice Reginaldi comitis filia nuptias celebrat. Reginaldus iste de antiqua et illustri Burgundionum prosapia originem trahens illius Burgundiae comes dicebatur, quae olim a Rudolfo rege imperatori Heinrico, Conradi filio, cum testamento relicta regnum erat. Haec eadem provincia est, a qua Conradus duxeiusque filius Berhtolfus duces vocari consueverunt. Quae vero huius disceptationis causa fuerit, paucis absolvam. Mos in illa, qui pene in omnibus Galliae provinciis servatur, remansit, quod semper seniori fratri eiusque liberis, seu maribus seu feminis, paternae hereditatis cedat auctoritas, caeteris ad illum tamquam ad dominum respicientibus. Ex qua consuetudine factum est, ut Gwilhelmus qui dicebatur Puer, huiusex parte patris consanguineus, Conradi vero ducis sororisfilius, rerum summam, dum adviveret, illa in provincia haberet. Quo fraude suorum rebus humanis exempto, Reginaldo comiti iure hereditario dominium cessit. Actum est hoc sub Heinrico quinto seu Lothario secundo. Verum predictus comes nimis iusticiae suae confisus - erat enim homo lenis et ex nimia lenitate remissus -, curias principis adire neglexit. Ex quo factum est, ut indignatione motus princeps predictam terram Conrado duci concederet, sicque uterque vicina sibi vendicaret loca. Longa itaque concertatione, in tantum ut etiam in campo congressu publico ab eis pugnaretur, pene usque inpresentiarum deducta est haec controversia, donec recenterab imperatore, sicut cognovimus, eo tenore decisa est, quod Bertolfus predicti Conradi filius in negotii transactionem tres civitates inter Iurum et montem Iovis, Losannam, Gebennam et N.accepit, caeteris omnibus imperatrici relictis. Protenditur etenim haec provincia pene a Basilea, id est a castro quod Mons-Biliardi vocatur, usque ad Ysaram fluvium, de quo Lucanus:

Hi vada liquerunt Ysarae, iunctam habens dominatui suo eam terram, quae proprie Provincia vocatur et ab eo flumine porrigitur usque ad ea loca, qua Rhodanus mari recipitur et Arelatum civitas sita est. At Reginaldus iste Symonis Lotharingiorum ducis filiamducens ab ea tantum hanc puellam suscepit ipsamque non multo post moriens secundum predictum morem tocius terrae suae heredem reliquit. Quam imperator, ut ostensum est, in matrimonio sortitus non solum Burgundiam, sed et Provinciam, imperio iam diu alienatas, sub uxoris titulo, ut postmodum plenius dicetur, familiariter possidere coepit.

Capitulum XLVIIII.

Ad eam curiam Gwibaldus Corbagensis abbas a Grecia rediensvenit. Nam legati Grecorum, qui cum eo ad imperatorem destinati fuerant, aput Iuvaviam relicti presentiae principis non admittebantur. Cuius rei ratio haec fuit. Cum ab eo circa Anconam recessissent, litteras quasdam sigillo suo clausas per surreptionem acceperant. Igitur redeunte ad Transalpina principe, Greci Campaniam simul et Apuliam ingrediuntur ostensisque imperialibus litteris maritima sibi a principe concessa fuisse loca mentiuntur, sicque indigenas quosque non solum auctoritate imperatoris terrendo, sed et auro corrumpendo, totam provinciam ad suam ditionem inclinant. Inde Barrum usque procedentes arcem [etiam], ubi Gwilhelmi presidia posita erant, expugnant. Mortuus fuit ibi Palologus et ad terram suam deportatus. Adiuvabantur non solum exulum, videlicet principis Capuani, Andreae comitis aliorumque, qui noviter terras suas receperant, auxilio, sed et Roberti Cavillensiscuiusdam comitis, magni de terra illa viri, quem pecunia sibi allexerant. Preterea totus pene populus in civitatibus oppidisque manens, eo quod iam diu Gwilhelmi huius patrisquesui Rogerii tyrannide premeretur, tamquam de iugo tam gravi liberari optans, illis adherebat. Diffamabatur non solum per vicinas regiones, sed ad nos usque [rumor] pervenit, Gwilhelmum vel vitam finisse vel ex vi morborum sensum amisisse, Grecos iam omnes illas possidere provincias. Audivit hoc princeps indignationeque motus consultabat diutissime, an predicti legati, qui ex parte principis sui Manuel advenerant, presentiae suae admittendi vel tamquam traditores puniendi vel contemptibiliter facultatem redeundi accepturi forent. Tandem inclinatus quorundam precibus audientiam eis prestare disponit, et ob hoc dies eis in Norico castro mense Iulio prescribitur. Ipse vero, quamvis Gwilhelmum odiret, nolens tamen imperii sui limites tyrannica Rogerii rabie usurpatos ab exteris eripi, expeditionem illo iurari fecit. Non multo tamen post, ex quo cognovit Gwilhelmum fusis Grecis Apuliam et Calabriam recepisse, consilium mutavit et ad compescendam Mediolanensium contumatiam iram convertit. Unde eius tale scriptum ad principes destinatum invenitur:

Capitulum L.

FridericusDei gratia Romanorum imperator et semper augustus dilecto patruo suo Ottoni Frisingensi episcopo gratiam suam et omne bonum.

Quia divina providente clementia Urbis et orbis gubernacula tenemus, iuxta diversos eventus rerum et successiones temporum sacro imperio et divae rei publicae consulere debemus. Cum enim ea quae necessitatis causa instituta fuerint cessante necessitate cessare debeant, expeditionem, quam proxime Wirzeburch propter invasionem Grecorum in Apuliam iurari precepimus, post fugam eorum tibi caeterisque principibus relaxamus, ut ad alia imperii negotia promptiores eos invenire possimus. Verum quia Mediolanensium superbia iam diu caput contra Romanum erexit imperium et modo sua fortitudine totam Italiam subvertere vel suo nititur subiugare dominio, ne tanta presumptio nostro tempore prevaleat, vel gloriam nostram plebs improba usurpare vel conculcare valeat, futuris casibus viriliter occurrere et ad destructionem eorum omne robur imperii excitare intendimus. Ex iudicio igitur principum expeditionem contra Mediolanum a proximo pentecosten [usque] ad annum iuratam tibi indicimus, quam intime rogantes et precipientes, quatinus ad eam nobiscum peragendam a vigilia pentecosten ad annum Ulmae nobis indubitanter occurras, certus, quod nec te nec aliquem principum nostrorum montem Appenninum transire cogemus.

Capitulum LI.

Denique princeps ad Transalpina rediens, sicut Francis presentia sua pacem reddidit, sic Italis absentia subtraxit. Nam non solum Apulia et Campania huius mali, ut ostensum est, particeps fuit, sed etiam ulterior Italia absentiam sui sentiens principis inmunis ab hoc turbine esse non potuit. Mediolanenses siquidem mox reedificata Terdona Papiensium renovant bellum, duobus super Tycinum fabricatis pontibus, fines eorum irrumpunt, oppidum quoddam Vingevumubi multi ex ipsis simul cum marchione Gwilhelmo fuerunt, obsidione vallant ac tandem artificiose ad deditionem coactos pacem petere, obsides dare compellunt. Sed cum duras nimium pacis conditiones audissent, rursus rebellare temptabant Papienses. Igitur Mediolanenses per pontes, quos fecerant, transmeantes Limellum reedificanttotumque pene territorium Papiensium crudeliter depopulantur.

Capitulum LII.

Ea tempestate defuncto, ut dictum est, Arnaldo Coloniensi archiepiscopo, aecclesia illa ad electionem faciendam conveniens gravissime scissa est, prepositis et abbatibus Gerardum Bunnensem prepositum, maioris vero aecclesiae canonicis, qui tunc temporis preposito et decano carebant, Fridericum Adolfi comitis filiumeligentibus. Itaque imperatore mense Iulio in Norico castro, ubi Greci eius maiestati presentandi erant, morante utraeque istae partes causam suam principi ostensurae veniunt.

Capitulum LIII.

Non longe ante haec tempora Grecorum princeps cum Boricio contra Ungaros copias mittens magnum sui detrimentum accepit exercitus, in tantum ut et Boricius a quodam, qui secum venerat, Cumano, qui et Scitha, sagitta transfixus necaretur. Eapropter predicti nuncii non solum ob firmandum conubiumad imperatorem venerant, sed etiam ad vindicandam suam de Ungaris auctoritate principis iniuriam. In utroque frustrati sunt. Nam et imperator aliam sibi, ut predictum est, in matrimonio iunxerat, et expeditio contra Ungaros - postulabant enim in proximo eam Septembre fieri - tam celeriter ordinari non poterat. Admittuntur tamen eius conspectui, scripta recipiuntur. Remittitur cum eis Stephanus capellanus imperatoris, per quem princeps de illius principis voluntate amplius cognoscat. Sed de Grecis dicta hunc teneant locum.

Capitulum LIIII.

Procedunt Colonienses, advocatos exposcunt, de sua utrique electione per triduum coram principe decertant et conrixantur. Tandem princeps, utrorumque auditis allegationibus, consilio et iudicio, quos secum habebat, episcoporum aliorumque principum predictam causam ad curiam Ratisponensem, ubi consilium pro terminanda duorum ducum lite publicari debuit, producendam decrevit. Igitur mediante iam Septembre principes Ratisponae conveniunt ac per aliquot dies presentiam imperatoris prestolantur.

Capitulum LV.

Dehinc principe patruo suo in campum occurrente - manebat enim ille [pene] ad duo Teutonica miliaria sub papilionibus - cunctisque proceribus virisque magnis accurrentibus, consilium, quod iam diu secreto retentum celabatur, publicatum est. Erat autem haec summa, ut recolo, concordiae. Heinricus maior natu ducatum Baioariae septem per vexilla imperatori resignavit. Quibus iuniori traditis, ille duobus [cum] vexillis marchiam Orientalem cum comitatibus ad eam ex antiquo pertinentibus reddidit. Exinde de eadem marchia cum predictis comitatibus, quos tres dicunt, iudicio principum ducatum fecit eumque non solum sibi, sed et uxori cum duobus vexillis tradidit, neve in posterum ab aliquo successorum suorum mutari posset aut infringi, privilegio [suo] confirmavit. Acta sunt haec anno regni eius quinto, imperii secundo.

Capitulum LVI.

Ita ad civitatem, iuxta quod preoptaverat, inter patruum et avunculi sui filium terminata sine sanguinis effusionecontroversia, laetus rediit ac statim sequenti die in publico residens consistorio, ne Baioaria ulterius totius regni quietis inmunis esset, treugam a proximo pentecosten ad annum iurari fecit. Porro tanta ab ea die usque inpresentiarum toti Transalpino pacis iocunditas arrisit imperio, ut non solum imperator et augustus, sed et pater patriae iure dicatur Fridericus. Enimvero, antequam haec curia terminaretur, presentatis sibi iterum de Coloniensi aecclesia utrisque partibus, alteram electionem, eam videlicet, quae a canonicis maioris aecclesiae facta fuit, validiorem iudicans, Fridericum, Adolfi comitis filium, de regalibus investit sicque eum a Romano pontifice consecrandum ad Urbem misit. Tanta sunt, quae de tuae maiestatis virtute dici possent, augustorum optime, quod, si simul sine interpolatione insipienter effundantur, scribentis prefocare possent animum.

Quare huic secundo operi terminus detur, ut ad ea quae dicenda restant tercio locus servetur volumini.


Hucusque Otto episcopus, amodo Rahewinus
Incipit prologus sequentis operis

Viris prudentissimis, pace et militia exercitatis, [domino] Ulrico et [domino] Heinrico, sacri palatii uni cancellario, alteri notario, Rahewinus sanctae Frisingensis aecclesiae professione canonicus, ordine diaconus, licet indignus, simul cum intellectu spiritu pietatis habundare. Interrogans generationem pristinam et diligenter investigans patrum memoriam multis experimentis invenio humanarum rerum nichil firmum, nichil perpetuum, sed dies hominis velocius transire, quam a texente tela succiditur, et vitam eius velocius umbra aut vento declinare. Quod cum multis et magnis clarum sit experimentis, etiam presentis operis pagina suum nobis exinde prebet documentum, quae ab auctore suo felicis memoriae venusti sermonis inchoata principio, ipso proh dolor! infausta morte prevento, nostrae parvitati, velut abortiva et quasi de domini sui funere rapta, eius iussu pariterque serenissimi et divi imperatoris Friderici nutu fovenda et promovenda committitur. Parendum ergo tam magnis preceptoribus deliberavi, malens potius de rudis informitate sermonis subire iudicium, quam de perfida desidia seu deside perfidia notari, si tam clari ac magni viri mihique karissimi domini tam preclarae materiae coeptum opus et memoriale pariter cum illo in interitum atque oblivionem passus fuissem venire. Et vestrae quidem prudentiae potissimum labor iste debebatur, aput quos exacta fides hystoriae reperitur; sed preiudicantibus vobis in hac parte diversarum occupationum curis, non tam vacat ad scribendum distractos animos applicare, quam scriptis aliorum accusationem vel debitam laudationem accommodare. Quidam enim, ut ait Iosephus, non quod rebus interfuerint, sed incertos et incongruos narrantium sermones auribus colligentes oratorum more perscribere solent; qui vero praesto fuerunt, aut vincentis principis obsequio aut odio eorum qui victi sunt contra fidem rerum falsa confirmant. A quorum parte utrimque me beatum estimo, qui in his quae audivi non passim quorumlibet relatorum rumusculis sum me perpessus abrumpi nec in his quae per me cognovi gratia principis seu favore meae gentis falsum quippiam addidi. Si quis autem superioris operis facundiam habita collatione cum arido nostri ingenii eloquio contulerit, veniam placatus tribuat. Fateor equidem, quod tenuis mihi spiritus est ad excitandam vel minutam tybiam, nedum ad implendam superioris auctoris [et] venerabilis presulis tam magnificam et copiosam scribendi et dicendi tubam. Sed ubi eloquentiae et stili me superat pondus, sensus et integra veritas rerum gestarum Deo propitiante exequabit. Vos itaque ambos in hoc opere preceptores, testes et iudices eligo, rogans, ut exactum a me laborem sine contumelia suscipiatis, et qui rebus ipsis tamquam familiares et conscii secretorum interfuistis, si quid corrigendum est, ad regulam veritatis emendare, si quid parum aut superflue dictum est, vel radere vel superaddere, quantum satis est, non pigritemini. Ego etenim revera, nisi vestra fretus ope ac studio, sub hoc fasce succumberem, frustra per me conatus tanti imperatoris gesta adtingere, cuius si quis magnitudinem animi et imperii cum annis conferat, aetatem ultra putet. Ita enim late et magnifice per orbem terrarum arma circumtulit, tantum operum pace belloque gessit, ut qui res eius legerit, non unius, sed multorum facta regum seu imperatorum arbitretur.

Explicit prologus

Incipiunt capitula in librum tercium

De procinctu contra Polanos et de situ terrae et more illius gentis.

Quae causa fuerit illius expeditionis.

Quomodo imperator Poluniam intraverit et quid ibi fecerit.

Quomodo dux eorum ad deditionem venerit.

De conditionibus pacis et reditu imperatoris.

De indignatione principis adversus Grecorum legatos.

De legatis regis Angliae eiusque muneribus. Exemplar litterarum eiusdem.

De nunciis diversarum nationum. De curia aput Bisuncium celebrata et nunciis Adriani papae.

Exemplar litterarum eiusdem.

Quod imperator talem legationem graviter tulerit.

Litterae per ambitum imperii super hoc directae.

De aliis in Burgundia bene gestis.

Quod Polani fidem et sacramenta mentiti sunt, et de nunciis regis Ungariae, et de fratre eius.

Quomodo aput Ratisponam Bolizlaus rex ex duce creatur.

Quod Fridericus partes circa Rhenum adiit, et qualiter religiosorum consiliis ad expeditionem contra Mediolanenses se preparavit.

Recapitulatio de legatis Romani pontificis et exemplar litterarum Adriani papae.

Quid episcopi Alemanniae rescripserint.

Quod procinctum movens aput Augustam nuncios Romani pontificis audivit.

De legatis principis, quos misit in Italiam.

Quomodo ab Italis recepti et quid patraverint.

Qualiter se erga nuncios Romani pontificis habuerint, et quid eisdem Romanis in via acciderit.

Quae verba apportaverint.

Excusatoriae litterae Adriani papae.

Quod imperator tunc Romanis reconciliatus est.

De nunciis regis Datiae.

Quot et quibus viis exercitus montana transivit.

Quomodo Brissienses primo impetu attriti sint.

Quomodo pacem in exercitu princeps iurari fecerit, et de legibus pacis.

Adhortatio principis post adunatum exercitum.

De nunciis Mediolanensium et immutatione atque commotione, quae in civitate [fit].

Quomodo Fridericus ad obsidionem Mediolani properans Adduam transivit.

Quomodo castrum Trecium ab imperatore expugnatum sit.

De morte comitis Ekkeberti et aliorum.

Quod imperator ob hoc iratus et quomodo placatus [sit].

Quo ordine et quot legionibus contra civitatem properat.

De adventu principis Mediolanum.

De situ civitatis et moribus civium.

De excursu Mediolanensium, et quomodo et a quibus excepti seu repulsi [sint].

De assultu nostrorum in portam.

Item de eruptione Mediolanensium contra ducem Austriae et clade eorum.

De temeritate cuiusdam Mediolanensis et probitate comitis Alberti.

Quomodo imperator civitatem giraverit.

De turre quae vocabatur arcus Romanus.

De crudelitate Cremonensium et Papiensium contra Mediolanenses.

Quod Mediolanenses variis modis attriti suadente Gwidone comite tractant de pace.

Oratio eiusdem exhortatoria.

Quomodo Mediolanenses in gratiam sint recepti, et de condicionibus pacis.

Ubi Mediolanenses ad conspectum principis admissi sint et qualiter recepti [sint].

De reconciliatione eorum quanta utrimque laeticia.

Quod post actum triumphum plures ex principibus Fridericus redire permisit.

Qua de causa Fridericus quosdam Veronensium hostes iudicaverit, et de dampno eis illato.

De Ferraria et eius obsidibus.

De edificatione novae Laudae et curia aput Roncalias celebranda.

De Constantinopolitano imperatore, quomodo insidias suorum evaserit.

Expliciunt capitula

Incipit liber tercius

Capitulum I.

Ordinato in Alemanniae partibus summa prudentia imperio, tota terra illa iam inusitatam et diu incognitam tranquillitatem agebat. Ea denique pax in Germania erat, ut mutati homines, terra alia, caelum ipsum mitius molliusque videretur. Imperator autem tanta quiete non ad ocium, non ad voluptatum illecebras abutebatur. Indignum siquidem ratus est, si exercitatum bellicis negotiis animum sine utilitatibus imperii per desidiam dissolvi pateretur.

Anno itaque ab incarnatione Domini MCLVII°, mense Augusto contra Polanos procinctum movet. Est autem Polunia, quam modo Sclavi inhabitant, sicut placet his, qui situs terrarum descriptionibus notant, in finibus superioris Germaniae, habens ab occidente Odderam fluvium, ab oriente Vistulam, a septentrione Ruthenos et mare Sciticum, a meridie silvas Boemorum. Terra utique naturalibus firmamentis munitissima, natio tam propria feritate quam vicinarum contiguitate gentium pene barbara et ad pugnandum promptissima. Aiunt enim eius maris, quod illius terrae litus alluit, tales esse provinciarum habitatores, qui famis tempore semet devorent, et cum perpetuis rigeant algoribus ideoque nullam possint agriculturam in quibusdam locis exercere, venationibus et mortibus dediti sunt. Omnes autem pyraticam exercent et insulas occeani, Hyberniam et Brittanniam, Datiam quoque inquietant, licet in alio littore reperiantur. Talium, ut assolet, nationum vicinia nonnichil atrocitatis tamquam de rubiginoso ferro cariem sibi Polani affricuere. Unde nec principibus suis fidem nec natura propinquis debitam inveniuntur gratiam conservare.

Capitulum II.

At huius expeditionis haec ratio fuit. Bolizlaus, Gazimerus et tercius, qui Gerdrudem, neptem imperatoris, filiam Leopaldi marchionis Austriae, sortitus fuerat uxorem, totam terram funicolo hereditatis tenere debebant, maiori natu, quem ultimo posuimus loco, nomen et honorem ducis habente. Quo a fratribus per vim cum regalis sanguinis uxore proiecto et ad Conradum Romani imperii tunc principem per fugam profecto et clementer recepto, missa ad prenominatos tyrannos crebra legatione, ut in pristinum statum fratrem reciperent, rex spretus est, ducisque exilium usque ad obitum regis duravit. Divo autem principe Friderico rerum summam gubernante, pari modo mandatum eius floccipendere sibi impune arbitrabantur. Cessit vero his secus ac rati sunt. Nam et altioris spiritus et acrioris ingenii principem multiplicatae iniuriae ulterius dissimulare facinus non sinebant. Accessit siquidem ad haec, quod vel debitum fidelitatis sacramentum offerre vel solitum singulis annis tributum quingentarum marcarum publico erario inferre iam desueverant talibusque inditiis aperte se ab imperio descivisse et non clanculam, sed evidentem se rebellionem moliri protestabantur.

Capitulum III.

Imperator ergo cum magnis copiis Poluniam, quamvis arte et natura admodum munita sit, ut priores reges seu imperatores vix magna difficultate ad fluvium Odderam pervenissent, fretus ope divina, quae visibiliter exercitum precessit, clausuras illorum, quas in angustis locis precisa densitate silvarum fecerant et magna mole ingeniose obstruxerant, penetravit, et XI. Kal. Septembris prenominatum amnem, qui ex illa parte totam Poluniam quasi murus ambit et profunditate sui gurgitis omnes excludit aditus, preter opinionem incolarum cum omni exercitu transvadavit. Tantum enim omnes tenebat transeundi desiderium, ut alii natando, alii, quodlibet instrumentum fors obtulisset, eo pro navicula utendo transirent. Quo viso, Polani de tam inproviso malo perculsi et vehementer exterriti, cum iam nichil preter exicium sui et destructionem terrae superesse viderent, quamvis auxilio vicinarum gentium, Ruthenorum videlicet, Parthorum, Pruscorum et Pomeranorum, maximum collegissent exercitum, in sola fuga spem vitae constituunt; adeo desperatione correpti, ut proprium solum, propriam patriam suis manibus incendendo vastarent, insuper et arces ac munitiones destruerent. Inter quas munitissima castra, Glogowa videlicet et Bitum, quae prius ab hoste capta non fuerant, ne a nostris ibidem presidia ponerentur, cremaverunt. Imperator fugientes insecutus et territorium episcopii, quod vocatur Frodezlau, transcurrens in episcopatum Poznan pervenit, totamque terram etiam ipse igne et gladio depopulatus est, indignum estimans eis parcere, qui in se ipsos tam crudeles hostes inventi fuissent.

Capitulum IIII.

Bolizlaus dux rebus suis ultimum fatum cernens imminere, cum totam terram populumque suum periclitari et prope esse ad interitum cerneret, barones et principes nostros tum per nuncios tum in propria persona conveniens, multis precibus, multis lacrimis, multis quoque promissionibus, ut sub iugum Romanae ditionis et in gratiam principis recipi mereretur, postulavit, salutare secutus consilium, ante intollerabilem calamitatem rebellionis mutare sententiam; debere autem dedignari dominos humiliores, non eum, cuius in potestate sit Romanum imperium. Imperator iam dudum edoctus hanc nobilitatem, Parcere prostratis et debellare superbos, prematuram, subitam et a Deo datam nolens cruentare victoriam, ducem ad deditionem recipiendum decrevit.

Capitulum V.

Itaque in predicto territorio episcopatus Poznan, circa partes Crisgowe, prefatus dux pedibus imperatoris provolutus interventu principum hoc tenore in gratiam receptus est. Primo iuravit pro se et pro omnibus Polanis, quod frater suus exul ad ignominiam Romani imperii non fuerit expulsus. Deinde pollicitus est dare duo milia marcarum imperatori et principibus mille, imperatrici XX marcas auri, curiae CC marcas argenti ob eam negligentiam, quod ad curiam non venerat nec de terra debitam fecerat fidelitatem. Iuravit quoque Italicam expeditionem. Deinde iuravit, ut in proxima nativitate Domini ad curiam Magdeburg celebrandam venire deberet, iuxta iudicium et sententiam Polanorum et Boemorum super querimonia fratris sui expulsi plenarie responsurus. Sicque, iurata principi fidelitate, sicut mos est, et de supradictis omnibus fideliter adimplendis acceptis obsidibus, Gazimero videlicet, fratre ducis, et aliis nobilibus, gloriosam adeptus victoriam Deo duce feliciter augustus revertitur. Ipse tamen dux dolis plenus et acerbam dominationis cupidinem mente gerens iamiam suis promissionibus, ut postmodum patuit, moliebatur insidias. Nam nec ad curiam venit nec sufficientes pro se procuratores misit, Italicam quoque expeditionem violato sacramento mentitus est.

Capitulum VI.

Non multo post aput Herbipolim civitatem [Alexii] Constantinopolitani imperatoris legati coram principe cum muneribus suam peragunt legationem. Quia tamen verba eorum in quibusdam fastum regalem et Grecum in subornato sermone videbantur sapere tumorem, imperator eos despexit, et nisi in melius commutata sententia commodius sibi prospexissent, si fieri poterat salvo nunciorum privilegio, dissimulationem agente principe, prope fuit, ut a quibusdam ignominiosum et erumpnosum accepissent responsum. Placatus tamen multis eorum precibus et lacrimis imperator veniam super his donavit, accepta sponsione, quod deinceps spernentes ampullosa, nonnisi eam quam deceret Romanum principem et orbis ac Urbis dominatorem, reverentiam suis salutationibus apportarent. Indulgentiam et gratiam consecuti Fridericum ducem Sueviae, filium Conradi regis, adhuc adolescentulum, in presentia sua gladio accingi et militem profiteri postulant et impetrant. Amita siquidem sua imperatrix Constantinopolitana et antea et nunc multis et magnificis eundem puerum visitaverat largitionum muneribus idque legatis in mandatis dedisse traditur, ne quando nisi completo hoc negotio in Greciam reverterentur, astipulante sibi cum magno favore proprio marito ob gratiam et antiquam amiciciam cum patre pueri rege Conrado habitam.

Capitulum VII.

Ibidem tunc affuere etiam Heinrici regis Angliae missi, varia et preciosa donaria multo lepore verborum adornata presentantes. Inter quae papilionem unum, quantitate maximum, qualitate bonissimum, perspeximus. Cuius si quantitatem requiris, nonnisi machinis et instrumentorum genere et amminiculo levari poterat; si qualitatem, nec materia nec opere ipsum putem aliquando ab aliquo huiuscemodi apparatu superatum iri. Litteras quoque mellito sermone plenas pariter direxerat; quarum hic tenor fuit:
Precordiali amico suo Friderico, Dei gratia Romanorum imperatori invictissimo, Heinricus rex Angliae, dux Normanniae et Aquitaniae et comes Andegavensis, salutem et verae [pacis et] dilectionis concordiam. Excellentiae vestrae quantas possumus referimus grates, dominantium optime, quod nos nunciis vestris visitare, salutare litteris, muneribus prevenire et, quod his carius amplectimur, pacis et amoris invicem dignatus estis federa inchoare. Exultavimus et quodammodo animum nobis crescere et in maius sensimus evehi, dum vestra promissio, in qua nobis spem dedistis in disponendis regni nostri negotiis, alacriores nos reddidit et promptiores. Exultavimus, inquam, et tota mente magnificentiae vestrae assurreximus, id vobis in sincero cordis affectu respondentes, quod, quidquid ad honorem vestrum spectare noverimus, pro posse nostro effectui mancipare parati sumus. Regnum nostrum et quidquid ubique nostrae subicitur dicioni vobis exponimus et vestrae committimus potestati, ut ad vestrum nutum omnia disponantur et in omnibus vestri fiat voluntas imperii. Sit igitur inter nos et populos nostros dilectionis et pacis unitas indivisa, commertia tuta, ita tamen, ut vobis, qui dignitate preminetis, imperandi cedat auctoritas, nobis non deerit voluntas obsequendi. Et sicut vestrae serenitatis memoriam vestrorum excitat in nobis munerum largitio, sic vos nostri quoque reminisci preoptamus, mittentes quae pulchriora penes nos erant et vobis magis placitura. Attendite itaque dantis affectum, non data, et eo animo quo dantur excipite. De manu beati Iacobi, super qua nobis scripsistis, in ore magistri Heriberti et Wilhelmi clerici nostri verbum posuimus.
Teste Thoma cancellario aput Northamt.

Capitulum VIII.

Aderant preterea diversarum nationum, utpote de Datia, [de] Pannonia, Italia seu de Burgundia, diversae legationes, quarum portitores se mutuo videntes atque certatim munera et supplicationes afferentes singuli singulis stuporem pariter et admirationem addidere.

Mense Octobre mediante imperator apud Bisuncium curiam celebraturus in Burgundiam iter aggreditur. Est autem Bisuncium una metropoleos eius terciae partis, in quas imperator gloriosus Karolus Magnus suum inter tres filios suos, omnes regio nomine gaudentes, divisit imperium, sita super amnem Tuba. In qua civitate pene omnibus proceribus terrae illius adunatis, multis quoque exterarum gentium hominibus, utpote Romanis, Apulis, Tuscis, Venetis, Italis, Francis, Anglis et Hyspanis, per legatos suos imperatoris adventum prestolantibus, festivissimo apparatu et sollempni favore excipitur. Tota siquidem terra eundem fortissimum cognoscens et clementissimum, amore pariter et timore permixto, novis illum fascibus honorare, novis laudibus attollere satagebat. At priusquam ad eius provinciae negotia seu ordinationem stilus se porrigat, de legatis Romani pontificis Adriani, ad quid venerint et quomodo recesserint, quia et auctoritas eius partis maior et causa gravior, dicendum nobis erit. Prolixitatem huius narrationis non causabitur, qui materiae pondus ac temporis, quo haec tempestas protracta est et protrahitur, diuturnitatem diligenter consideraverit. Personae nunciorum erant Rolandus tituli Sancti Marci presbiter cardinalis et cancellarius sanctae Romanae aecclesiae et Bernhardus tituli Sancti Clementis presbiter cardinalis, ambo divitiis, maturitate et gravitate insignes et pene omnibus aliis in Romana aecclesia auctoritate maiores. Causa vero adventus eorum speciem sinceritatis videbatur habere; sed fermentum et occasionem malorum intus latuisse postmodum evidenter deprehensum est. Principe ergo die quodam a strepitu et populi tumultu declinante, in cuiusdam oratorii privatiore recessu predicti nuncii in conspectum eius deducti ab eoque, ut oportebat, sicut qui boni se nuncii baiolos assererent, benigne et honeste recepti sunt. Exordium autem sermonis illorum in fronte ipsa notabile comparuit, quod tale fuisse dicitur: ‘Salutat vos beatissimus pater noster papa Adrianus et universitas cardinalium sanctae Romanae aecclesiae, ille ut pater, illi ut fratres’. Paucisque interpositis, litteras quas ferebant protulere. Quas et aliarum quae in hac turbulentia hinc inde discurrebant rescripta litterarum idcirco huic operi interserere curavi, ut quivis lector, qui in partem declinare voluerit, non meis verbis vel assertionibus, sed ipsarum partium propriis scriptis tractus et vocatus, libere eligat, utri parti suum velit accommodare favorem. Tenor denique litterarum talis erat:

Capitulum VIIII.

Adrianus episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Friderico, illustri Romanorum imperatori, salutem et apostolicam benedictionem. Imperatoriae maiestati paucis retroactis diebus recolimus nos scripsisse, illud horrendum et execrabile facinus et piaculare flagitium tempore nostro commissum, in Teutonicis partibus, sicut credimus, aliquando intemptatum, excellentiae tuae ad memoriam revocantes, nec sine grandi ammiratione ferentes, quod absque digna severitate vindictae usque nunc transire passus sis tam perniciosi sceleris feritatem. Qualiter enim venerabilis frater noster E. Lundenensis archiepiscopus, dum a sede apostolica remearet, a quibusdam impiis et scelestis, quod sine grandi animi merore non dicimus, in partibus illis captus fuerit et adhuc in custodia teneatur, qualiter etiam in ipsa captione predicta viri impietatis, semen nequam, filii scelerati, in eum et in suos evaginatis gladiis violenter exarserint et eos, ablatis omnibus, quam turpiter atque inhoneste tractaverint, et tua serenissima celsitudo cognoscit, atque ad longinquas et remotissimas regiones fama tanti sceleris iam pervenit. Ad cuius utique vehementissimi facinoris ultionem, sicut his cui bona placere, mala vero displicere credimus, constantius exurgere debuisti, et gladium, qui tibi ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum est ex divina provisione concessus, in cervicem desevire oportuit impiorum et gravissime conterere presumptores. Tu vero id ipsum ita dissimulasse diceris, seviciam neglexisse, quod eosdem non est quare peniteat commisisse reatum, quia [se] inpunitatem sacrilegii quod gesserunt iamiam sentiunt invenisse. Cuius quidem dissimulationis et negligentiae causam penitus ignoramus, quoniam nos in aliquo serenitatis tuae gloriam offendisse conscientiae scrupulus nostrum animum non accusat, sed personam tuam sicut karissimi et specialis filii nostri et principis christianissimi, quem in apostolicae confessionis petra non ambigimus per Dei gratiam solidatum, sincera semper dileximus karitate et debitae tractavimus benignitatis affectu. Debes enim, gloriosissime fili, ante oculos mentis reducere, quam gratanter et quam iocunde alio anno mater tua sacrosancta Romana aecclesia te susceperit, quanta cordis affectione tractaverit, quantam tibi dignitatis plenitudinem contulerit et honoris, et qualiter imperialis insigne coronae libentissime conferens benignissimo gremio suo tuae sublimitatis apicem studuerit confovere, nichil prorsus efficiens, quod regiae voluntati vel in minimo cognosceret obviare. Neque tamen penitet nos tuae desideria voluntatis in omnibus implevisse, sed, si maiora beneficia excellentia tua de manu nostra suscepisset, si fieri posset, considerantes, quanta aecclesiae Dei et nobis per te incrementa possint et commoda provenire, non inmerito gauderemus. Nunc autem, quia tam inmensum facinus, quod in contumeliam universalis 1157. ac dissimulare videris, suspicamur utique ac veremur, ne forte in hanc dissimulationem et negligentiam propter hoc tuus animus sit inductus, quod suggestione perversi hominis zizania seminantis adversus clementissimam matrem tuam sacrosanctam Romanam aecclesiam et nos ipsos indignationem, quod absit, aliquam conceperis vel rancorem. Ob hoc igitur et ob alia omnia negotia, quae cognoscimus imminere, duos de melioribus et carioribus quos circa nos habemus, dilectos scilicet filios nostros, Bernhardum Sancti Clementis presbiterum cardinalem et Rolandum [tituli] Sancti Marci presbiterum cardinalem et cancellarium nostrum, viros utique religione et prudentia et honestate conspicuos, serenitati tuae de latere nostro ad presens duximus destinandos, excellentiam tuam rogantes attentius, quatinus eos tam honorifice quam benigne recipias, honeste tractes et ea, quae ipsi super hoc et super aliis ad honorem Dei et sacrosanctae Romanae aecclesiae, ad decus etiam et exaltationem imperii pertinentia ex parte nostra imperatoriae proposuerint dignitati, sicut ab ore nostro procedant, absque ulla hesitatione suscipias et ipsorum verbis, tamquam si ea contingeret nos proferre, fidem non dubites adhibere.

Capitulum X.

Talibus litteris lectis et per Reinaldum cancellarium fida satis interpretatione diligenter expositis, magna principes qui aderant indignatione commoti sunt, quia tota litterarum continentia non parum acredinis habere et occasionem futuri mali iamiam fronte sua preferre videbatur. Precipue tamen universos accenderat, quod in premissis litteris inter caetera dictum fuisse acceperant dignitatis et honoris plenitudinem sibi a Romano pontifice collatam et insigne imperialis coronae de manu eius imperatorem suscepisse, nec ipsum penitere, si maiora beneficia de manu eius suscepisset, habita consideratione, quanta aecclesiae Romanae per ipsum possent incrementa et commoda provenire. Atque ad horum verborum strictam expositionem ac prefatae interpretationis fidem auditores induxerat, quod a nonnullis Romanorum temere affirmari noverant imperium Urbis et regnum Italicum donatione pontificum reges nostros hactenus possedisse, idque non solum dictis, sed et scriptis atque picturis representare et ad posteros transmittere. Unde de imperatore Lothario in palatio Lateranensi super eiusmodi picturam scriptum est:
Rex venit ante fores, iurans prius Urbis honores,
Post homo fit papae, sumit quo dante coronam.

Talis pictura talisque superscriptio principi, quando alio anno circa Urbem fuerat, per fideles imperii delata cum vehementer displicuisset, amica prius invectione precedente, laudamentum a papa Adriano accepisse memoratur, ut et scriptura pariter atque pictura talis de medio tolleretur, ne tam vana res summis in orbe viris litigandi et discordandi prebere posset materiam. His omnibus in unum collatis, cum strepitus et turba inter optimates regni de tam insolita legatione magis ac magis invalesceret, quasi gladium igni adderet, dixisse ferunt unum de legatis: ‘A quo ergo habet, si a domno papa non habet imperium?’ Ob hoc dictum eo processit iracundia, ut unus eorum, videlicet Otto palatinus comes de Baioaria, ut dicebatur, exerto gladio cervici illius mortem intentaret. At Fridericus auctoritate presentiae suae interposita tumultum quidem compescuit, ipsos autem legatos securitate donatos ad habitacula deduci ac primo mane via sua proficisci precepit, addens in mandatis, ne hac vel illac in territoriis episcoporum seu abbatum vagarentur, sed recta via, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, reverterentur ad Urbem. Ipsis itaque sine efficatia revertentibus, id quod factum fuerat ab imperatore per universum regni ambitum provide litteris declaratur; quarum hic tenor fuit:

Capitulum XI.

Cum divina potentia, a qua omnis potestas in caelo et in terra, nobis, christo eius, regnum et imperium regendum commiserit et pacem aecclesiarum imperialibus armis conservandam ordinaverit, non sine maximo dolore cordis conqueri cogimur dilectioni vestrae, quod a capite sanctae aecclesiae, cui Christus pacis ac dilectionis suae caracterem impressit, causae dissensionum, seminarium malorum, pestiferi morbi venenum manare videntur; de quibus, nisi Deus avertat, totum corpus aecclesiae commaculari, unitatem scindi, inter regnum et sacerdotium scisma fieri pertimescimus. Cum enim nuper in curia Bisuncii essemus et de honore imperii et salute aecclesiarum debita sollicitudine tractaremus, venerunt legati apostolici, asserentes se talem legationem nostrae afferre maiestati, unde honor imperii non parvum accipere deberet incrementum. Quos cum prima die adventus sui honorifice suscepissemus et secunda, ut mos est, ad audiendam legationem eorum cum principibus nostris consedissemus, ipsi, quasi de mammona iniquitatis inflati, de altitudine superbiae, de fastu arrogantiae, de execrabili tumidi cordis elatione, legationem apostolicis litteris conscriptam nobis presentaverunt, quarum tenor talis erat, quod pre oculis mentis semper deberemus habere, qualiter domnus papa insigne imperialis coronae nobis contulerit neque tamen penitentia moveretur, si maiora excellentia nostra ab eo beneficia suscepisset. Haec erat illa paternae dulcedinis legatio, quae unitatem aecclesiae et imperii confovere debuit, quae vinculo pacis utrumque colligare studuit, quae ad utriusque concordiam et obedientiam animos audientium allexit. Certe ad vocem illam nefandam et omni veritate vacuam non solum imperialis maiestas debitam indignationem concepit, verum omnes principes qui aderant tanto furore et ira sunt repleti, quod sine dubio illos duos iniquos presbiteros mortis sententia dampnassent, nisi hoc nostra intercepisset presentia. Porro quia multa paria litterarum apud eos reperta sunt et scedulae sigillatae ad arbitrium eorum adhuc scribendae, quibus, sicut hactenus consuetudinis eorum fuit, per singulas aecclesias Teutonici regni conceptum iniquitatis suae virus respergere, altaria denudare, vasa domus Dei asportare, cruces excoriare nitebantur, ne ultra procedendi facultas eis daretur, eadem qua venerant via ad Urbem eos redire fecimus. Cumque per electionem principum a solo Deo regnum et imperium nostrum sit, qui in passione Christi filii sui duobus gladiis necessariis regendum orbem subiecit, cumque Petrus apostolus hac doctrina mundum informaverit: ‘Deum timete, regem honorificate’, quicumque nos imperialem coronam pro beneficio a domno papa suscepisse dixerit, divinae institutioni et doctrinae Petri contrarius est et mendacii reus erit. Quia vero hactenus honorem ac libertatem aecclesiarum, quae iam diu indebitae servitutis iugo depressa est, a manu Egyptiorum studuimus eripere et omnia eis dignitatum suarum iura conservare intendimus, universitatem vestram super tanta ignominia nobis et imperio condolere rogamus, sperantes, ne honorem imperii, qui a constitutione Urbis et Christianae religionis institutione ad vestra usque tempora gloriosus et imminutus extitit, fidei vestrae indivisa sinceritas tam inaudita novitate, tam presumptuosa elatione imminui paciatur, sciens, omni ambiguitate remota, quod mortis periculum ante vellemus incurrere, quam nostris temporibus tantae confusionis obprobrium sustinere.

Capitulum XII.

His ita gestis, Fridericus ad ordinanda imperii negotia in regno Burgundiae animum intendit. Cumque Burgundia aliquando per se fortes reges habuisset et per eos suis gentibus precepta dare solita fuisset, ex appetitu libertatis, quae, ut dicitur, res inestimabilis est, iam dudum insolentiam et desuetudinem induerat obsequendi. Ea itaque terra, quae nonnisi multo labore ac bellico sudore subigenda putabatur, ita, Deo ordinante, paruit, quod nisi alia in regno disponenda inevitabiliter imperatorem retraxissent, familiariter et cum paucis usque Arelatum, sedem regni Burgundiae, procedere potuisset. Denique, quod modo viventium excedit memoriam hominum aliquando contigisse, Stephanus Viennensis archiepiscopus et archicancellarius de Burgundia et Eraclius archiepiscopus et primas Lugdunensis et Odo Valentinus episcopus et Gaufredus Avinionensis et Silvio magnus princeps et prepotens de Claria, tunc ad curiam venientes Friderico fidelitatem fecerunt atque hominium et beneficia sua de manu illius reverenter susceperunt. Arelatensis autem archiepiscopus et alii omnes archiepiscopi, episcopi, primates et nobiles venissent idemque fecissent, nisi mora principem adeundi compendio suae brevitatis prestitisset inpedimentum.

Missis tamen per honestos valde et industrios nuncios litteris omnimodam subiectionem et debitam fidelitatem imperio Romano compromiserunt. Lodewicus quoque rex Francorum usque Diunum occurrerat ad colloquium imperatoris, sed eo versus Alemaniam iter agente ceptum non processit. Directis autem uterque principum nunciis, imperator quidem cancellario suo prenominato Reinaldo et comite Udalrico de Lenzeburch, rex vero etiam suo cancellario magistro Alderico, sese per illos mutuo salutarunt. Reliquum legationis, ut videbatur quidem utilitati, re autem vera regali potius fastui studere utrimque videbatur. Nam sicut egomet referente venerabili viro Heinrico Trecense episcopo cognovi, Lodewicus, audito quam strennue partibus illis Fridericus prevaluisset, pertimuit, nec iam ad colloquium, quod suspectum habebat, sed ad bellum se ratus proficisci, clanculo non parvas copias collegerat, adeo quod novem episcopos cum sua milicia una nocte in Trecensi civitate tunc hospitasse memoratus presul memoraret. Cumque tota terra illa non minimo metu nutaret, ipsa trepidatio nobis pro victoria putabatur.

Capitulum XIII.

Reversus de Burgundia imperator, rebus feliciter gestis prediisque coniugis suae imperatricis, de qua supra dictum est, ad arbitrium suum dispositis, in Saxoniam iterflectit, diesque natalis Domini in civitate Magdeburg celebravit, experimentum accipiens de Polanis, qui, ut prefati sumus, suis negotiis tunc finem facere debuerant, quod ipsi, avaricia pariter et ambitione cecati, de promissis fidem et sacramenta vile quid iudicarent. Deinde in Baioariam tendens, Ratisponae curiam magna cum frequentia principum in octava epiphaniae agit. Ibi inter caeteros, qui tunc crebri aderant, etiam regis Ungariae N. legati affuere. Siquidem frater eius nomine N. quorumdam criminationibus regi delatus fuerat, quasi ad regnum aspiraret, atque in ea re avunculum amborum, [ducem] Belum, virum valde prudentem ac ad innovandas res ydoneum, suasorem habere putabatur, pro eo quod honorificentius habito adolescenti per studia colendi ferociae visus est nutrimenta suggerere. Rex autem suspectum habens tantum fratris honorem et peiora re ipsa de illo veritus, non tam ipsum quam amicos et familiares eius iam aperte insimulans, omnia facta seu dicta eorum in crimina vertebat. Multisque adversus fratrem vulgatis, pluribus ad contestandum subornatis, per insidias necem fratris dicebatur adoptare. Is antehac compertum habens, quod Romanum imperium totius orbis esset asylum, fugiens ad imperatorem evasit erumpnasque suas ac erga se germani crudelem acerbitatem lacrimabili conquestione deploravit; criminationumque suarum invidiam diluendo, ficta quae adversum se dicebantur asserere, et purgationis suae fidem omnibus constare; numquam calumpniatores defore, dum extet cui persuadeatur; iniquissimum esse, quod fratri non sufficeret paterno eum regno expulisse, nisi de capite quoque suo et vita innocentissima supplicium sumeretur. Tali deprecatione permotus Fridericus, missis in Ungariam legatis, de restitutione iuvenis cogitabat, imperialem precibus adiungens dignitatem et auctoritatem. Rex itaque adversus fratrem duos de optimatibus regni sui dirigit ad curiam, episcopum Gervasium de Castro-ferreo et comitem Heidenricum, viros opulentos et copia dicendi satis instructos, per quos et obiecta diluere et de fratris eiectione invidiam in eum qui passus erat retorquere satagere, prosequens iniurias et peccata plurima in se admissa: regni consortio secum illum participasse, solo nomine se illo priorem tantum fuisse, quamdiu germanitatis iura inter se inviolata mansissent; deinde pravorum consilia secutum, quae ad pessima studia lubricam in adolescente aetatem impellebant; ita factum, quemadmodum in corpore, ubi semper dum aliqua pars tumescit suaque corruptione totum corpus debilitat et inficit, ex quo curari desperatur, recidi oportere. Bellum ultro inferentem, postquam superatus sit, queri, quod iniuriam facere nequivisset, fugam ipsum simulasse, in regno manere licuisse, donec odia omnium et inimicicias adeo contra se firmaverit, ut velut crudelem hostem et regni insidiatorem pellendum arbitrarentur, antequam facinoribus suis illud cruentari et principatus eius monarchiam scindi ac dilacerari contigisset. Imperator, partibus auditis, cum videret rem eo venturam, quod aut in communi dividendo aut in uniuscuiusvis condempnatione litem opus esset terminari, conferens quoque in corde suo plurium negotiorum occupationes, ad oportuniora tempora decisionem huius litis placuit protelandam. Itaque rogatus ab adolescente, per Venetias illum transmittit in Greciam; legatos quoque regis, acceptis ab eis muneribus ferme ad mille talenta, simulque eos sua liberalitate honoratos ad principem suum cum pacis legatione remeare concessit.

Capitulum XIIII.

In eadem curia dux Boemorum N., vir ingenio validus, viribus prepollens, consilio, manu audatiaque magnus, cuius antehac industriae, obsequii multa precesserant experimenta, maximeque nuper in expeditione Polunica maxima virtus claruerat, adeo ut ob merita sua omnibus carus esset, ab imperatore ac imperii primis ex duce rex creatur, anno ab incarnatione Domini MCLVIII. Suscepto itaque privilegio de usu diadematis aliisque regni insignibus, laetus revertitur et ad Italicam expeditionem rex pariter cum imperatore fastu regali profecturus accingitur.

Ibidem etiam patruos suos, Ottonem Frisingensem episcopum et Heinricum ducem Austriae, dissidentes, eo quod prefatus antistes germano fratri, predia aecclesiae illicite sibi usurpare volenti, omnino contradiceret, in pristinam pacem et fraternam concordiam revocavit.

Capitulum XV.

His in Baioaria peractis, Fridericus Ribuariorum fines ingreditur inferioresque Rheni partes peragrans nullos sibi dies otiosos transire passus est, eos se ratus perdidisse, in quibus non aliquid de utilitatibus imperii, de iure et iusticia inter omnes gentes conservanda disposuisset. Inde fuit, quod tam valido cis Alpes imperio ita provide consuluisset, ferocitatem tantarum gentium tanto consilio ac sine armis delinisset, ut, quod dictu mirum est, iam non regni rector, sed unius domus, unius rei publicae paterfamilias [et gubernator] haberetur.

Post celebratum aput N. pascha rursus ad superiores Vangionum partes iter reflectit ac in domum regalem, quam apud Lutra edificaverat, divertens domui suae et familiaribus negotiis ordinandis aliquot dies indulget. Instabat iam tempus, quo reges ad bella proficisci solent, ipseque in proximo ad Transalpina exercitum ducturus, primo omnium in Deo spem suam reponens, adscitis religiosis et probatis in sanctitate viris tamquam divinum eos oraculum consultabat atque illorum persuasionibus aecclesiis Dei multa donaria imperiali largitate dispergebat. Quibus in negotiis specialem habebat preceptorem et salutis animae suae fidum secretarium Hartmannum Brixinorensem episcopum, virum, qui tunc inter Germaniae episcopos singularis sanctitatis opinione et austerioris vitae conversatione preminebat. Hoc ad se adscito, de secretis suis pii se pontificis submisit devote consiliis, religiosi ac christianissimi principis officium exercens, quatinus iturus ad bellum spiritalibus armis ante muniret animam quam corpus, ante caelestibus se disciplinis prestrueret, quam ad pugnam iturum militem militaribus instruere preceptis curaret. Causas autem belli exponens, dum eas iustas tam memoratus antistes quam reliqui sacerdotes cognovissent, ne dignitas imperialis ab indignis imminueretur et sic pax et tranquillitas aecclesiarum turbaretur, salutaribus mandatis premonitum et premunitum ad proficiscendum contra rebelles animarunt.

Capitulum XVI.

Cum haec agerentur, legati sedis apostolicae Rolandus et Bernhardus reversi, quantas iniurias sustinuerint, in quo periculo fuerint, exponunt, gravibus graviora adicientes, ut in ultionem eorum, quae se pertulisse dixerunt, Romanae urbis episcopum provocarent. In hoc negotio clerus Romanus ita inter se divisus est, ut pars eorum partibus faveret imperatoris et eorum qui missi fuerant incuriam seu imperitiam causarentur, quedam vero pars votis sui pontificis adhereret. Unde de hac tempestate dicturi, sicut supra diximus, lectorem non nostris verbis niti volumus, sed ponentes epistolas hinc inde directas, ex eis colligat, quam partem tueatur cuive fidus velit permanere; nobis autem indulgentiam petimus, qui potius utramque personam, sacerdotalem scilicet et regalem, reverentia debita veneramur, quam temere de altera iudicare presumamus. Exemplar itaque litterarum a summo pontifice ad archiepiscopos et episcopos super his directarum tale fuit:
Quotiens aliquid in aecclesia contra honorem Dei et salutem fidelium attemptatur, fratrum et coepiscoporum nostrorum, et eorum precipue qui spiritu Dei aguntur, cura debet existere, ut ea quae male gesta sunt gratam Deo correctionem debeant invenire. Hoc autem tempore, quod absque nimio merore non dicimus, karissimus filius noster F[ridericus] Romanorum imperator tale quid egit, quale temporibus antecessorum suorum non legimus perpetratum. Cum enim nos duos de melioribus fratribus nostris, B[ernhardum] [scilicet] tituli Sancti Clementis et R[olandum] cancellarium nostrum tituli Sancti Marci presbiteros cardinales, ad ipsius presentiam misissemus, ipse, cum primum ad eius presentiam pervenerunt, alacriter visus est eos recepisse; sequenti vero die, cum redirent ad eum et litterae nostrae in eius auribus legerentur, accepta occasione cuiusdam verbi, quod ipsarum litterarum series continebat, ‘insigne videlicet beneficium coronae tibi contulimus’, in tantam animi commotionem exarsit, ut convicia, quae in nos et legatos nostros dicitur coniecisse, et quam inhoneste ipsos a presentia sua recedere ac de terra sua velociter exire compulerit, et audire obprobrium et lamentabile sit referre. Eis autem ab illius presentia excedentibus, facto edicto, ne aliquis de regno vestro ad apostolicam sedem accedat, per omnes fines eiusdem regni custodes dicitur posuisse, qui eos, qui ad apostolicam sedem venire voluerint, violenter debeant revocare. Super quo facto licet aliquantulum conturbemur, ex hoc tamen in nobis ipsis maiorem consolationem accipimus, quod ad id de vestro et principum consilio non processit. Unde confidimus eum a sui animi motu consilio et persuasione vestra facile revocandum. Quocirca, fratres, quoniam in hoc facto non solum nostra, sed vestra et omnium aecclesiarum res agi dinoscitur, karitatem vestram monemus et exhortamur in Domino, quatinus opponatis vos murum pro domo Domini et prefatum filium nostrum ad viam rectam quam citius reducere studeatis, attentissimam sollicitudinem adhibentes, ut a Reinaldo cancellario suo et palatino comite, qui magnas blasphemias in prefatos legatos nostros et matrem vestram sacrosanctam Romanam aecclesiam evomere presumpserunt, talem et tam evidentem satisfactionem faciat exhiberi, ut, sicut multorum aures amaritudo sermonis eorum offendit, ita etiam satisfactio multos ad viam rectam debeat revocare. Non acquiescat idem filius noster consiliis iniquorum, consideret novissima et antiqua et per illam viam incedat, per quam Iustinianus et alii katholici imperatores incessisse noscuntur. ‘Exemplo siquidem et imitatione illorum et honorem in terris et felicitatem in caelis sibi poterit cumulare. Vos etiam, si eum ad rectam semitam reduxeritis, et beato Petro apostolorum principi gratum dependetis obsequium et vobis et aecclesiis vestris suam conservabitis libertatem. Alioquin noverit antedictus filius noster ex ammonitione vestra, noverit ex promissionis ewangelicae veritate, quod sacrosancta Romana aecclesia super firmissimam petram, Deo collocante, fundata, quantocumque ventorum turbine quatiatur, in sua firmitate, protegente Domino, in seculum seculi permanebit. Nec autem, sicut nostis, deceret eum tam arduam viam absque vestro consilio attemptasse; unde credimus, quod auditis ammonitionibus vestris facillime poterit ad frugem sanioris studii, sicut vir discretus et imperator katholicus, revocari.

Capitulum XVII.

His litteris talique legatione percepta, presules Alemanniae, communicato in unum assensu et consilio, sedi apostolicae in haec verba rescribunt:
Quamvis sciamus et certi simus, quod aecclesiam Dei fundatam supra firmam petram neque venti neque flumina tempestatum possint deicere, nos tamen infirmiores et pusillanimes, si quando huiusmodi contigerint impetus, concutimur et contremiscimus. Inde nimirum graviter conturbati sumus et conterriti super his, quae inter vestram sanctitatem et filium vestrum devotissimum, dominum nostrum imperatorem, magni mali, nisi Deus avertat, seminarium prebitura videntur. Equidem a verbis illis, quae in litteris vestris continebantur, quas per nuncios vestros prudentissimos et honestissimos, dominum B[ernhardum] et dominum R[olandum] cancellarium, venerabiles presbiteros cardinales, misistis, commota est universa res publica imperii nostri; aures imperialis potentiae ea pacienter audire non potuerunt neque aures principum sustinere; omnes ita continuerunt aures suas, quod nos, salva gratia vestrae sanctissimae paternitatis, ea tueri propter sinistram ambiguitatis interpretationem vel consensu aliquo approbare nec audemus nec possumus, eo quod insolita et inaudita fuerunt usque ad haec tempora. Litteras autem, quas nobis misistis, debita cum reverentia suscipientes et amplectentes commonuimus filium vestrum, dominum nostrum imperatorem, sicut iussistis, et ab eo responsum, Deo gratias, accepimus tale, quale decebat katholicum principem, in hunc modum: ‘Duo sunt, quibus nostrum regi oportet imperium, leges sanctae imperatorum et usus bonus predecessorum et patrum nostrorum. Istos limites aecclesiae nec volumus preterire nec possumus; quidquid ab his discordat non recipimus. Debitam patri nostro reverentiam libenter exhibemus, liberam imperii nostri coronam divino tantum beneficio ascribimus, electionis primam vocem Maguntino archiepiscopo, deinde quod superest caeteris secundum ordinem principibus recognoscimus, regalem unctionem Coloniensi, supremam vero, quae imperialis est, summo pontifici; quidquid preter haec est, ex habundanti est, a malo est. Cardinales in contemptum dilectissimi et reverentissimi patris nostri et consecratoris a finibus terrae nostrae exire non coegimus. Sed cum his et pro his quae et scripta et scribenda ferebant in dedecus et scandalum imperii nostri ultra eos prodire pati noluimus. Introitum et exitum Italiae nec clausimus edicto nec claudere aliquo modo volumus peregrinantibus vel pro suis necessitatibus rationabiliter cum testimonio episcoporum et prelatorum suorum Romanam sedem adeuntibus; sed illis abusionibus, quibus omnes aecclesiae regni nostri gravatae et attenuatae sunt et omnes pene claustrales disciplinae emortuae et sepultae, obviare intendimus. In capite orbis Deus per imperium exaltavit aecclesiam, in capite orbis aecclesia, non per Deum, ut credimus, nunc demolitur imperium. A pictura cepit, ad scripturam pictura processit, scriptura in auctoritatem prodire conatur. Non patiemur, non sustinebimus; coronam ante ponemus, quam imperii coronam una nobiscum sic deponi consentiamus. Picturae deleantur, scripturae retractentur, ut inter regnum et sacerdotium aeterna inimiciciarum monimenta non remaneant’. Haec et alia, utpote de concordia Ro. et W[illelmi] Siculi et aliis quae in Italia facta sunt conventionibus, quae ad plenum prosequi non audemus, ab ore domini nostri imperatoris audivimus. Absente autem palatino comite et in preparatione expeditionis in Italiam iam premisso, a cancellario ibidem adhuc presente aliud non audivimus, nisi quod humilitatis erat et pacis, preter quod eis pro periculo vitae, quod a populo imminebat, pro viribus suis astiterit, cunctis qui ibi aderant huius rei testimonium eis perhibentibus. De caetero sanctitatem vestram suppliciter rogamus et obsecramus, ut nostrae parcatis infirmitati, ut magnanimitatem filii vestri sicut bonus pastor leniatis scriptis vestris scripta priora suavitate mellita dulcorantibus, quatinus et aecclesia Dei tranquilla devotione laetetur et imperium in suae sublimitatis statu glorietur, ipso mediante et adiuvante, qui mediator Dei et hominum factus est homo Christus Iesus.

Capitulum XVIII.

Feliciter ergo procinctum movens ac aput Augustam Rhetiae civitatem super ripam Lici fluminis castra ponens confluentem ex diversis partibus militem per septem dies operitur. Interea Romanus antistes de adventu principis certior effectus - nam legati eius, videlicet Reinaldus cancellarius et Otto palatinus comes, quorum supra meminimus, iam dudum Italiam intraverant - in melius mutato consilio ad leniendum eius animum nuncios mittit, Heinricum videlicet cardinalem presbiterum tituli Sanctorum Nerei et Achillei et Iacinctum cardinalem diaconem Sanctae Mariae in scola Greca, viros prudentes in secularibus et ad curialia negotia pertractanda prioribus missis multo aptiores.

Capitulum XVIIII.

Verum antequam horum iter et negotia prosequamur, non ab re est de prefatis regalium nunciorum personis et gestis pauca de multis prelibare. Inerat utique his preclaris viris personarum spectabilitas gratiosa, generis nobilitas, ingenium sapientia validum, animi inperterriti, quippe quibus nullus labor insolitus, non locus ullus asper, non armatus hostis formidolosus. Nullius sibi delicti, nullius libidinis gratiam faciebant; laudis avidi, pecuniae liberales erant; gloriam ingentem, divitias honestas volebant. Etas iuvenilis, eloquentia mirabilis; prope moribus equales, preter quod uni ex officio et ordine clericali mansuetudo et misericordia, alteri, quem non sine causa portabat, gladii severitas dignitatem addiderat. [Aput alterum miseris profugium erat, aput alterum malis pernicies]. His moribus talibusque studiis sibi laudem, imperio gloriam et utilitates non modicas domi miliciaeque peperere, adeo quod tunc temporis pene nichil ingens, nullum exquisitum virtutis facinus in ea expeditione gestum est, in quo hos viros aut primos aut de primis non compererim extitisse.

Capitulum XX.

Itaque in primo suo ingressu in Italiam castrum quod Rivola vocatur, super clausuram Veronensium situm, natura loci inexpugnabile, in deditionem accipiunt, existimantes presidio eiusdem in tam strictis locorum faucibus nostros clementiorem aditum veniendi et redeundi invenire. Excepti cum magna frequentia et honorificentia episcopi civiumque Veronensium tam illic quam in aliis civitatibus [videlicet Mantua, Cremona, Papia] fidelitatem imperatori et amminiculum expeditionis tactis sacrosanctis promitti fecerunt, viamque venturo imperatori preparantes eius adventus fidi et utiles precursores extitere. Sane haec est forma sacramenti, in qua omnes iuraverunt:

Ego iuro, quod ammodo in antea ero fidelis domino meo Friderico Romanorum imperatori contra omnes homines, sicut iure debeo domino et imperatori, et adiuvabo eum retinere coronam imperii et omnem honorem eius in Italia, nominatim et specialiter civitatem N. et quicquid in ea iuris habere debet, vel in omni virtute comitatus vel episcopatus N. Regalia sua ei non auferam ibidem nec alibi, et si fuerint ablata, bona fide recuperare et retinere adiuvabo. Neque in consilio ero nec in facto, quod vitam vel membrum vel honorem suum perdat vel mala captione teneatur. Omne mandatum eius, quod ipse mihi fecerit per se vel per epistolam suam aut per legatum suum de facienda iusticia, fideliter observabo et illud audire vel recipere vel complere nullo malo ingenio evitabo. Haec omnia observabo fide bona sine fraude. Sic me Deus adiuvet et haec sancta quatuor ewangelia.

A Verona per Mantuam iter agunt, et venientes Cremonam celebre colloquium, et si mavis curiam, tenuere, occurrentibus eis ad eam civitatem archiepiscopis Ravennate et Mediolanense et de suffraganeis eorum XV episcopis necnon comitibus, marchionibus, consulibus et primis omnium circaiacentium civitatum, idque veraciter asserere potero multis ante haec regibus denegatam eam, quam tunc probitate sua evicerunt isti legati principis, magnificentiam et gloriam. Inde per Romaniolam et Emiliam iter agentes exarchatum Ravennatem visitant, nusquam segnes, nusquam incauti peragere, quae negotiis principis ac regni utilitatibus profutura novissent. Inde per Ariminum versus Anconam tendunt; compererant enim logothetam seu Paliologum cum aliis nunciis Constantinopolitani imperatoris ibidem morari, specie quidem, quo adversus Wilhelmum Siculum largitione pecuniae milites qui solidarii vocantur colligerent, re autem vera, [sicut tunc fama fuit], ut civitates maritimas, quod sepius antehac attemptatum novimus, seu vi seu dolo sub Grecorum redigerent ditionem. Cumque Ravenna exeuntes non longe adhuc a civitate processissent, obvios habuere non paucos de melioribus terrae, qui ad prefatos Grecorum legatos ierant et cum ipsis colloquium familiare tenuerant. Qua de re commoti et in iram versi, pro eo quod se despexisse et Grecos spe lucri sibi preposuisse viderentur, Otto palatii comes, nec suorum paucitate nec illorum remoratus numerositate, gladio exerto in meliorem et nobiliorem omnium Ravennatensium, nomine Wilhelmum cognomento Maltraversar, manum misit seque eum captivum abducturum comminatus est, omnibus aliis pre timore et pavore silentibus et non contradicentibus. Magna et miranda prefati comitis animositas, quem nec copiosus eiusdem nobilis viri comitatus terruit nec vicinae civitatis metus permovit, quin ut legatus imperii, ubi ratio postulabat, auctoritate imperiali uteretur. Tandem lenioribus verbis et multa supplicatione mitigatus et placatus ceptum iter peregit ac contra Grecos, qui, ut diximus, apud Anconam tunc morabantur, profecturus non parvam miliciam collegit et prope civitatem castra posuit. Evocatos itaque ad se verbis minacibus et valde gravibus adorsi sunt, qua temeritate sine principis conscientia talia presumpsissent; non se ignorare Danaum insidias et Grecam astutiam: simulata humanitate maleficia voluisse, callidissima fraude composita in amicos deputasse, quod contra inimicos struxisse putabantur. Cumque manifestis indiciis hostes Romani imperii convincantur, non aliud superesse, quam ut pro crimine lesae maiestatis de ipsis omnibus supplicium sumatur. Talibus invectionibus perterriti Greci atque animo consternati multa supplicatione verba excusationis depromunt partemque suam quibus possunt argumentis purgare conantur. Nequaquam se ignorare legem Iuliam maiestatis, quae in eos, qui contra imperatorem vel rem publicam aliquid moliti sunt, suum vigorem extendit. Verum ab hoc suam ipsorum conscientiam sese beatos facere, ficta pro veris non recipienda. Magis eos credere debere benignitatibus et obsequiis sepissime a Grecis in nostros experimento probatis. Testis horum sit Alemannia tota, testis pietatis sit ipse imperator, nunc princeps orbis terrarum, qui haec aliquando viderit et re ipsa expertus fuerit. Equitas in vivos, misericordia in mortuos, honor in principem, munificentia in optimates, haec esse affectus sui erga nostros probationes certissimas fictisque criminationibus veriores. His et similibus se cum magna mentium contritione Grecis de obiectis excusantibus, dum nulla fraudis deprehendi potuissent indicia, acceptis ab eis magnificis muneribus in Greciam eos pacifice remigare concedunt ipsique Mutinum revertuntur.

Capitulum XXI.

Hisdem diebus Heinricus et Iacinctus, supra dicti nuncii Adriani papae, Ferariam venerant, auditoque quod legati imperatoris Mutinam redissent, non sperantes ipsos sibi occurrere, humilitatis formam prebentes, quod insolitum antea fuerat, ad eos pergunt, expositaque causa legationis, quod scilicet ea, quae pacis essent et honor imperio, in mandatis haberent, dimittuntur. Iam vero adventum illorum per omnes partes illas, ubi arta montium transituri erant, fama nunciaverat, multosque mortalium rerum alienarum cupidos id contra eos animaverat, quod pene neminem latebat maiestatem imperialem Romanis infensam existere, quodque vicio aviditatis quisque ardebat, acsi regiae voluntati obsequeretur, temerarius intendebat, sperans in hoc casu latrocinium honestiori nomine posse palliari. A Feraria itaque Veronam, a Verona per vallem Tridentinam iter agunt, habentes secum gratia maioris securitatis venerabilem episcopum Tridentinum Albertum. Sed prevaluit auri sacra fames, quae quos arripuit, nil umquam honestum, nil moderatum sentire vel appetere permittit. Nam Fridericus et Heinricus comites, quorum in illis partibus non parum poterat violentia, tam cardinales quam episcopum captos, spoliatos in vinculis ponunt, donec Romanos quidam datus in obsidem nobilis vir N., germanus Iacincti, episcopum autem evidenter divina potentia liberavit. Hanc tamen inmanitatem nobilissimus dux Baioariae et Saxoniae ob amorem sanctae Romanae aecclesiae et honorem imperii non multo post probe vindicavit. Namque et vadem eripuit et comites multis malis attritos ad deditionem et satisfactionem coegit.

Capitulum XXII.

Friderico igitur, ut iam dictum est, castra in campestribus Augustae civitatis metato, ad suam eosdem legatos admittit presentiam, eisque clementer receptis causam adventus exquirit. Illi reverenter ac demisso vultu, voce modesta tale suae legationis assumunt principium: ‘Presul sanctae Romanae aecclesiae, vestrae excellentiae devotissimus in Christo pater, salutat vos sicut karissimum et spiritalem sancti Petri filium. Salutant etiam vos venerabiles fratres nostri, clerici autem vestri, universi cardinales, tamquam dominum et imperatorem Urbis et orbis. Quanta dilectione sancta Romana aecclesia amplitudinem et honorem imperii vestri amplectatur, quam sine conscientia peccati vestram satis invita sustinuerit indignationem, et scripta presentia et in ore nostro positae vivae vocis officium declarabit’. Post haec verba litteras efferunt, quae venerabili Ottoni Frisingensi episcopo ad legendum simul et interpretandum datae sunt, viro utique, qui singularem habebat dolorem de controversia inter regnum et sacerdotium. Exemplar litterarum hoc est:

Capitulum XXIII.

Ex quo universalis aecclesiae curam Deo, prout ipsi placuit, disponente suscepimus, ita in cunctis negotiis magnificentiam tuam honorare curavimus, ut de die in diem animus tuus magis ac magis in amore nostro et veneratione sedis apostolicae debuisset accendi. Unde sine grandi ammiratione non ferimus, quod cum, audito ex suggestione quorumdam animum tuum aliquantulum contra nos fuisse commotum, duos de melioribus et maioribus fratribus nostris, R[olandum] scilicet cancellarium tituli Sancti Marci et B[ernhardum] tituli Sancti Clementis presbiteros cardinales, qui pro tuae maiestatis honore in Romana aecclesia solliciti semper extiterant, pro voluntatis tuae cognitione ad tuam presentiam direximus, aliter quam imperialem decuerit honorificentiam sunt tractati. Occasione siquidem cuiusdam verbi, quod est ‘beneficium’, tuus animus, sicut dicitur, est commotus, quod utique nedum tanti viri, sed nec cuiuslibet minoris animum merito commovisset. Licet enim hoc nomen, quod est ‘beneficium’, apud quosdam in alia significatione, quam ex inpositione habeat, assumatur, tunc tamen in ea significatione accipiendum fuerat, quam nos ipsi posuimus, et quam ex institutione sua noscitur retinere. Hoc enim nomen ex bono et facto est editum, et dicitur beneficium aput nos non feudum, sed bonum factum; in qua significatione in universo Sacrae Scripturae corpore invenitur, ubi ex beneficio Dei, non tamquam ex feudo, sed velut ex benedictione et bono facto ipsius gubernari dicimur et nutriri. Et tua quidem magnificentia liquido recognoscit, quod nos ita bene et honorifice imperialis dignitatis insigne tuo capiti imposuimus, ut bonum factum valeat ab omnibus iudicari. Unde quod quidam verbum hoc et illud, scilicet: ‘contulimus tibi insigne imperialis coronae’, a sensu suo nisi sunt ad alium retorquere, non ex merito causae, sed de voluntate propria et illorum suggestione, qui pacem regni et aecclesiae nullatenus diligunt, hoc egerunt. Per hoc enim vocabulum ‘contulimus’ nil aliud intelligimus, nisi quod superius dictum est ‘imposuimus’. Sane quod postmodum personas aecclesiasticas a debita sacrosanctae Romanae aecclesiae visitatione, ut dicitur, revocari iussisti, si ita est, quam inconvenienter actum sit, tua, fili in Christo karissime, discretio, ut credimus, recognoscit. Nam si aput nos aliquid amaritudinis habebas, per nuncios et litteras tuas nobis fuerat intimandum, et nos honori tuo curavissemus, sicut filii karissimi, providere. Nunc igitur quoniam ad commonitionem dilecti filii nostri H[einrici] Baioariae et Saxoniae ducis duos de fratribus nostris, Heinricum tituli Sanctorum Nerei et Achillei [presbiterum] et Iacinctum Sanctae Mariae in Cosmidin diaconem cardinales, prudentes siquidem et honestos viros, ad tuam presentiam destinamus, celsitudinem tuam monentes et hortantes in Domino, quatinus eos honeste ac benigne recipias, et quod ab eis ex parte nostra tuae magnificentiae fuerit intimatum, a sinceritate cordis nostri noverit tua excellentia processisse, ac per hoc cum eisdem filiis nostris, mediante iam dicto filio nostro duce, ita celsitudo tua studeat convenire, ut inter te et matrem tuam sacrosanctam Romanam aecclesiam [ammodo] nullius discordiae seminarium debeat remanere.

Capitulum XXIIII.

Lectis et benigna interpretatione expositis litteris, imperator mitigatus est, clementiorqnue factus quasdam causas alio loco memorandas, quae seminarium discordiae prestarent, si non congrua emendatio interveniret, legatis per capitula distinxit. Quibus ad nutum principis et per omnia bene respondentibus presulemque Romanum in nullo regiae dignitati derogare, sed honorem ac iusticiam imperii semper illibatam conservare pollicentibus, pacem et amiciciam tam summo pontifici quam omni clero Romano reddidit eamque signo pacis et osculo absentibus per presentes destinavit. Sicque hylariores facti legati donatique regalibus muneribus divertunt in civitatem.

Capitulum XXV.

Eodem loco hisdemque diebus nuncii regis Datiae N., nuper electi, principis adeunt presentiam, postulantes, quatinus investituram de regno suo regi mittere ac electionem de ipso factam ratihabitione confirmare dignaretur. Exaudivit eos imperator, prebito et accepto ab eis sacramento iurisiurandi post reditum suum de Italia infra XL dies regem ad curiam venturum et regni administrationem de manu principis debitae fidelitatis interposita securitate suscepturum.

Capitulum XXVI.

Interea confluente ad ipsum undiqueversus copioso exercitu, nuncii diversorum principum aulam replevere, quibus locis singuli eorum cum singulis exercitibus per artiora montium loca transirent, imperatorem consultantes. Tantae siquidem erant auxiliariorum copiae, quod plurium viarum meatus vix eos pre multitudine sustinere potuissent, videlicet Francorum, Saxonum, Ribuariorum, Burgundionum, Suevorum, Baioariorum, Lotharingiorum, Boemorum, Ungarorum, Carentanorum, et cum his aliae nonnullae Celticae seu Germaniae nationes, viri fortes, bellatores infinitae multitudinis vario armorum apparatu, iuventus valida et ad bellorum motus inperterrita. Fridericus habito consilio et provida circumspectione usus hoc modo eis vias et Alpium transitus censuit distribuendas. Dux Austriae Heinricus et item Heinricus dux Carentanus et simul cum eis copiae Ungarorum, ferme DC sagittarii electi, pariterque comites et barones illarum terrarum per Canalem et Forum Iulii atque marchiam Veronensem; dux Bertolfus de Zaringen vel potius Burgundiae cum Lotharingis per viam Iulii Cesaris, quae modo mons Iovis vocatur; multa pars Francorum, Ripariolorum ac Suevorum per Clavennam et lacum Cumanum. Princeps ipse, habens in comitatu suo regem Boemiae, ducem Sueviae, videlicet Fridericum, filium regis Conradi, fratrem suum Conradum palatinum comitem de Rheno, Fridericum Coloniensem, Arnoldum Maguntinum, Hellinum Treverensem archiepiscopos cum episcopis Conrado Eistetense, Daniel Bragensi, Herimanno Verdense, Gebehardo Herbipolense et abbatibus regalium cenobiorum, videlicet Fuldense, Augiense - taceo marchiones, comites clarissimos et valde potentes, quorum nomina si coner perstringere, delicato seu pigro lectori onerosus existam - his omnibus stipatus agminibus, immo divino comitatus presidio, divus augustus Alpium fauces felici procinctu cepit urgere.

Capitulum XXVII.

Iam angustias montium laetus exierat exercitus, iam in planis Italiae campestribus castra metati fuerant, primaque venientium impetum Brissia, temere in locis munitis et militum suorum fortitudine confisa, armis ausa fuit excipere. Sed momento temporis laceratis eius viribus subacta est; primo a rege Boemorum graviter attrita, deinde in adventu principis, datis LX vadibus simulque non modica pecunia, in deditionis pactionem recepta.

Capitulum XXVIII.

Residente augusto et ex diversis Italiae civitatibus venientem militem prestolante, consilio inito commode et religiose satis prius de pacis quam de belli tractat negotiis. Conventum ergo principum cogens leges pacis in exercitu conservandas tales constituit:
Statuimus et firmiter observari volumus, ut nec miles nec serviens litem audeat movere. Quod si alter cum altero rixatus fuerit, neuter debet vociferari signa castrorum, ne inde sui concitentur ad pugnam. Quod si lis mota fuerit, nemo debet accurrere cum armis, gladio scilicet, lancea vel sagittis; sed indutus lorica, scuto, galea, ad litem non portet nisi fustem, quo dirimat litem. Nemo vociferabitur signa castrorum, nisi querendo hospitium suum. Sed si miles vociferatione signi litem commoverit, auferetur ei omne suum harnascha, et eicietur de exercitu. Si servus fecerit, tondebitur, verberabitur et in maxilla comburetur, vel dominus suus redimet eum cum omni suo harnascha. Qui aliquem vulneraverit et hoc se fecisse negaverit, tunc, si vulneratus per duos veraces testes, non consanguineis suis, illum convincere potest, manus ei abscidatur. Quod si testes defuerint et ille iuramento se expurgare voluerit, accusator potest, si vult, iuramentum refutare et illum duello impetere. Si quis homicidium fecerit et a propinquo occisi vel amico vel socio per duos veraces testes, non consanguineos occisi, convictus fuerit, capitalem sententiam subibit. Verum si testes defuerint et homicida iuramento se expurgare voluerit, amicus propinquus occisi duello eum potest impetere. Si extraneus miles pacifice ad castra accesserit, sedens in palefrido sine scuto et armis, si quis eum leserit, pacis violator iudicabitur. Si autem sedens in dextrario et habens scutum in collo, lanceam in manu ad castra accesserit, si quis eum leserit, pacem non violavit.
Miles, qui mercatorem spoliaverit, dupliciter reddet ablata et iurabit, quod nescivit illum mercatorem. Si servus, tondebitur et in maxilla comburetur, vel dominus reddet pro eo rapinam.
Quicumque aliquem spoliare aecclesiam vel forum viderit, prohibere debet, tamen sine lite; si prohibere non potest, reum accusare debet in curia. Nemo aliquam mulierem habeat in hospitio; qui vero habere presumpserit, auferetur ei omne suum harnasch, et excommunicatus habebitur, et mulieri nasus abscidetur. Nemo inpugnabit castrum, quod a curia defensionem habet. Si servus furtum fecerit et in furto fuerit deprehensus, si prius fur non erat, non ideo suspendetur, sed tondebitur, verberabitur et in maxilla comburetur et eicietur de exercitu, nisi dominus eius redimat eum cum omni suo harnasch. Si prius fur erat, suspendetur.
Si servus aliquis culpatus et non in furto fuerit deprehensus, sequenti die expurgabit se iudicio igniti ferri, vel dominus eius iuramentum pro eo prestabit; actor vero iurabit, quod aliam ob causam non interpellat eum de furto, nisi quod putat eum culpabilem.
Si quis invenerit equum alterius, non tondebit eum nec ignotum faciet, sed dicet marschalcho, et tenebit eum non furtive et imponet ei onus suum. Quod si ille qui amisit equum in via deprehenderit oneratum, non deiciet onus eius, sed sequens ad hospicium recipiet equum suum.
Si quis vero villam vel domum incenderit, tondebitur et in maxillis comburetur et verberabitur.
Faber non comburet carbones in villa, sed portabit ligna ad hospicium suum et ibi comburet; quod si in villa fecerit, tondebitur, verberabitur et in maxillis comburetur.
Si quis aliquem leserit, imponens ei quod pacem non iuraverit, non erit reus violatae pacis, nisi ille probare possit duobus ydoneis testibus, quod pacem iuraverit.
Nemo recipiet hospicio servum qui sine domino est. Quod si fecerit, reddet in duplo quidquid ille abstulerit.
Quicumque foveam invenerit, libere fruatur ea. Quod si ablata fuerit ei, non reddet malum pro malo, non ulciscetur iniuriam suam, sed conqueretur marschalcho, iusticiam accepturus.
Si mercator Teutonicus civitatem intraverit et emerit mercatum et portaverit ad exercitum et carius vendiderit in exercitu, camerarius auferet ei omne forum suum et verberabit eum et tondebit et comburet in maxillam.
Nullus Teutonicus habeat socium Latinum, nisi sciat Teutonicum; sed si habuerit, auferefur ei quidquid habet.
Si miles militi convitia dixerit, negare potest iuramento; si non negaverit, componet ei X libras monetae, quae tunc erit in exercitu.
Si quis invenerit vasa plena vini, vinum inde extrahat ita caute, ne vasa confringat vel ligamina incidat vasorum, ne ad dampnum exercitus totum vinum effundatur.
Si castrum aliquod captum fuerit, bona quae intus sunt auferantur, sed non incendatur, nisi forte hoc marschalchus faciat.
Si quis venatus fuerit cum canibus venaticis, feram quam invenerit et canibus agitaverit sine alicuius inpedimento habebit.
Si quis per canes leporarios feram fugaverit, non erit necessario sua, sed erit occupantis.
Si quis lancea vel gladio feram percusserit, et antequam manu levaverit, alter occupaverit, non occupantis erit, sed qui occiderit eam sine contradictione obtinebit.
Si quis birsando feram balista vel arcu occiderit, eius erit.

Hanc treugam archiepiscopi, episcopi, abbates datis pro se dextris firmaverunt et violatores pacis pontificalis officii severitate cohercendos promiserunt.

Capitulum XXVIIII.

Iam totus exercitus tam Cisalpinus quam Transalpinus convenerat, iam multitudo prudentium et in lege doctissimorum in unum coierat, omniumque aures intentae erant, quas ad partes vel in quas nationes inprimis eos bellicus labor et voluntas principis invitaret. Tunc imperator, coniuncta cum hylaritate iuvenili regia severitate, ut et timeri pariter et amari mereretur, unde exaudiri posset constitisse et pro concione huiuscemodi usus oratione memoratur:

‘Regi regum magnas nos et ingentes debere gratias cognoscimus, cuius dum complacuit ordinationi, ut quasi ministri eius et vestri regni gubernacula regeremus, tantam nobis in vestra probitate atque prudentia fidutiam donavit, quod in multis experimentum vestri habentes, salvo nobis benignitatis vestrae presidio simul et consilio, quaecumque occurrerint, quaecumque rem publicam Romani imperii turbare ausa fuerint, facile reprimenda putemus, imperii inquam Romani, cuius aput nos ministerium, auctoritatem penes vos, qui optimates regni estis, recognoscimus. Nemo nos pro libitu nostro bella gerere putaverit, quorum et eventus varius est, et quae comitum suorum, videlicet fame, siti, vigiliis, denique diversis mortibus horrenda et formidolosa non ignoramus. Non ad prelium nos accendit libido dominandi, sed feritas rebellandi. Mediolanum est, quod patriis vos laribus excivit, quod caris liberorum et coniugum vos amplexibus abstraxit, quod hos omnes labores sua irreverentia et temeritate capitibus vestris induxit. Iustam vobis belli causam fecerunt, qui legittimo imperio rebelles inveniuntur. Suscipietis itaque bella ipsa non cupiditate vel crudelitate, sed pacis studio, ut malorum audatia coherceatur et boni disciplinae suae debitum fructum inveniant. Quod si per desidiam aut ignaviam dedecus a Mediolano vobis illatum vindice gladio non prosequeremur, iam indubitanter eum sine causa portaremus, nec tam esset in hoc nostra laudanda pacientia quam negligentia vituperanda. Ministri ergo iusticiae suffragium vestrum iuste postulamus, ut temeritas adversariorum careat effectu et imperii status ad nostra deductus tempora nostro ministerio debitum sortiatur honorem. Non inferimus, sed depellimus iniuriam. Cumque iustum bellum sit, quod ex edicto superioris potestatis geritur, agite nunc universi, summam militiae laudem consecuturi, de meritis et laboribus fructum [magnificum] recepturi, obedientiam rei publicae utilitatibus exnibete, quidquid vobis utiliter imperatum fuerit, pro viribus obtemperate. Divina siquidem opitulante misericordia non segnes, non degeneres invenire nos debet inimica civitas in conservando, quod antecessores nostri Karolus et Otto titulis imperii addidere primique de ultramontanis, ille inter occidentales, hic inter orientales Francos, ad regni terminos dilatandos adicere curaverunt’.

Dixerat, verbumque augusti strepitus, clamor favorque totius exercitus prosequitur, et divina quedam alacritas militibus incidit, salutis datori vota ac Friderico imperatori fausta quisque patria voce adclamantes. At sapientes et legum periti persuadent, Mediolanenses, licet improbos et infames, iudicis tamen officio per legittimas inducias citandos esse, ne violentia eis illata vel contra ius in absentes prolata sententia videretur. Legittimas vero inducias dicunt iudicis edictum unum, mox alterum et tercium, seu unum pro omnibus, quod peremptorium nominatur. Quod et factum est.

Capitulum XXX.

Itaque Mediolanenses cum viderent universam vim belli suis imminere capitibus, eligunt quos ad curiam mittant legatos, viros eruditos et in dicendo acerrimos. Qui cum se penalibus et stricti iuris actionibus conveniri viderent, neque principem pactione multae pecuniae posse deliniri, suffragio optimatum frustra quesito pacisque infecto negotio ad suos revertuntur.

Imperator, astipulantibus iudicibus et primis de Italia, contra Mediolanenses condempnationis proferens sententiam hostes eos iudicat omnique apparatu ad obsidionem civitatis accingitur. Quibus rebus aput Mediolanum compertis, permota civitas atque immutata urbis facies erat, ex summa laeticia atque lascivia, quae diuturna requies pepererat, repente omnes tristicia invasit. Festinare, trepidare, suo quisque modo et metu pericula metiri. Ad haec mulieres, quibus suae rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, afflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos pueros, omnia pavere. Fuere tamen plerique, qui se et rem publicam obstinatis animis perditum irent. Nam semper in civitatibus, quibus opes nullae sunt, qui es alienum solvere non possunt, bonis aliorum et quieti invident, nova exoptant, odio suarum rerum omnia mutari student; seditionibus sine cura aluntur, quoniam, ut dicitur, egestas facile habetur sine dampno. Preterea iuventus, quae in agris manuum labore victum querens inopiam tolerabat, publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori pretulerat. Unde factum est, ut, multitudine huius vulgi prevalente, rei publicae iuxta ac sibi consulerent ac libentibus animis belli eventum expectarent, nobilioribus et melioribus metu talium silentio addictis. Et haec quidem in civitate.

Capitulum XXXI.

Fridericus autem [regali mansuetudine] per aliquot dies opperiens expectabat, si forte Mediolanenses penitudo salubris ab incepto rebellionis revocaret, si forte cladis et periculorum consideratio eos propositum mutare persuaderet. Paratus etenim erat serenus principis animus potius correctis veniam prestare quam post destructionem provinciae cum dampno multorum de perdito populo triumphare. Illis ergo in priori pertinatia permanentibus, cunctis comitatus agminibus incipere obsidionem acriter statuit, castraque movens usque ad flumen Adduam processit. Is fluvius Cremonensium ac Mediolanensium fines medius dirimens sepissime atroces eorum contra sese incursus inhibuit. Et tunc quidem propter liquentes in Alpibus nives non mediocri inundatione excreverat, ruptisque pontibus omnino transvadandi oportunitatem exercitui denegare videbatur. Aderant quoque in ulteriore fluminis ripa pugnacissimi de Mediolanensibus circiter mille equites armati, qui se ope et adminiculo inundantis fluminis facile vados pontesque defendere posse arbitrati sunt.

Verum contra audaces non est audatia tuta. Nempe frustrati sunt, cum ex inproviso rex Boemiae et Conradus dux Dalmatiae cum suis, parvi pendentes periculum, aquis se dederint et, quamvis difficillime et non sine clade suorum, inperterriti tamen alveum furentis amnis transvadaverint vel potius transnataverint. Numerus eorum, quos aquarum vehementia involvit, involvendo submersit, circiter LX estimabatur. Mediolanenses, postquam regem preter spem et opinionem suam transisse cognoverunt, ante pugnam fuga disiecti et ad civitatem reversi sunt, sarcinae relictae, et preda universa a nostris direpta.

Has primitias belli primosque conatus infaustos Mediolanensibus nonnulli asperius auspicati sunt, rerum exitus ex principio metientes. Boemos reliquus exercitus secutus, pars refectis pontibus, pars insano gurgiti se immittentes, tam se quam sarcinas transposuere.

Capitulum XXXII.

Erat non longe ab eo loco castrum quoddam Mediolanensium, Trecium appellatum, in planicie campestri mediocri eminentia paulolum in altum sublatum, quod una parte iam dictus fluvius Adduae alluebat, altera muri fortissimi ambitu turrisque fortitudine muniebatur, pontem firmum et ad transmeandum copiosae militiae habilem suis continuans suburbiis. Augustus commodum ratus ad transitum suorum, si prefatum castrum suae subigeret potestati, obsidione cingit, obpugnat et in brevi expugnat. Castellani enim disciplina militum et ingenio conterriti paulisper quidem primos sustinuere impetus, deinde, cum nullum locum fugae, nullum de civitate presidium sperarent, scientes, quod pro vita res illis erat, dextras postulant, accipiunt, munitionem dedunt; plurimi pendentes, quod in tam adversa fortuna personarum salutem lucrati fuissent. Fridericus, ibidem locatis presidiis, ad obsidionem civitatis acies instruit.

Capitulum XXXIII.

Progrediente autem eo in hostilem terram, quidam de exercitu, male affectatae laudis avidi, prevenire alios et de virtute certando alter alteri superior inveniri desiderabant. Inter quos erat comes Ekkebertus de Butene, vir nobilitate, divitiis et virtute animi ac corporis insignis, cum quibusdam aliis nobilibus et regalis familiae militibus. Isti coeuntes in unum, circiter mille equites armati, sperantes se aliquid memorabile facturos, ad civitatem properant et pene usque ad portas assultum faciunt, viri digni pro fortitudine, qui meliore fortuna usi fuissent. Nam etsi coeptum casus invidit, tamen non, qualiter cesserit, sed quid decreverint, attendendum. Excipiuntur siquidem valida hostium multitudine. Certatur hastis primo, deinde strictis ensibus dimicatur. Vixque in conflictu discerni poterat, ex qua parte quisque pugnaret, permixtis viris et propter angustias permutatis. Visum pulvis obortus et excitatus ad instar noctis excecabat. Vocis autem intellectum magnitudo et diversitas confundebat. Neque autem fugae vel persecutioni locus erat, sed qui inter primos stetissent, aut cadendi aut occidendi necessitatem habebant, quia refugere non dabatur. Nam et posteriores utriusque partis in fronte suos urgebant nullumque inter dimicantes bello vacuum intervallum reliquerant. Cum autem hostium multitudo nostrorum animos et peritiam vinceret, iamque tota acies pelleretur, predictus comes Ekkebertus, uni suorum, qui deiectus fuerat, opem ferre cupiens subito equo prosilit, militem liberat iamque vincentes hostes pene solus perturbat et ad vallum usque civitatis persecutus est. Fugiebant enim eum universi, neque vim hominis neque audatiam sustinentes. Verum profecto fata virum persequebantur, quae ab homine vitari non possunt. Multitudine quippe adversariorum undique circumfusus ad terram lancea prostratus est, et detracta galea atque thorace, capite caesus, nemine succurrente, quod locus intercludebat auxilium ferre cupientem. Egre itaque nobilissimus comes et vir regalis sanguinis perimitur, magnam de se querelam non tantum aput suos, verum aput extraneos quoque relinquens. Dictum tamen memini a quibusdam vivum eum captum et intra civitatem atrociter decollatum. Occisi sunt ibi quidam alii nobiles, et regii milites N. et N., capti quidam; caeteri ad castra revertuntur.

Capitulum XXXIIII.

Revertentes autem milites interminatio principum et imperator iratus huiusmodi oratione corripuit: ‘Mediolanenses omnia cum deliberatione faciunt atque prudentia, fraudes et insidias componendo, eorumque dolos fortuna prosequitur. Nostri vero, quibus ob disciplinam et consuetudinem obediendi rectoribus fortuna famulatur, nunc contrario peccant. Non inmerito itaque vincuntur, depelluntur, quia omnium pessimum est presente imperatore sine rectore dimicare, cum etiam vincere sine precepto ducis infamiae sit’. Scituros esse, ait, omnes qui de caetero arroganter egerint vel minimum quid preter ordinem moverint, legum severitate se in eos vindicaturum. Circumfusa vero agmina principem pro commilitonibus obsecrabant paucorumque temeritatem condonari cunctorum obedientiae precabantur; emendaturos esse peccatum presens futurae compensatione virtutis. Placatus imperator est precibus, simul et utilitate multitudinis facto indulgendum putans, multa monens, ut post haec prudentius agerent. Ipse vero, quemadmodum se in adversarios ulcisceretur, iam provocatus artius cogitabat.

Capitulum XXXV.

Itaque postera die, quae lucescit in VIII. Kal. Augusti, Fridericus ad obsidionem civitatis ducens exercitum omnes copias suas in VII legiones partitur, preficiens singulis de principibus rectores ordinum, quos antiqui centuriones [vel] ecatontarchos seu chiliarchos appellare consueverunt, cum signiferis aliisque disciplinae et ordinis custodibus. Premissi autem milites cum stratoribus viarum ibant, qui aggerum maligna corrigerent ac devia complanarent, obstacula preciderent, ne perplexo itinere fatigaretur exercitus. Circum aquilam et signa alia tubicines et cornicines. Servi singulorum agminum cum peditibus erant, mulis aliisque iumentis advehentes militum sarcinas. Hos sequebantur qui expugnandis civitatibus machinas et caetera tormenta portarent. Omnium vero agminum postrema erat mercennaria multitudo. Ordinato taliter militum itinere, premonitisque diligenter, ne quis ordinem deserat, Martio quodam spiritu repleti, cum valido clamore divinum implorant auxilium. Deinde otiose et cum omni decore progredientes ambulant, suum quisque ordinem velut in bello custodiens. Quemcumque huic negotio liberum spectatorem contigit affuisse, hunc ego experientius intelligere puto quod dicitur: Pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata.

Capitulum XXXVI.

Peracto itinere, Fridericus cum omni exercitu, circiter centum milia armatorum vel amplius, Mediolanum pervenit, ibique positis castris, quamvis promptos ad bellum milites continebat, ne quid ea die attemptarent. Illi vero, qui de civitate fuerant egressi, stabant armati super vallum, nichil omnino strepentes, dubium, principis advenientis aspectus utrum hanc reverentiam et huius silentii disciplinam an metum universis incusserit. In girum ergo e regione portarum distribuens exercitum, instruebat obsidionem.

Capitulum XXXVII.

De civitatis ipsius situ ac moribus cum superiore libro mentio fuerit, id adiciendum videtur, quod campi planitie undique conspicua, natura loci latissima. Ambitus eius supra centena stadia circumvenitur. Muro circumdatur, fossa extrinsecus late patens, aquis plena vice amnis circumfluit, quam priori anno primitus ob metum futuri belli, multis invitis et indignantibus, consul eorum provide fecerat. Turrium proceritate non tam ut aliae civitates student. Nam in multitudine atque fortitudine tam sua quam sibi confederatarum civitatum confidentes impossibile arbitrati sunt a quoquam regum seu imperatorum suam civitatem posse claudi obsidione. Unde factum est, ut civitas haec inimica regibus ab antiquo fuisse dicatur, hac usa temeritate, ut semper rebellionem principibus suis moliens scismate regni gauderet et geminorum potius dominorum quam unius super se iuste regnantis affectaret principatum, ipsa levis et utriusque ridens fortunam nec in hac nec in illa parte fidem haberet. Huius rei si quis exempla desiderat, ad Leoprandum, qui gesta Longobardorum subnotavit, recurrat.

Capitulum XXXVIII.

Divisis, ut dictum est, inter principes exercitus portis civitatis, singuli eorum festinare, parare, vallo, sudibus, palis aliisque propugnaculis castra munire propter improvisos hostium excursus decertabant. Neque enim vineis, turribus, arietibus aliorumque generum machinis tantam civitatem attemptandam putabant, sed longa potius obsidione fatigatos ad deditionem cogi vel, si foras propter fiduciam multitudinis erupissent, prelio superatum iri. Oppidani non segnius ea quae sibi usui forent procurare, munimenta castrorum disturbare, crebris excursibus exercitum attemptare, sagittariis et fundibulariis plerosque sauciare. Erat in extrema parte exercitus Conradus palatinus comes de Rheno, germanus imperatoris, et dux Suevorum Fridericus, cum Suevis caeterisque ipsorum commilitonibus obsidionis agentes negotia circa portam sibi destinatam. Mediolanenses oportunum rati, vel pro eo quod pauciores aliis agminibus et iuniores aetate, vel quod sequestrati a fortitudine exercitus auxilium invenire non possent, eos invadere statuunt, sperantes facile se aut plenum de illis triumphum reportare aut forti aliquo patrato facinore vitam pacisci pro laude. Itaque post occasum solis, cum preter vigiles tantum totus miles fessa labore corpora somni quiete recreanda speraret, apertis portis cum pugnacissimis egressi, disiectis custodibus, usque ad iam dictorum heroum castra excurrunt, oppugnant, sauciant. Alemanni, ubi hostes adventare senserant, inopinata re ac inprovisa primo perculsi, alter aput alterum formidinem simul et tumultum facere, deinde alius alium appellare, hortari, arma capessere, venientes excipere, instantes propulsare. Clamor permixtus hortatione, strepitus armorum ad caelum ferri, tela utrimque volare, pro ingenio quisque, pars cominus gladiis, pars pugnare lapidibus seu alterius generis missilibus. Non procul abhinc rex Boemorum castra fixerat. Is, ex quo bellicum clamorem accepit, decernit laborantibus sociis auxilio fore debere.

Quanta ergo poterat velocitate suis arma capere, equos ascendere iubet; ipse cum electis militibus et tubicinis ac tympanistris preire. Non eos morabantur vinearum aggeres seu maceriae, non asperitas et insolentia loci retinebat. Ea vero consueti Sclavorum equi facile evadere. Nostri, ubi ex sono tubarum et tympanorum amici regis adventum cognovere, animosiores et laetiores effecti resistere, hortari se invicem, ne deficerent neu paterentur hostes iam iam fugituros vincere. Aderant Boemi; tum demum maxima vi certatur, maximo clamore cum infestis signis concurritur. Rex ipse cominus acriter instare, laborantibus succurrere, hostem ferire, strennui militis et boni regis officia simul exequebatur. Oppidani, ubi vident, contra ac rati erant, se in medios hostes devenisse nec impetum regis sustinere posse, terga vertunt; nostri fugientibus instant et usque ad angustias portarum persecuti in reliquum tempus pacem sibi de incursionibus illorum peperere. Hostium quidam occisi, plurimi capti, magna pars vulneribus confecti.

Capitulum XXXVIIII.

Quia vero tam superbae civitatis tam famosam obsidionem se non meminit aetas nostra vidisse, pro eo quod non solum Alemannici, sed et Italici regni vires ibi adunatae fuerant, quisque gloriosus ac laudis avidus alius alium in aliquo egregio facto, unde sibi nomen faceret, prevenire satagebat. Igitur Otto palatinus comes de Baioaria, cuius sepe iam mentio habita est, cum duobus fratribus suis [videlicet] Friderico et Ottone iuniore aliaque sibi coniuncta militia ad portam, quam ipsi vallaverant, diligentius hostium conamina observabant. Quadam ergo die, dum otiose ipsos agere rarosque circa portam custodes aspexissent, visum est eis temptandam fortunam. Ergo propinquante vespera clanculo milites armari iubent, servosque ignem cum aridae materiae fasce preparatum habere, quatinus dato signo pariter ex inproviso procurrerent et pontem ac portam ipsam, si fieri posset, exurerent.

Parent dicto, atque ad nutum precipientium subito prosilientes usque ad propugnacula pontis super aggerem disposita venerunt ignemque, sicut precepti fuerant, haut segniter iniecerunt. Populus civitatis tumultu excitatus, inproviso metu incerti, quid potissimum facerent, trepidare, cum erumpentibus flammis propugnacula et aggeres concremari cernerent, timere, ne aridum nactae fomitem citius volitando non solum pontes et portam, verum ipsam civitatem pessumdarent. Clamor ergo ac tumultus per civitatem varius agitatur, curruntque permixti inermes et armati, prohibituri incendium. Concurritur infesto Marte, certatur magnis viribus ab utrisque, obscuram noctem incendium et faculae tedaeque ardentes illuminabant. Fragor percutientium, gemitus percussorum, voces adhortantium hinc inde varie resonabant. Hi, ut coeptum eorum efficatiam obtineret, illi, ut ignem restinguerent nostrosque a porta propellerent, summa vi conabantur. Comites ipsi duces prelii in hoc certamine, sicut et in aliis multis, omnibus se periculis prostituentes, sicut optimi bellatores fortitudinem corporis ac animi magnitudinem adeo sub oculis omnium clarere fecerunt, ut de eorum virtute etiam hostis iudicaret et quivis spectator testis fieret. Multo autem labore consumpto liteque in horam noctis protracta, miles ad castra revertitur. Sauciati utrimque plurimi; verum atrocitatem cladis beneficium noctis imminuebat.

Capitulum XL.

Nec minus populares Mediolanenses turpe habentes, si remissius in nostros agerent, ubi tempus et locum invenerunt, non cum valida quidem manu, sed per paucos sive sagittarios sive fundibularios [interdum etiam per gladiatores adversum se militiam commoverunt, nostrosque sive prudentes sive] incautos sauciando temeritatis atque audatiae suae magnitudinem ostentare conabantur. Et illi quidem qui ad superiores conflictus venerant [id] moderatius agere, alii vero, tamquam non experti, per singula momenta excursiones moliri. Ad portam itaque, quam observabat Heinricus dux Austriae, vir nobilitate generis et animi clarissimus patruusque imperatoris, dum sepius hanc exercerent iniquitatem, non dignum ratus facinus hoc sine ultione preterire, ad correctionem eius et vindictam accepta oportunitate accingitur. Igitur universis quos secum habebat armatis, auxiliariis Ungarorum copiis in sagittando optimis cum caetera heroum qui sibi sociati fuerant cohorte assumptis, omni conamine obpugnationem portae disponebat. Non hoc latere poterat Mediolanenses, quippe molitiones nostrorum presentientes ignominiam iudicabant, si pares, immo plures multitudine, minori animo, venientibus non occurrerent. Per turmas ergo et cohortes suas egressi committunt seseque mutuo maxima vi caedunt, sauciant, capiunt, fugant. Tum spectaculum horribile, sequi, fugere, occidi, capi, equi atque viri afflicti, ac multi vulneribus acceptis neque fugere posse neque quietem pati, niti modo ac statim concidere. Postremo omnia constrata telis, armis, cadaveribus et infecta sanguine tellus. Ex parte oppidanorum iterum male pugnatum est, ipseque dux, cuius ibi probitas mirifice probata est, haut dubie victor, eos intra menia fugavit et a solita in posterum eruptione compescuit. Inter alios, qui de Mediolanensibus eo prelio ceciderunt, occisus est quidam de nobilissimis illorum, quem, ut tunc fama fuerat, regulum super se creare cogitaverant; auditaque morte eius, tota civitas luctum assumpsit, corpusque mortui cum vivis, quos de nostris habebant, et copiosa pecunia commutantes redemerunt et regalibus exequiis honorando sepelierunt.

Capitulum XLI.

Illud etiam non ab re est memorare, quod quidam ex oppidanis, vir in oculis suis sibi placitus, progressus versus castra imperatoris, velut equitandi imperitiam nostris exprobrans, quedam superba prolocutus est et quemlibet fortissimum ac equitandi peritissimum ad singulare certamen provocavit. Coepitque vertibilem equum modo impetu vehementi dimittere modo strictis habenis in gyrum, ut huic negotio mos est, revocare moxque varios perplexosque per amfractus discurrere. At qui contra steterunt multi quidem dedignabantur. Erant autem inter eos, ut assolet, etiam qui timerent. Quosdam vero non inconsulta movebat ratio, cum mortis cupido non debere confligere et cum his in discrimen venire, quos neque vincere magnum sit et vinci cum dehonestamento periculosum, non fortitudinis, sed insipientiae videri. Cum autem diu nemo procederet, multaque ille nostrorum timiditati illuderet, nobilis comes Albertus de Tyrol, ad omnem virtutis commendationem ydoneus, inermis et palefrido sedens, solo clyppeo accepto et hasta, prefato Liguri obviam venit eumque tripudiantem et vana iactantem deiecit, cadentemque dedignatur occidere, contentus ad laudem, quia visus est potuisse. Ita nostros ultus comes Albertus nil glorians ad suos revertitur, vir minimae iactantiae et qui semper manu quam lingua promptior inveniri volebat. Ita inter nostros principes contra Ligures varium pro virtute et gloria certamen in dies habebatur.

Capitulum XLII.

Inter haec princeps ipse impiger omnia quae ad cladem et eversionem civitatis erant providere, muros modo cum paucis modo cum multis et lectis militibus circuire, ubi muros aggrederetur explorare, omni modo temptare, si posset inclusos ad congressionem et pugnam provocare. His circuitionibus alteram partem civitatis, quae necdum obsidione adeo fuerat subacta et artata, quin peccora eorum extra pascerentur civibusque intrandi et exeundi pateret aditus, ita compescuit atque cohibuit, ut tum demum cervicem demitterent et quale esset obsidione claudi experimento addiscerent. Euntem in gyro imperatorem arbitrantes ad assultum faciendum venire, in civitate tumultus exoritur, ingens trepidatio, signorum crepitus, tubarum sonitus, fortes ad arma, mulieres et invalidi senes ad lamenta. Nemo tamen extra progredi ausus, ad defensionem tantum civitatis armata iuventus et inperterrita ad modum coronae consistebant. Sed nec ad portam, ubi militia principis obsidionem celebrabat, excursiones facere, dubium an metu an reverentia imperatoris cohiberentur.

Capitulum XLIII.

Erat non longe a vallo, id est quantum arcus iacere potest, quasi turris quedam fortissima, ex quadris lapidibus solido opere compacta. Mirabilis autem fuit lapidum magnitudo. Nec enim ex vulgaribus saxis aut quae homines ferre posse crederentur. Sic autem manibus artificum formata, ut, quatuor columpnis sustentata, ad similitudinem Romani operis vix aut nusquam in ea iunctura compaginis appareret.

Unde et Arcus Romanus appellata est, sive ab antiquo aliquo Romanorum imperatore ob decorem et memoriam in fornicem triumphalem erecta, sive, ut in gestis Longobardorum repperitur, ad expugnationem et cladem civitatis ab uno regum nostrorum fuerit fabricata. Erant in ea virorum receptacula et cenacula XL lectorum vel amplius capacia, collectis ibi tam in armis quam in victualibus quae ratio necessitudinis ad obsidionis tempus desiderabat. Ibi Ligures sua presidia locaverant duplici ratione, ut et hostibus usui non esset, cum exinde quidquid in civitate ageretur velut e specula facile videri itemque, quid in castris fieret quidque exercitus strueret, ipsis continuo denunciari posset. Fridericus, versis in contrarium rationibus, hanc expugnare statuit. Verum cum nec instrumentis sive machinis aut aliquo tormentorum genere pro firmitudine sua pulsanda videretur, triplici ordine iaculatorum et sagittariorum eam vallat, tantaque illorum erat et multitudo et in feriendo peritia, quod non dubie mortem appeteret, quisquis in propugnaculis appareret. Summa ergo necessitate coacti dextras petunt et ut sibi parceretur rogabant, acceptaque fide publica, munitionem tradunt et recedunt. Exinde nostris arx illa usui [fuit].

Capitulum XLIIII.

Nemo in hac obsidione maiori studio maiorique atrocitate quam Cremonensium et Papiensium desevit exercitus, nullisque obsidentium obsessi se magis ac illis offensos et infensos prebuere. Longissimis siquidem simultatibus et discordiis inter Mediolanum atque has civitates agitatis, multis milibus hominum hinc inde vel occisis vel dura captivitate afflictis, territoriis preda et incendio vastatis, cum se in Mediolano, quod propriis viribus et auxiliariis civitatibus prevalebat, ad plenum vindicare non potuissent, oportunum tempus adepti iniurias suas ultum iri decernunt. Itaque non ut cognatus populus, non ut domesticus inimicus, sed velut in externos hostes, in alienigenas, tanta in sese invicem sui gentiles crudelitate seviunt, quanta nec in barbaros deceret. Vineta, ficeta, oliveta Mediolanensium pars radicitus evellunt, pars excidunt, alii corticibus abrasis ignibus ydoneam preparare materiam. Quando gladiis inter se res ageretur et mutuo casu vel hac vel illac quispiam infelix caperetur, hi qui extra in conspectu hostium aut mucronem iugulo condere aut spiculo configere, qui vero intus, ne crudelitate inferiores invenirentur, captum per membra dividere forasque suis miserabile spectaculum proicere. Et tale quidem Conlatinorum inter se commertium fuit.

Capitulum XLV.

Iamque plurimis malis attriti Mediolanenses. Crescebat autem in civitate cum fame desperatio, et in dies singulos utrumque malum amplius accendebatur. Erat nempe collectum ex toto territorio infinitum vulgus, diversusque erat victus, cum potentiores quidem amplius haberent, infirmiores autem penuriam deplorarent. Quippe fames super omnes clades habetur. Nam quod reverentia dignum est in fame negligitur. Huc accessit ultio divinae animadversionis, totamque pene civitatem morbus ac pestilentia vexabat. Urgentibus itaque pariter fame, ferro, peste populus ad deditionem commotus est, iamque [magna] illorum multitudo profugere cogitabant.

Qui vero acrioris ingenii, seditionibus operam dabant, dicentes pro libertate patriae et honore civitatis vitam se morte velle commutare. His inter se dissidentibus, quidam ex illis quibus sanior mens erat, qui pacem malebant quam bellum, decrevere, ut concione habita populum ad considerationem communis utilitatis provocarent et magnitudine periculorum a rebellione deterrerent. Huius auctor negotii dicitur fuisse Gwido comes Blanderatensis, vir prudens, dicendi peritus et ad persuadendum idoneus. Is cum esset naturalis in Mediolano civis, hac tempestate tali se prudentia et moderamine gesserat, ut simul - quod in tali re difficillimum fuit - et curiae carus et civibus suis non esset suspiciosus. Aptus ergo qui ad transigendum fidus mediator haberetur, pro concione huiuscemodi usus sermone commemoratur:

Capitulum XLVI.

‘Si vestrae rei publicae hactenus fidem servavi, si statum et honorem Mediolani stare incolomem ac inconcussum optavi, feci quod debui. Tanta mihi gratia ab ineunte aetate, tanta mihi a vestra benivolentia exhibita sunt beneficia, quod ad gratiarum actiones imparem et insufficientem me cognosco, nisi forte bonae conscientiae, bonae voluntatis obsequium aliquod mihi aput vos meritum pepererit. Harum rerum, vestra fretus probitate, fiducialiter vos testes exhibeo. Unde non vereor in tali rerum articulo a quoquam bono notari, etiamsi preter libitum suum ac secus quam suo rapitur desiderio quippiam a nobis audierit. Beatum enim me estimo ab his, a quibus vacuos esse decet, qui de rebus dubiis consultant. Haec sunt, ut ait quidam, odium, amicitia, ira atque misericordia. Ubi illa officiunt, haut facile animus verum providet.

Vestra dignitas, fama atque fortuna hucusque non in obscuro, sed in excelso fuit, vestraque facta cuncti mortales novere. Sed decebat in maxima fortuna minimam esse licentiam. Novimus, quos et quot reges Mediolanum sua constituerit auctoritate; novimus, quos et quot adepto regno propulerit. Sed profecto in omni re fortuna dominatur; ea, ut dicitur, cunctas res pro libitu magis quam pro vero celebrat obscuratque. Paulolum haec fortuna immutata est; mobilis enim est, eiusque constantia volubilem esse ac minime permanentem. Tendamus cum rota, forsitan, qui modo infimus axe teritur, elevatus rursus ad astra feretur. Sensit mecum qui dixit:

Heus, omnium rerum vicissitudo est. Scio qui dicant: Libertas res inestimabilis est. Pulchrum [est] pro libertate pugnare. Fateor; attamen id in principio decere fieri, semel autem subditum, et qui multo tempore paruisset imperio, iugum excutere, malae mortis cupidum, non libertatis amatorem videri. Validissima lex est tam feris bestiis quam hominibus prefinita, potentioribus cedere, quique armis vigent, his obedire victoriam. Divinae quoque ordinationi resistit, qui potestati resistit. Timendum ergo, non solum vos imperatori, sed etiam Deo resistere. Grave quidem, confiteor, post longum otium, post longam libertatis consuetudinem iugum frenumque portare. Sed consoletur ignominiam subiectionis dignitas imperii ac nobilitas imperantis.

Meliores nobis fuerunt patres nostri et maiores, fide, probitate caeterisque bonis [artibus] eque vel amplius nobis gloriam, honorem libertatemque affectarunt, imperio tamen Transalpino resistere non potuerunt. Subeant vobis pro exemplo Karolus Magnus et Otto primus ex Teutonicis imperator. Eapropter, tametsi varia belli discrimina iam in parte sitis experti, optimum tamen est ante intollerabilem calamitatem mutare sententiam dumque licet salutare sequi consilium. In clementia principis magna spes nobis sita, qui non in finem irascetur, nisi ad finem usque insolentes ipsi fueritis. Brevi autem quamvis armis perrumpi claustra murorum non possint, fames atque pestilentia pro illis pugnabit. Versentur, obsecro, in conspectu cuiusque filii, coniuges et parentes, quos paulo post, nisi mutata sententia, aut bellum aut fames absumet. Non ignavia, sed consideratione periculorum me quisquam haec suadere crediderit. Ipse ego pro populo meo, pro civitate mea mori paratus sum inpendamque libenter mercedem salutis vestrae sanguinem meum’.

Capitulum XLVII.

Postquam dicendi finem fecit, alius voce, alius nutu aut assentire aut contradicere. Vicit tamen inprudentiam consilium saniorum. Unanimes itaque facti, per consules et primos civitatis primo regem Boemiae ducemque Austriae conveniunt, dehinc mediantibus illis alios principes, eosque ad imperatorem de pace supplicaturos dirigunt. Princeps pro regali mansuetudine, pro humanitate naturali cives civitati, civitatem civibus servare cupiens, gratum habebat, cognito populum de pace sentire, consilioque habito, cum videret omnium animos summa alacritate id appetere, de pacis pacto et condicione pertractat. Quod tale fuisse scriptura exinde facta declarat; cuius hoc exemplar est:
In nomine domini nostri Ihesu Christi. Haec est conventio, per quam Mediolanenses in gratiam domini imperatoris redituri sunt et permansuri. Cumas et Laudam civitates ad honorem imperii relevari non prohibebunt et ammodo nec impugnabunt nec destruent, et a fodro et viatico et ab omnimoda exactione se ibidem per omnem eorum ditionem continebunt, et ultro se non intromittent, ut sint liberae illae civitates, sicut Mediolanenses ab ipsis sunt liberi, excepto respectu iuris aecclesiastici, quod habent ad archiepiscopum et aecclesiam Mediolanensem.

Omnes Mediolanenses communiter a minoribus usque ad maiores, ab annis XIIII et supra usque ad annos LXX, fidelitatem domno imperatori iurabunt sine malo ingenio et observabunt.

Palatium imperiale ad honorem domni imperatoris arbitratu bonorum [virorum] elevabunt et cum debito honore bona fide conservabunt.

Pecuniam pro emendatione iniuriarum domno imperatori vel domnae imperatrici sive curiae promissam statutis temporibus persolvent, hoc est terciam partem infra XXX dies, ex quo haec pactio confirmata fuerit, aliam vero terciam partem infra octavam beati Martini, terciam autem residuam partem infra octavam epiphaniae.

Hisque sic persolutis, nullis privatis teneantur promissionibus. Pecuniae promissae summa haec est: novem milia marcarum argenti sive auri vel monetae eiusdem estimationis et pretii.

Pro his tantum pretaxatis capitulis bona fide complendis et conservandis CCC obsides dabunt capitaneos, valvassores, populares, quales approbati fuerint a domno archiepiscopo Mediolanensi et comite Blandratensi et marchione Guillelmo Montis-ferrat et tribus consulibus, si haec domno imperatori placuerint, iuramento astrictis ad hanc electionem fideliter faciendam. Obsides vero in partibus Italiae omnes serventur, preter L vel pauciores per interventum regis Boemorum Labezlai et aliorum principum ultra montes, si domno imperatori placuerit, deferendos. Quibus autem commissi fuerint obsides in Italia, iurent in presentia Mediolanensium ad haec predestinatorum, quod, prefixo tempore transacto, infra octo dies ex quo requisiti fuerint a Mediolanensibus, eos eis libere reddant, ut illi secure eos habeant, si pretaxata capitula ab eis observata fuerint. Tres vero principes Alemanniae dextras dabunt, quod obsides illi qui ultra montes deferentur, si qui erunt, eodem pacto fideliter reddentur.

Consules vero qui nunc sunt ex auctoritate et concessione domni imperatoris usque ad Kal. Februarii proxime venturas perseverent et pro consulatu suo domno imperatori iurent. Venturi vero consules a populo eligantur et ab ipso imperatore confirmentur, quorum medietas ad ipsum veniat, dum in Longobardia fuerit; alias autem eo existente, duo ad eum ex consulibus veniant et iuramento facto officium consulatus sui a domno imperatore recipiant pro se et [pro] socus suis, facturis idem iuramentum domno imperatori coram communi suae civitatis. Si autem legatus a domno imperatore destinatus fuerit in Italiam, eadem coram ipso et per ipsum fiant.

Legati vero domni imperatoris in Italiam directi, si civitatem adierint, in palatio sedeant et placita ad eos delata ad honorem imperii diffiniant. Antequam castra ab obsidione moveantur, captivi omnes reddantur in potestatem regis Boemi, qui et securitatem per se et honestos principes eis faciat, quod captivos illos domno imperatori reddet, si eis domnus imperator pacem fecerit cum Cremonensibus, Papiensibus, Novariensibus, Cumanis, Laudensibus, Vercellensibus; non solum autem Mediolanensibus, verum etiam confederatis eorum, Terdonensibus, Cremensibus et Insulanis, salvo honore domni imperatoris et illibatis amicitiis Mediolanensium et in suo statu permanentibus. Si vero pax eis cum predictis civitatibus facta non fuerit, captivi veteres eis reddantur, nec ob id gratia domni imperatoris ipsi et amici eorum priventur.

Regalia, veluti monetam, theloneum, pedaticum, portus, comitatus et alia similia, si qua sunt, commune Mediolanensium dimittet et ultra se non intromittet, et si quis per usum haec optinere voluerit et iusticiam inde coram domno imperatore vel nuncio eius facere noluerit, Mediolanenses vindictam de eo pro sua possibilitate sument in persona et possessione et regalia domno imperatori restituent sine fraude et malo ingenio.

Hoc pacto et ordine domnus imperator Mediolanenses et Cremenses cum CXX marcarum emendatione in gratiam suam recipiet et eos et amicos eorum in plena curia publice a banno absolvet et captivos eorum omnes, veteres et novos, eis reddet, statim postquam obsides imperatori dederint et captivos tam veteres quam novos in manum regis Boemorum reddiderint. Datis autem obsidibus et captivis, altera die vel tercia exercitus ab obsidione recedet, et domnus imperator Mediolanenses et eorum res clementer tractabit.

Commune Mediolani prefatas conditiones servabit plenarie, bona fide, sine fraude et malo ingenio, quantum non permanserit per iustum impedimentum et per parabolam Friderici Romani imperatoris vel nuncii eius aut eius successoris. Collectam predictae pecuniae liceat modo facere Mediolanenses ab his quos in sua societate habere consueverant, preter Cumanos, Laudenses et eos qui de comitatu Sifriensi fidelitatem domno imperatori nuper iuraverunt.

Capitulum XLVIII.

Talibus pacis condicionibus utrimque receptis, Mediolanum in gratiam reditura hoc ordine talique specie, fide publica accepta, cum suis ad curiam venit. Inprimis clerus omnis et quique fuerant aecclesiastici ordinis ministri cum archiepiscopo suo, prelatis crucibus, nudis pedibus, humili habitu; deinde consules et maiores civitatis, item abiecta veste, pedibus nudis, exertos super cervices gladios ferentes. Erat autem ingens spectaculum, validissima constipatio multorumque, qui mitioris ingenii erant, commiseratio, cum viderent paulo ante superbos et de factis impiis arrogantes ita nunc humiles esse ac tremere, ut miseranda esset, quamquam in hoste, tanta mutatio. Omnis denique militia loca, ubi tantum stare possent, prevenerant, imperatori et principibus quantus ad spectandum locus sufficeret et venientibus vix concesso necessario transitu. Divus ergo augustus placido eos vultu intuens ait laetum se esse, cum tam claram civitatem tantumque populum Deus commonuerit, uti aliquando pacem malint quam bellum, quodque sibi dempserint acerbam eos persequendi necessitatem, seque malle devotis et volentibus quam coactis imperitare. Atque hoc si a principio illis placuisset, mali nil perpessos, plurima vero bona accepisse. Quoniam autem divinae placuerit ordinationi, vim et gratiam imperii eos experiri, studendum illis esse, quo facilius errata superent, penitudinem eos facti habere; vinci se posse citius obsequio quam bello; prelium incipere quemvis etiam ignavum posse, caeterum finem penes victores esse. Ad haec illi summisso vultu, supplici voce pauca pro delicto suo verba faciunt: se non hostili animo nec ad oppugnandum imperium arma cepisse, sed terminos patrum suorum, iure omni modo suos factos, vastari a suis gentilibus pati nequivisse; de caetero, si modo sibi parcatur, velle eniti, ut, malorum metu liberi, propensius erga se benivolentia imperialis et gratia conservetur.

Capitulum XLVIIII.

Recitatis mox quae in scriptum redactae fuerant condicionibus pacis, cum assensus ac favor omnium accessisset, pacem dextrasque accipiunt, signumque imperialis vexilli in civitate receptum pro indicio victoriae erigitur. Inmensa laeticia continuo in castris, gaudium in civitate, gratulatio circa captivos, quos ad pedes imperatoris magno ac longo ordine venientes noti et propinqui pre gaudio multis lacrimis obortis excipiunt, miserantes in eis vultus pallidos, sordidum habitum, fedam macilentiam, eos, quos inberbes et iuvenes noverant, modo senio, canicie et carcerali squalore ignotos. Quanta laeticia quantusque concursus, dum pater filium, fratrem frater, generum socer, affinis cognatum diu perditum invenit, inventum gratulabunda voce salutat, amplexatur, alius alium laetus appellans familiari secum alloquio confabulatur! Quod si de regum antiquorum fastu quicquam in pio ac mansueto fuisset principe, huius diei laeticiam inter sollempnitates reliquas semper celebrem aput Italos constituisset. Actus est hic triumphus VI. Idus Septembris.

Capitulum L.

Princeps Romanus a Mediolano castra movens aput Modoicum, sedem regni Italici, coronatur. Quam aecclesiam iam dudum a Mediolanensibus subactam ac fere destructam pristinae libertati reddidit sedemque propriis expensis magnifice reparari precepit. Cumque in subactione tantae civitatis ex maxima parte motus Italorum repressos speraret, magnam partem exercitus cum suis obtimatibus ad propria redire permittit. Inter quos primus erat rex Boemorum, dux quoque Austriae cum copiis Ungarorum, Arnoldus presul Maguntinus, dux Bertolfus Burgundiae, comites et marchiones magnaque pars nobilium. His cum summa alacritate dimissis, ipse ad ordinanda caetera Italiae negotia animum intendit. Iam vero tantus pavor totam terram occupaverat atque formido, ut palam quidem nemo rebellaret, occulte autem concepta corde malitia plerique illorum non carerent.

Capitulum LI.

Quidam enim de Veronensibus, dum castrum regale Garda vocatum Turisindus civis eorum cum suis fautoribus occupasset, id imperatori reddere iussi [cum] omnimodis detrectarent, hostes iudicati sunt suaeque temeritatis nonnullos civium Veronensium socios et consentaneos habuerunt. Quocirca imperator eo versus descendens, infra Veronam fluvium Athesam inopinato transvadavit, eorumque territorium, quod longo tempore inviolatum nullum hostem metuerat, pervagatus aliquantisper militem agros vastare, castella diripere atque inflammare permisit. Recte quidem, quo et hostibus rebellandi metum incuteret ac eorum, qui in hac parte immunes essent, saluti consuleret. Denuo revertens, sicut et antea Athesam vado transivit, nullo pontis vel navigii egens adminiculo. Tanta siquidem caeli clementia, tanta erat terrae fertilitas, tanta maximorum fluviorum ariditas et contracta violentia, ut elementa ipsa fortunae divi imperatoris famulari eiusque favere votis dicerentur.

Capitulum LII.

Unde factum est, ut hisdem diebus cum de civitatibus universis obsides exhiberentur ac Otto palatinus comes de Baioaria Ferrariam ad id negotium promovendum destinatus fuisset, alveum, quo se Padus ad munimentum civitatis partitur, absque navibus transmeans, inprovisus ac inopinatus supervenit, ordinatisque ad votum rebus omnibus, XL vadibus acceptis, rediit. Ea res finitimos plurimos exterrens, incredibilis visa est pro eo, quod Ferraria, Pado ibidem instagnante et paludes inpermeabiles faciente, munimento locorum fidens, omnem viciniam suam intrepida ac superba rideret atque despiceret. Dehinc cum Eridani fluenta ad disponenda regalia predia domus Mehtildis transmearet, turbam calonum, meretricum et lixarum, quae se exercitui plurima inmiscuerat militumque animos effeminare poterat, antiquorum imperatorum exemplo propellendam ac deterrendam decernit.

Capitulum LIII.

Inter haec, cum tota Italia sub silentio ageret et bellorum inquietudinem pacis tranquillitate commutasse videretur, Fridericus deperisse sibi ratus tempus, in quo non aliquod magnificentiae suae monimentum prestitisset, novam civitatem Laudensibus fabricare adorsus est, ubi, si forte Mediolanenses pristinas inimicitias refricando clades suas inciderent, ab eorum incursu securiores existerent. Maxima ergo providentia, maximo pietatis obsequio iuxta fluvium Adduam locum elegit, ex omni parte fluminis ambitu munitum, uno tantum mediocri aditu muro et vallo sepiendo. In cuius civitatis fabrica ingentes sumptus expendens liberalitatis suae singulare prebuit argumentum. Deinde generalem curiam omnibus Italis civitatibus et primoribus aput Roncalias in festo beati Martini celebrandam indicit, ubi et leges pacis promulgaret et de iusticia regni, quae multo iam tempore aput illos obumbrata in desuetudinem abierat, pernecessaria sapientum collatione dissereret diuque obsoletam elucubraret.

Capitulum LIIII.

Circa idem tempus Manuele Constantinopolitano imperatore circa partes Antiochiae contra Turcos cum exercitu morante, unus de servis palatii, caniclinus videlicet, quem nos cancellarium dicere possumus, principi suo fraudem molitus est. Tres siquidem audacissimae temeritatis iuvenes infinita corruptos pecunia ad occidendum imperatorem pellexerat, ipseque statuta die, quando id facinus patrari debuerat, ad occupandum aput urbem simul cum imperiali palatio imperium magnis instructus copiis prestolabatur. Tantum regis periculum cum imperatrici per occultum indicem revelatum fuisset, illa magnitudine sceleris perterrita quam velocissime marito proditionem significat; sicque detecto dolo, comprehensis sicariis, prevento criminis auctore et capto, de omnibus condigna sumuntur supplicia. Caniclinus etenim, primo effossis oculis, lingua perforato gutturi transmissa, sine miseratione miserabili morte vitam finivit.

Explicit liber III

 

Incipiunt capitula in librum quartum

Quod Fridericus ad celebrandam curiam in campestribus Roncaliae castra metatus est.

De dispositione tabernaculorum [principis].

Qui principes affuerint, et de triduana consultatione principis.

Oratio eiusdem exhortatoria.

Subsequens favor episcoporum et eorum responsio.

Quomodo singulis diocesanis singulos iudices prefecerit.

Quomodo regalia sua ab Italis receperit.

Quibus ea denuo habere concesserit.

Quod princeps magistratus civitatum ordinare debeat et quod obsides accepit ab omnibus.

De legibus ibi promulgatis.

De controversia Cremonensium et Placentinorum.

De nunciis in Sardiniam et Corsicam directis et de Ianuensibus.

Quod imperator natale Domini aput Albam celebrans nuncios pro colligendo fodro undique direxit, et de terra Mehtildis.

De morte Ottonis episcopi.

De conflagratione Frisingensis aecclesiae.

Quae prodigia hanc cladem precesserint, et quod Albertus Ottoni successerit.

De exustione Spirensis aecclesiae et morte aliorum principum.

Quod Romanus pontifex iterum occasiones quesivit adversus Fridericum.

Rescriptum imperatoris ad papam pro confirmatione electi Ravennatis.

Item epistola et responsum papae ad ipsum.

Item de simultate orta inter principem et urbis Romae episcopum.

Epistolae de hoc a diversis transmissae.

Qua occasione Mediolanenses iterum tumultuari coeperunt et ab imperio deficere.

De nunciis Grecorum et regis Franciae regisque Angliae, regis quoque Ungariae.

Conquestio Friderici de Mediolanensibus.

Responsio principum et invectiva oratio.

Mediolanenses in causam ponuntur, et insipiens eorum responsio.

Fridericus denuo transmontanos adscivit.

Qualiter se ad futurum bellum preparavit.

De Insulanis in fedus receptis.

Quomodo Placentiam ingressus fuerit.

Quomodo exercitum revisit, et de episcopo Babinbergense.

Quod ex sententia iudicum Mediolanenses hostes pronunciantur.

De legatis Romani pontificis et causa itineris.

Responsum principis.

Quorum consilio contentio haec decidenda fuerat, et rescriptum principis de hoc.

Quomodo Mediolanenses castrum Trecium expugnaverint et funditus destruxerint.

Quomodo Fridericus ad vindicandam regni iniuriam animum intendit.

Quomodo variis eos modis afflixit.

De clade Mediolanensium.

Item de eodem.

De clade Brixiensium.

Quomodo Mediolanenses contra vitam principis cum quodam consilium inierunt.

Quomodo novam Laudam nocte per quosdam incenderint.

De insidiis cuiusdam per toxicum.

De adventu imperatricis et ducis Baioariae in Italiam, ducis quoque Welfonis.

Hortatu Cremonensium Cremenses hostes iudicantur.

Crema obsidione cingitur, et quomodo ibidem pugnatum sit.

De legatis senatus populique Romani et de his, qui ad eos missi.

De his quae ibidem et circa Urbem patraverint.

Quomodo a Mediolanensibus contra principem male pugnatum est.

De obitu Adriani papae et scismate Romanae aecclesiae.

Quod imperator in propria persona ad obsidionem Cremae venerit, et quod diversis modis ibi pugnatum sit.

Iterum absente imperatore graviter certatum est.

Item de eodem.

De pena, quam princeps in captivos eorum exercuit, et de insania Cremensium.

Item de varia illorum miseria et [de] miserabili conquestione eorum.

Quomodo Mediolanenses de obsidione cuiusdam castri fugati sunt.

Quod Placentini pro perfidia sua hostes pronunciati sunt, et recapitulatio de scismate Romanae aecclesiae.

Quando hic vel ille consecratus sit, et de hoc epistola unius.

Item epistola alterius pro sua parte.

Epistola cardinalium unius partis.

Item epistola cardinalium alterius partis.

Quod pro terminando scismate princeps ad se utrasque partes invitat.

Epistola imperatoris de hoc.

Item epistola eiusdem ad transmontanos episcopos.

De calliditate Cremensium contra nostros.

Item de expugnatione Cremae per machinas.

De ultimo et atrocissimo certamine ibidem patrato.

Quod imperator propter excidium Cremae concilii diem prolongavit, et quorum consilio Cremenses de pace tractant.

Exhortatio Aquilegensis patriarchae et responsio Cremensium.

De conditionibus pacis et triumpho principis.

Epistola imperatoris de victa Crema.

De concilio aput Papiam et exhortatione principis ad episcopos.

Quod concilium pro Victoris parte sententiam dedit.

Epistola canonicorum Sancti Petri Romae pro parte Victoris.

Item actio concilii verbis simplicibus composita.

Quod Fridericus ratihabitione confirmavit electionem Victoris eumque intronizavit.

Epistola imperatoris directa super his.

Epistola presidentium concilio.

Epistola Babinbergensis episcopi.

Item epistola cuiusdam religiosi viri.

De archiepiscopo Iuvavense, quare tam crebras litteras accepit.

De legatis in Greciam destinatis.

Quod imperator iterum principes redire permisit.

De forma et moribus Friderici et variis edificiis.

Expliciunt capitula

Incipit liber quartus

Capitulum I

Iam dies placiti affuit, quae Romanum principem ad campestria Roncaliae, sicut fuerat condictum, invitabat. Veniens ergo cum multo comitatu super litus Eridani tentoria ponit, Mediolanensibus, Brixiensibus et compluribus aliis in altera parte fluminis e regione castra metantibus. Confluunt ex omnibus regni partibus cum magna frequentia archiepiscopi, episcopi multique alii aecclesiastici ordinis viri, duces, marchiones, comites et proceres, consules et civitatum iudices. In quibus quanta fuerit diversitas et linguarum et nationum, varietas tabernaculorum demonstravit. Quorum quidem dispositionem quia non casus sed ordo rationis et ratio ordinis omni licet tempore designare consueverit, hoc tamen loco negligenter transeundam non putavimus.

Capitulum II.

Nempe antiquam Romanae militiae consuetudinem Romani miles imperii adhuc [etiam] observare solet, ut videlicet, quotienscumque in hostilem terram intraverint, castrorum primo munitioni studeant. Quae quidem neque iniquo loco erigunt neque inordinate describunt, sed in plano et campestri, et, si quidem inequale solum fuerit, quoad fieri potest complanatur. Dimensio autem sepissime vel in orbem vel in quatuor angulos designatur. Nam et fabrorum et opificum multitudo et mercatorum copia, quae quantum usus poscit sequitur exercitum, cum suis papilionibus ac ergasteriis aut suburbiorum, si in quadro, aut, si in gyro, ambitus eorum extrinsecus muri faciem prefert. Intus autem castra vicis apte distinctis dirimunt plateasque et portas assimilant, tam iumentis aditu faciles quam ipsis, si quis urgeat, intro currentibus sufficienter latas, ut quasi repentina quedam civitas existat. Medio autem ducis vel principis tabernaculum templo simillimum, circaque rectorum et primatum, ut quemque decet suo ordine; armisque septi milites per contubernia cum decore et laeticia in tentoriis agunt et militiae disciplina pacis ocio velut in procinctu positi exercentur. His ita dispositis, castra Ligurum et eorum Italorum, qui aliud litus Padi insederant, pons medius infra biduum iussu principis confectus cum castris nostrorum continuavit.

Capitulum III.

Porro qui principes et obtimates eidem curiae interfuisse a nobis visi sunt, ut meminimus, isti fuerunt: de cismontanis Fridericus Coloniensis archiepiscopus, Eberhardus Babenbergensis episcopus, Conradus Eistetensis episcopus, Daniel Bragensis, Gebehardus Erbipolensis, Herimannus Ferdensis, Conradus Augustudunensis; de ultramontanis Gwido Cremensis cardinalis diaconus, sedis apostolicae legatus, Piligrimus Aquilegiensis patriarcha, N. Mediolanensis archiepiscopus, episcopi Taurinensis, Albanensis, Eporegiensis, Hastensis, Novariensis, Vercellensis, Terdonensis, Papiensis, Cumanus, Laudensis, Cremonensis, Placentinus - Parmensem infirmitas mortalis domi tenebat -, Regensis, Mutinensis, Bononiensis, Mantuanus, Veronensis, Brixensis, Pergamensis, Concordiensis. Ravennas exarchatus eo tempore metropolitano carebat. His omnibus cum frequentia laicorum principum, ducum videlicet, marchionum, comitum, et universarum in Italia civitatum consulibus atque iudicibus Fridericum circumstantibus, solis episcopis cum paucis admodum principibus [secreto] consilii sui participibus iniungit, quatinus divini timoris consideratione de salubri consilio in Italiae rebus ordinandis ita secum deliberent, ut aecclesiae Dei pacis tranquillitate gaudeant et ius regale decusque imperii debito provehatur honore. Totum triduum haec consultatio absumpsit. Quarta demum die serenissimus imperator in concionem venit, sedensque in eminentiori [loco], unde ab omnibus videri poterat et audiri, circumsedente eum corona venerandorum quos prenominavimus heroum, per interpretem elocutus est:

Capitulum IIII.

‘Cum placitum sit ordinationi divinae, ex qua omnis potestas in caelo et in terra, Romani nos imperii gubernacula tenere, non immerito quae ad statum eius dignitatis pertinere noscuntur, quantum Deo propitio valemus, prosequimur. Cumque imperialis maiestatis hoc esse non ignoremus officium, ut studio nostrae vigilantiae ac penarum metu improbi et inquieti coherceantur, boni subleventur atque in pacis tranquillitate foveantur, ita novimus, quid iuris, quid honoris tam divinarum quam humanarum legum sanctio culmini regalis excellentiae accommodaverit. Nos tamen regium nomen habentes, desideramus potius legittimum tenere imperium et pro conservanda cuique sua libertate et iure, quam, ut dicitur, omnia impune facere, hoc est regem esse, per licentiam insolescere et imperandi officium in superbiam dominationemque convertere. Deo favente mores non mutabimus cum fortuna. Quibus initio partum est, his artibus retinere curabimus imperium. Nec per nostram desidiam quemquam eius gloriam et excellentiam imminuere patiemur. Quia ergo vel bello vel pace clarum fieri licet nec refert, utrum melius sit patriam armis tutare seu legibus gubernare, altero alterius auxilio indigente, bellorum motibus propitia Divinitate sedatis, ad leges pacis negotia transferamus. Nostis autem, quod iura civilia nostris beneficiis in summum provecta, firmata ac moribus utentium approbata satis habent roboris, regnorum leges, in quibus quod ante obtinebat postea desuetudine inumbratum est, ab imperiali remedio vestraque prudentia necesse habent illuminari. Sive ergo ius nostrum sive vestrum in scriptum redigatur, in eius constitutione considerandum est, ut [sit] honestum, iustum, possibile, necessarium, utile, loco temporique conveniens; ideoque tam nobis quam vobis, dum ius condimus, cautius previdendum est, quia, cum leges institutae fuerint, non erit liberum iudicari de eis, sed oportebit iudicare secundum ipsas’.

Capitulum V.

His dictis, magnus favor omnium prosequitur admirantium et stupentium, quod, qui litteras non nosset quique parum adhuc supra adolescentem ageret aetatem, in oratione sua tantae prudentiae tantaeque facundiae gratiam accepisset. Surgentesque unus post unum, sicut eius gentis mos est, seu ut principi suum quisque manifestaret affectum et propensiorem circa eum devotionem, seu ut suam in dicendo peritiam, qua gloriari solent, declararet, primo episcopi, deinde proceres terrae, post consules et missi singularum civitatum totam diem illam facundissimis sermonibus in noctem usque produxerunt. Porro una omnium sententia haec erat, a Mediolanensi archiepiscopo prolata: ‘Haec est dies quam fecit Dominus; exultemus et laetemur in ea! Vere dies haec dies gratiae, dies est laeticiae, qua victor inclitus, triumphator pacificus, non belli minas intentans, non crudele aliquid vel tyrannicum intonans, sed pacis leges disquirens in medio populi sui mitissimus residere dignatur. Felix tandem Italia post multa secula inventa, quae modo principem invenire meruisti, qui nos homines, immo proximos ac fratres recognoscat! Tu nimirum es, o clarissime princeps et singularis orbis et Urbis imperator, qui licentiam primo homini indultam iamque diu abrogatam rursus in usum ac in verae sententiae consuetudinem revocasti, ubi dictum est: Crescite et multiplicamini et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli. Peccatis exigentibus homo homini dominatur, divina vero institutione homo piscibus maris et volatilibus caeli. Quantos, o Italia, passa es reges, immo tyrannos, qui hoc tibi mandatum per contrapositionem interpretarentur, versa vice dominantes hominibus, immo prementes quosque bonos et sapientes rationeque utpote rationales uti cupientes, pisces maris, lubricos scilicet, rapaces et ceno voluptatis deditos, et altum inaneque sapientes demulcerent et iniqui iniquos in suis impietatibus contra ius fasque confoverent. Novimus, qualia simus aliquando passi imperia iniusta, superba, crudelia. Novimus iniqua dominatione nichilominus insontes sicuti sontes circumventos. Meminimus sine extanti crimine factas proscriptiones locupletium, magistratus, sacerdotia nefaria turpique conventione commutata et alia multa, quae libido dominantium imperaret, nostris sub oculis irreverenter perpetrata. Gaudeamus ergo et exultemus et demus gloriam Deo, post tam turbidi temporis tempestatem serenum nobis pacis diem illuxisse, dum tibi, serenissimo domino nostro, placet imperium tuum per innocentiam servare potius atque tueri, quam per scelus crescere et per sanguinem subiectorum incrustari. Domineris, o augustissime imperator, piscibus maris et volatilibus caeli; nam et divinum iudicium superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. De nobis fidelibus tuis, de populo tuo consultare placuit tuae prudentiae super legibus et iusticia atque honore imperii. Scias itaque omne ius populi in condendis legibus tibi concessum. Tua voluntas ius est, sicut dicitur: Quod principi placuit, legis habet vigorem, cum populus ei et in eum omne suum imperium et potestatem concessit. Quodcumque enim imperator per epistolam constituerit vel cognoscens decreverit vel edicto preceperit, legem esse constat. Profecto secundum naturam est, commoda cuiusque rei eum sequi, quem secuntur incommoda, ut videlicet omnibus debeas imperare, qui omnium nostrum sustines onera tutelae’. His finitis, ea die in vesperam protracta curia solvitur. Fuere etiam qui ibidem in publico facta imperatoris carminibus favorabilibus celebrarent.

Capitulum VI.

Sequentibus diebus plena atque sollempni curia iudicio et iusticiae a mane usque ad vesperam intentus querimonias et proclamationes tam divitum quam pauperum diligenter audiebat; habensque quatuor iudices, videlicet Bulgarum, Martinum, Iacobum, Hugonem, viros disertos, religiosos et in lege doctissimos legumque in civitate Bononiensi doctores et multorum auditorum preceptores, cum his aliisque legis peritis, qui diversi ex diversis civitatibus aderant, audiebat, discutiebat et terminabat negotia. Videns autem multitudinem eorum, qui cruces baiolarent - is enim Italorum mos est, ut habentes querelas crucem manibus preferant -, misertus illorum, ait mirari se prudentiam Latinorum, qui, cum precipue de scientia legum glorientur, maxime legum invenirentur transgressores, quamque sint tenaces iusticiae sectatores, in tot esurientibus et sicientibus iusticiam evidenter apparere. Divino itaque usus consilio singulis diocesanis singulos iudices preposuit, non tamen de sua civitate, sed vel de curia vel de aliis civitatibus, hac eos commutans ratione, ne, si civis civibus preficeretur, aut gratia aut odio leviter a vero posset averti. Sicque factum est, ut de tanta querulorum multitudine vix ullus superfuisset, qui non aut plenam de lite victoriam sive iusticiam aut competentem cum adversario transactionem se gauderet reportare.

Capitulum VII.

Deinde super iusticia regni et de regalibus, quae longo iam tempore seu temeritate pervadentium seu neglectu regum imperio deperierant, studiose disserens, cum nullam possent invenire defensionem excusationis, tam episcopi quam primates et civitates uno ore, uno assensu in manum principis regalia reddidere, primique resignantium Mediolanenses extitere; requisitique de hoc ipso iure, quid esset, adiudicaverunt ducatus, marchias, comitatus, consulatus, monetas, thelonea, fodrum, vectigalia, portus, pedatica, molendina, piscarias, pontes omnemque utilitatem ex decursu fluminum provenientem, nec de terra tantum, verum etiam de suis propriis capitibus census annui redditionem.

Capitulum VIII.

Hisque omnibus in fiscum adnumeratis, tanta circa pristinos possessores usus est liberalitate, ut, quicumque donatione regum aliquid horum se possidere instrumentis legittimis edocere poterat, is etiam nunc imperiali beneficio et regni nomine id ipsum perpetuo possideret. Ex his tamen, qui nullo iure, sed sola presumptione de regalibus se intromiserant, XXX milia talentorum plus minusve redditibus publicis per singulos annos accessere.

Capitulum VIIII.

Preterea et hoc sibi ab omnibus adiudicatum atque recognitum est, in singulis civitatibus potestates, consules caeterosve magistratus assensu populi per ipsum creari debere, qui fideles simul et prudentes et principi honorem et civibus patriaeque debitam iusticiam nossent conservare. De his autem omnibus fideliter et sine fraude recipiendis et observandis ab omnibus civitatibus et sacramenta prestita et vades pro libitu imperatoris exhibiti sunt. Consequenter pax in commune iuratur eo tenore, ut nec civitas civitatem nec homo hominem impugnaret, nisi a principe hoc sibi foret imperatum.

Capitulum X.

Ad ultimum de iure feudorum, quod aput Latinos scripto nondum sufficienter expressum fuerat et pene omnes eam beneficiorum iusticiam in iniusticiam converterant, leges promulgavit, quarum capitula presenti annotatione subiecimus:
Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus. Imperialem decet sollertiam ita rei publicae curam gerere et subiectorum commoda investigare, ut regni utilitas incorrupta permaneat et singulorum status iugiter servetur illaesus. Quapropter, dum ex predecessorum more universali curiae Roncaliae pro tribunali sederemus, a principibus Italicis, tam rectoribus ecclesiarum quam aliis fidelibus regni, non modicas accepimus querelas, quod beneficia eorum et feuda, quae vassalli ab eis tenebant, sine dominorum licentia pignori obligaverant et quadam collusione nomine libelli vendiderant, unde debita servitia amittebant et honorem imperii nostraeque felicis expeditionis complementum minuebant. Habito igitur consilio episcoporum, ducum, marchionum et comitum, simul etiam palatinorum iudicum et aliorum procerum, hac edictali lege Deo propitio perpetuo valitura sanccimus, ut nulli liceat feudum totum vel partem aliquam vendere vel pignorare vel quomodolibet alienare vel pro anima iudicare sine permissione maioris domini, ad quem feudum spectare dinoscitur. Unde imperator Lotharius tantum in futuro cavens ne fieret promulgavit; nos autem ad pleniorem regni utilitatem providentes, non solum in posterum, sed etiam huiusmodi prius illicitas alienationes perpetratas hac presenti sanccione cassamus et in irritum deducimus; nullius temporis prescriptione impediente emptor bonae fidei de precio actionem habeat contra venditorem competentem. Callidis insuper quorumdam machinationibus obviantes, qui precio accepto, quasi sub colore investiturae, quam sibi licere dicunt, feuda vendunt et in alios transferunt, ne tale figmentum vel aliud ulterius in fraudem huius nostrae constitutionis excogitetur, omnibus modis prohibemus; plena auctoritate nostra statuentes, ut venditor et emptor, qui tam illicita contraxisse repertus fuerit, feudum amittat, et ad dominum libere revertatur; scriba vero, qui super hoc instrumentum sciens conscripserit, post amissionem officii cum infamiae periculo manum amittat. Preterea, si quis infeudatus maior XIIII annis sua incuria vel sua negligentia per annum et diem steterit, quod feudi investituram a primo domino non petierit, transacto hoc spacio, feudum amittat, et ad dominum redeat. Firmiter etiam statuimus tam in Italia quam Alemannia, ut, quicumque indicta publice expeditione vocatus a domino suo ad eandem expeditionem spatio competenti venire supersederit vel alium pro se domino acceptabilem mittere contempserit, dimidium reditus feudi unius anni domino non ministraverit, feudum, quod ab episcopo aut ab alio domino habet, amittat, et dominus feudi in usus suos illud redigendi omnibus modis habeat potestatem. Preterea ducatus, marchia, comitatus de caetero non dividatur; aliud autem feudum, si consortes voluerint, dividatur, ita ut omnes qui partem feudi habent iam divisi vel dividendi fidelitatem domino faciant, ita tamen ut vasallus plures dominos non compellatur habere nec dominus feudum sine voluntate vassallorum ad alium transferat; insuper, si filius vassalli dominum offenderit, pater, a domino requisitus, adducat filium ad satisfaciendum domino vel a se filium separet, alioquin feudo privetur; si vero pater vult eum deducere, ut satisfaciat, filius autem contempnit, patre mortuo in feudum non succedat, nisi prius domino satisfecerit; parique modo vassallus pro omnibus suis bonis domesticis faciat.
Illud quoque precipimus, ut, si vassallus de feudo alium vassallum habuerit et vassallus vassalli dominum domini sui offenderit, nisi pro servitio alterius domini sui hoc fecerit, quem sine fraude antea habuit, feudo privetur, et ad dominum suum, a quo ipse tenebat, revertatur, nisi requisitus ab eo paratus fuerit satisfacere maiori domino, quem offendit, et nisi vassallus idemque dominus, a suo domino requisitus, eum qui maiorem dominum offendit requisierit, ut satisfaciat, feudum amittat. Preterea si de feudo inter duos vassallos sit controversia, domini sit cognitio, et per eum controversia terminetur. Si vero inter dominum et vassallum lis oriatur, per pares curiae a domino sub debito fidelitatis coniuratos terminetur.
Illud quoque sanccimus, ut in omni sacramento fidelitatis imperator nominatim excipiatur.

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus universis suo subiectis imperio hac edictali lege in perpetuum valitura iubemus, ut omnes nostro subiecti imperio veram et perpetuam pacem inter se observent, et ut inviolatum inter omnes perpetuo servetur. Duces, marchiones, comites, capitanei, vavassores et omnium locorum rectores cum omnium locorum primatibus et plebeis a decimo octavo anno usque ad septuagesimum iureiurando obstringantur, ut pacem teneant et rectores locorum adiuvent in pace tuenda atque vindicanda, et in fine uniuscuiusque quinquennii omnium sacramenta de predicta pace tenenda renoventur.
Si quis vero aliquod ius de quacumque causa vel facto contra aliquem se habere putaverit, iudicialem adeat potestatem et per eam sibi competens ius assequatur. Si quis vero temerario ausu predictam pacem violare presumpserit, si civitas est, pena C librarum auri camerae nostrae inferenda puniatur. Oppidum vero XX libris auri multetur. Duces autem et marchiones et comites L libras prestent.
Capitanei vero et maiores vavassores XX libris auri puniantur. Minores autem vavassores et omnes alii predictae pacis violatores VI libras auri inferre compellantur et dampnum passis secundum leges resarciant.
Iniuria seu furtum legittime puniatur. Homicidium et membrorum diminutio vel aliud quodlibet delictum legaliter vindicetur.
Iudices vero et locorum defensores vel quicumque magistratus ab imperatore vel eius potestate constituti seu confirmati, qui iusticiam facere neglexerint et pacem violatam vindicare legittime supersederint, dampnum omne et iniuriam passis resarcire compellantur, et insuper, si maior iudex est, sacro erario penam X libras auri prestet, minor autem pena trium librarum auri multetur. Qui vero ad predictam penam persolvendam inopia dinoscitur laborare, sui corporis cohercionem cum verberibus patiatur et procul ab eo loco quem inhabitat quinquaginta miliaria per quinquennium vitam agat.
Conventicula quoque et omnes coniurationes in civitatibus et extra, etiam occasione parentelae, inter civitatem et civitatem et inter personam et personam sive inter civitatem et personam omnibus modis fieri prohibemus et in preteritum factas cassamus, singulis coniuratorum pena unius librae auri percellendis.
Episcopos quoque locorum aecclesiastica censura violatores huius sanccionis, donec ad satisfactionem veniant, cohercere, volumus.
Receptoribus etiam malefactorum, qui predictam pacem violaverint, et ementibus nostrae indignationi subiciendis et eadem pena feriendis.
Preterea bona eius publicentur et domus destruantur, qui pacem iurare et tenere noluerit et leges pacis non servat.
Illicitas etiam exactiones, maxime ab aecclesia, quarum abusio iam per longa tempora inolevit, per civitates et castella omnimodis condempnamus et prohibemus, et si facte fuerint, in duplum reddantur.
Item sacramenta pupillorum sponte facta super contractibus rerum suarum non retractandis inviolabiliter custodiantur. Per vim autem vel iniustum metum, etiam a maioribus, maxime ne querimoniam maleficiorum commissorum faciant, extorta sacramenta nullius esse momenti iubemus.
Ad haec: qui allodium suum vendiderit, districtum et iurisditionem imperatoris vendere non praesumat, et si fecerit, non valeat.

Capitulum XI.

Cremonenses et Placentini inter eos, qui sibi coram principe litem commovebant, acrius caeteris adversus sese experiebantur. Nam cum inter has duas civitates non longe a se positas, nisi quod Pado interfluente separantur, propter contubernium Mediolanensium antiquae ac diutinae manserint discordiae, accesserat tunc, quod Cremonenses cum imperatore ad curiam venientes, Placentinorum militia egressa eos ad certamen provocaverat, quod modo vulgo turnementum vocant. Ibique hinc inde aliqui sauciati, alii capti, quidam occisi sunt. Ob hanc rem dum adversus se invicem accusationem proponerent: Cremonensibus se, dum essent in obsequio et in comitatu principis, hostiliter invasos, nec tam se quam regiam fuisse lesam maiestatem, suam iniuriam magnitudini principum curae esse debere, penes imperium esse, ut Placentini velut hostes rei publicae pro impietatibus in ipsos, pro perfidia et temeritate in imperatorem graves poenas reddant; Placentinis autem, non adversus principem, sed contra suos infestissimos hostes se venisse, qui, dum in terminis ipsorum multa iniqua fecerint, rapinis et incendiis omnia permiscuerint, queri modo calumpniose, quod iniuriam passi sint, allegantibus, Fridericus partibus prosequendi copiam dedit, sufficienterque auditis quae ab utrisque dicerentur, animadvertit Placentinos minus ydonee obiecta purgare, presertim cum in plurimis rebus dolus eorum et perfidia in regnum iam antea foret deprehensa. Itaque contra ipsos sententia iudicum procedit, tandemque hac mulcta in gratiam recipiuntur, ut preter non parvae pecuniae donationem vallum civitatis egregium, quod hisdem annis pro defectione ab imperatore fecisse insimulabantur, replendo equarent turresque universas destruerent. Quod et factum est, dignaque in Placentiam seditiosam civitatem pro modo delicti ultio exerta rebellionis metum reliquis civitatibus incussit. Ibi quoque [Fridericus] augustus de proprietate Modoyci, ubi sedes regni Italici, ut dictum est, esse dinoscitur, contra Mediolanenses causam assumens selectis arbitris gloriose iusticia media de lite triumphavit.

Capitulum XII.

Aput Roncalias rebus bene gestis et utilitatibus imperii sapienter ordinatis, Fridericus conventum dimisit atque, proximioribus ordinatis, ad ulteriores terras et in insulas maris regium regiae procurationis animum protendit. Itaque electos nuncios, episcopum videlicet Conradum Eistetensem et comitem Emichonem, in Sardiniam et Corsicam dirigit, commendans eos Pisanis et Ianuensibus conducendos, pro eo quod hae duae civitates maximum in Tyrreno mari viderentur habere principatum. Verum quam ob rem eadem legatio sine efficatia remanserit, conicient hi, quibus notum est, in quantis emolumentis Pisanis atque Ianuensibus insula Sardinia prostituta sit. Unde non incongrue putatur illorum astu et falsis occasionibus iter nunciorum fuisse impeditum. Nam et Ianuensibus vicem redditurus, adventum suum augustus comminans finibusque eorum accedens mira celeritate ac facilitate eos deterruit et ad pacis pacta confugere compulit, quae fuere huiusmodi: mille marcas argenti publico erario persolvere et a muri, quem orsi fuerant, fabrica cessare. Non autem ab re putatur hunc illis caelitus incussum fuisse terrorem atque formidinem, ne multos sua temeritate ad defectionem invitarent. Nam salutis spem Ianuensibus certam et contravenientibus hesitationem natura loci prestare maxime poterat, quae civitatem ita ex omni parte vallaverat, ut vel propter eminentium Alpium prerupta et invia vel Tyrreni maris, quo litus ipsum alluitur, fluctibus ad eam nec perveniri facile fuerit. Augustus autem nullo horum motus etiam cum natura certare non diffidebat, ut, quod illa situ loci inexpugnabile fecerat, ipse magnitudine animi ac virtute superandum putaret.

Capitulum XIII.

His [ita] gestis, Fridericus pro recreando milite in opimis et nondum bello tactis Italiae locis hyemare statuit, proximumque natale Domini aput Albam civitatem celebrans nuncios pro colligendo fodro per totam Tusciam et maritima, atque Campaniam direxit. De principibus quoque ad ordinandos in civitatibus consules seu potestates alium alio dimittit, adiunctis eis cartulariis, qui de regalibus quae fisco accesserant certam summam et plenam noticiam reportarent. Reditus quoque imperiales, qui dicuntur domus Mehtildis, a duce Welfone seu ab aliis distractos et dispersos, congregavit, quos postmodum eidem nobilissimo principi adunatos et melioratos liberali restitutione noscitur reddidisse. Quorum prediorum magnitudinem eiusque terrae copiosam opulentiam qui ripas Eridani pervagati sunt non ignorant.

Capitulum XIIII.

Romanus imperator, etsi in aliis omnibus secunda fortuna usus est, in morte tamen nonnullorum principum per idem tempus eius sevitiam expertus est, quorum ut aput posteros nulla celebretur memoria, nobilitas generis, mentis prudentia et egregiae tam animi quam corporis virtutes non permittunt. In numero quorum primus fuit Otto Frisingensis aecclesiae venerabilis presul, huius istius operis auctor et feliciori fine futurus consummator, nisi, ut quidam incusant, fata virtutibus invidissent. Et quia tam in huius preclari viri nece quam in conflagratione Frisingensis aecclesiae patria mea duplici contritione attrita est, nemo me accuset, si vel patriae miserias vel amantissimi domini et nutritoris mei flebilem interitum prolixiore narratione prosequar, sed dolori veniam tribuat, considerantibus nobis civitatem nostram ad tantum felicitatis gaudium processisse eandemque fere ad ultimos casus inclinatam. Si quis autem, ut ait quidam, durior misericordiae sit iudex, res quidem tribuat hystoriae, lamenta vero scriptori. Anno ergo ab incarnatione Domini MoCoLVIIII°, indictione VII, regnante serenissimo imperatore Friderico, anno imperii eius III, regni V°, memoratus antistes ab hac luce Deo vocante migravit. Is primo velut caelitus et a Deo missus, cum eandem aecclesiam repperisset omnibus fere bonis destitutam, distractas facultates, collapsa palatia, familiam attritam, religionis monasteriorum nullam vel parvam memoriam, ope divina tandem ipsam in eum locum reduxerat, ut clero religionem, familiae libertatem, facultatibus copiam, edificiis decorem ab hac luce subtractus restituisset, eiusque cura, labor [et] meritum circa sedem et gentem suam perinde fuerat, acsi non tam instaurator quam fundator illius extitisset. Huic negotio prestabat adminiculum et opem tum genus viri, tum probitas, tum conversationis estimatio. Nempe imperatorum Heinrici quarti nepos, sororius quinti Heinrici, Conradi regis frater uterinus, Friderici imperatoris augustissimi huius qui iam feliciter regnat patruus, ex clarissimo regni principe Leopaldo marchione patre et matre Agnete, filia quarti Heinrici imperatoris, pariter cum fratribus suis germanis, Conrado Pataviensi episcopo, Leopaldo duce Baioariae et Heinrico duce Austriae, necnon et sororibus, Gerdruda ducissa Boemiae et Berhta ducissa Polanorum ac Ita marchionissa de Monte-ferrato, N. imperatricis Hyspaniae genitrice; de tanta, inquam, tamque illustri parentela proles ipse nobilissima traxit originem. Litterali scientia non mediocriter aut vulgariter instructus, inter episcopos Alemanniae vel primus vel inter primos habebatur, in tantum, ut preter sacrae paginae cognitionem, cuius secretis et sententiarum abditis prepollebat, phylosophicorum et Aristotelicorum librorum subtilitatem in topicis, analeticis atque elencis fere primus nostris finibus adportaverit. Ob ea et aliarum multarum privilegia gratiarum, fiducia quoque tam secularis prudentiae quam eloquio fretus facundissimae linguae, cum sepius in causis aecclesiae coram regibus et principibus constantissime ageret, et exinde sibi gloria laudem, laus invidiam, ut assolet, non modicam peperisset, laqueos adversantium inperterritus declinavit et obloquentium ora sine lesione probe probus evasit. Sane vivendi modum iuxta Cisterciensis ordinis religionem instituerat, ibique in monasterio Morimundensi primo abbas, eo usque probatus et electus inventus est, ut merito sibi diceretur: Amice, ascende superius. Episcopus factus, transcurso iuventutis fervore ac sopito lubricae aetatis incentivo, oleum peccatoris declinans et iusticiam suam in. conspectu hominum et favore facere parvi pendens, Deo potius, quem conscientiae et corda non fallunt, placere satagebat, adtendens illud ewangelicum: Nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua. Unde factum est, ut, si quid ex conversatione mundana pulverulentiae contraxisset, in presenti lingua detrahentium, quae ut gladius acutus, raderetur atque purgaretur. Siquidem supradicto principe Friderico, patruo suo, in Italicam expeditionem iter agente, cum et ipse sicut necessarius et perutilis imperii negotiis ire debuisset, nutu divino contigit, ipsum iter retractare, ut vir religiosus inter manus fratrum orantium potius quam inter strepitum preliantium exspirans, dicere posset: Domine, suscipe me, ut cum fratribus meis sim, cum quibus etc.. Benigne vero ab imperatore dimissus multis gemitibus commissam sibi suae benignitati commendavit aecclesiam, ac quodam spiritu prophetico de fine suo prescius, ne post mortem suam ipsam aliquo modo gravaret et libertate electionis, ut iam sepius in aliis aecclesiis factum dicebatur, eam nullo modo privaret, postulavit. Accepto de hac probabili petitione fideli laudamento, ad propria reversus est.

At cum aliquibus de morte sua seu per visiones seu per somnia revelatum fuisse, referentibus et commonentibus quibusdam religiosis, cognovisset, salutatis fraterna caritate media quam intime fratribus et valedicto, occasione visitandi Cisterciense capitulum viam carpit et iam dudum languore ac debilitate corporis invalidus, laborioso itinere, nichil tamen adhuc suis qui secum erant metuentibus, ad prenominatum Morimundense monasterium pervenit. Ibi per aliquot dies lecto cubans et iam de obitu suo nequaquam dubius, dum sacro liquore olei, sicut moris est, perunctus fuisset et de pecunia sua laudabili testamento ordinasset, inter caetera, quae sollicitus de salute sua previdebat, etiam hunc codicem manibus suis offerri precepit eumque litteratis et religiosis viris tradidit, ut, si quid pro sententia magistri Gileberti, ut patet in prioribus, dixisse visus esset, quod quempiam posset offendere, ad ipsorum arbitrium corrigeretur, seque catholicae fidei assertorem iuxta sanctae Romanae, immo et universalis aecclesiae regulam professus est; deinde multa prius cordis contritione et humili confessione reatum suum recognoscens, sumptis sacrosanctis misteriis, in medio multitudinis sanctorum tam episcoporum quam abbatum Domino spiritum reddidit. Felix utique et pro meritis suis divino munere donatus, ut antea raptus sit, quam unicam suam, dilectam suam, aecclesiam videlicet, cui ipse spiritali et intimo amore connexus erat, in favillam et cinerem conversam vidisset et subversam. Cum autem adhuc vivens locum sepulturae suae fratribus digito premonstrasset extra aecclesiam in loco humili, ubi scilicet ab omnibus fratribus calcari debuisset, huic eius ultimae voluntati obviandum putabatur, et intra septa aecclesiae iuxta maius altare honorifice tumulatus est, eiusque sepulchrum a cunctis fratribus honore ac veneratione dignum habetur. Ego autem, qui huius operis principium eius ex ore adnotavi finemque eius de principis iussu perficiendum suscepi et manu mea ipsius extrema lumina clausi, hoc epithaphium composui et tumulo eius inscribi feci:

Libram Phebus subiit cum falcitenente,
Luci nox prevaluit die decrescente,
Vita minus habuit morte prevalente,
Otto quando corruit raptus, heu! repente.
Hic, si gradum consulis: presul dignitate;
Formam: decens, habilis, iuvenis etate;
Genus: alta nobilis regum maiestate;
Mores: commendabilis mira probitate.
Monachum se prebuit, si religionem,
Ydeas asseruit, si positionem.
Virgo, cuius meruit intercessionem,
Eius ad quem genuit agat mentionem!
Huius frequens otium in philosophia,
Maius exercitium in theologia,
Fedus sibi mutuum cum philologia;
Nunc sit ei speculum summa theoria!
Plangat hunc Germania planctu generali!
Magis tu, Frisingia, orba viro tali,
Cui tot privilegia dono speciali,
Iugi querimonia debes lamentari.
Huius in te studio studium vigebat;
Grata disceptatio plures acuebat.
Quid mos aut quid ratio, nemo non videbat;
Fraus et cavillatio latens non latebat.
Hic sacrum aecclesiae sublimavit cultum,
Ipse dedit strepere logicum tumultum;
Hoc in eius cinere totum est sepultum.
Talem nemo plangere potest satis multum.
Quis nunc tantam gratiam formis affirmabit?
Quis ad consequentiam tropos revocabit,
Aut quis elegantiam dictis assignabit?
Heu qualem sententiam scola vento dabit!
Quid rerum compactio, sagax dum rimatur,
Mathesis abstractio quid, dum contemplatur,
Quod nichil privatio, per hunc dum probatur,
Quid ambarum actio, morte sciri datur.
Huius necem patria iuste dedignata,
Clara dolens atria rectore privata,
De se bene meritum cernens in favilla,
Ivit in interitum pariter et illa.
Tantas ad exequias turba populorum
Pias fundat lacrimas, mestum ducens chorum!
Ad preces continuas et lamenta quorum
Illum salvet, animas qui beat ius forum! Amen.

[Aliud metrum].
Quidquid in orbe beat preclaros et meliores,
Presulis Ottonis mire cumulavit honores.
Si proavi vel avi probitas, sacer ordo, potestas
Deberent mortis furias cohibere molestas,
Non moriturus erat preclare preditus illis.
Heu talem communibus accessisse favillis!
Quam facunda viri vox, qualis philosophia,
Hortatu regum docet edita chronographia.
Luxit eum patria propria comitata ruina.
Propicietur ei Deus et pia virgo Maria! [Amen].

Capitulum XV.

Ottone episcopo X° Kal. Octobris, quod est circa solsticium brumale, defuncto, paucis post mensibus Non. Aprilis, quae tunc fuit dominica palmarum et est circa solsticium estivale, hora matutina civitas Frisingensis penitus et penitus incendio conflagravit, adeo quod, ut taceam de maioribus aecclesiis, quae cum ornamentis suis perierunt, sedeque ipsa et palatio, nec una quidem de minoribus capellis et oratoriis superfuit. Domus etiam et officinae canonicorum et domus militum, exceptis valde paucis, crematae sunt. Haec aecclesia eo tempore in tali statu erat, quod rebus, edificiis et divitiis omnibus pene collateralibus et vicinis episcopatibus aut maior erat aut equalis; cleri probitate tam insignis, ut in eius honestate et disciplina, in liberalitate, in litterarum scientia rari pares, meliores et superiores in orbe Romano nulli haberentur.

Capitulum XVI.

Hanc Frisingensis civitatis multiplicem cladem et erumpnosi eventus casum nonnulla prodigiorum inditia precesserant. Quadam enim vice in die circumcisionis Domini, dum ad missam sollempnem presbiter altari maiori assisteret et iam sacri secreti ultimum resolvisset silentium, calix cum sanguine ita prorsus eversus et super altare in conspectu omnium effusus est, ut nec stilla superfuisset. Sed prudentissimus episcopus omine tali nil prosperum auguriatum esse presciens, ieiuniis et letaniis divinam animadversionem preveniri atque placari persuasit. Per idem quoque tempus monstra quedam quadrupedia aliaque fantasmata de nocte visa sunt tam a clericis veracibus quam a laicis hinc inde volare. Ferae bestiae, utpote vulpes et lepores, pastoforia aecclesiae ac officinas canonicorum ingressae, velut domesticae laqueum sibi captionis inponi non abnuebant. Pueri ac puellulae per mediam civitatem sepius processionem agentes verasque letanias imitantes iocis suis gravia seria portenderunt. Nam et sequenti anno locus ipse, ubi maior aecclesia et cathedralis sedes fabricanda erat, fulmine ictus celesti igne conflagravit. Ululae, upupae, bubones toto anno in tectis funebria personantes lugubri voce aures omnium repleverunt. Pilosi, quos satyros vocant, in domibus plerumque auditi. Huius ruinae ac desolationis talibus inditiis prophetatae prefata Frisingensis aecclesia divina opitulatione per subrogationem piissimi pastoris Adelberti, qui ipsam inpresentiarum gubernat et regit, restaurationem expectat eiusque industria sublevari sperat et respirare.

Capitulum XVII.

Eodem etiam anno insignis illa aecclesia et regium opus aput Spiram civitatem similiter igne consumpta est et desuper, continuitate muri rupta, ruina molesta plerosque involvit. Hisdem diebus Fridericus Coloniensis archiepiscopus, cuius superiore libro mentio habita est, tertio pontificatus sui anno cum multorum luctu diem clausit extremum, carnesque eius et viscera aput Papiam posita, ossa vero ad civitatem Coloniensem deportata sunt. Vir nobilis et litteratus, quique mansuetudine ac benignitate sua longe lateque multorum in se provocarat affectum. Erbipolensis quoque antistes N. revisendae patriae amore illectus, dum benigne ab augusto dimitteretur, paulo post septimum diem reditus ad civitatem suam morbo correptus obiit, exemplo suo docens, quod longas manus mortis nec terra securior nec convictus delicatior faciet declinare.

Tunc etiam Conradus Croatiae atque Dalmatiae dux, natione Noricus, de castro Dachowa oriundus, aput Pergamum finem vivendi fecit, eiusque corpus in terram suam deportatum, in monasterio Schiren sepultum est. Cuius liberalitas et in multis probata periculis animi magnitudo meruit, ut, subtractus ex hac luce, memoria illius longo tempore aput posteros non deleatur. Nobiles quoque complures et milites strennuissimos, quorum nomina mihi scribenti non occurrunt, aut varius belli eventus aut morborum vis per id tempus idem tempestatis turbo involvit.

Capitulum XVIII.

Friderico in hibernis agente, Adrianus Romanae urbis antistes quorumdam instinctu ea, quae iam inter ipsum et imperatorem aput Augustam sopita fuerant, refricare cepit et denuo meminisse, modo nunciorum suorum iniuriam, modo eorum, qui pro colligendo fodro directi fuerant, insolentiam et castellanorum suorum gravamen incusans: se pro bonis mala recepisse, imperatorem beneficiis suis ingratum existere. Proinde occasionem querens, cum audisset, quod regalia principi tam ab episcopis et abbatibus quam a civitatibus et proceribus recognita fuere, litteras in fronte quidem leniores, diligentius vero consideratae acriori commonitione plenas, super hoc negotio dirigit, easque quidam indignus et vilis nuncius presentans, antequam recitatae fuissent, disparuit. Qua de re commotus caloreque iuvenili ad vicem rependendam accensus, meditationem concipit, non quidem per abiectam, sed per honoratam illi respondere personam. Iam antea missus fuerat ad sedem apostolicam episcopus Vercellensis, amicam deferens petitionem, quatinus Gwidonem nobilem iuvenem, filium comitis Gwidonis Blanderatensis, cuius supra mentionem fecimus, quem loco Anselmi princeps in Ravennate aecclesia subrogari fecerat, ibidem confirmaret et ordinaret. Nam idem iuvenis infra sacros ordines adhuc existebat, et clericus Romanae aecclesiae pridem factus ac in subdiaconum a papa Adriano consecratus, nonnisi eius coniventia et assensu in aliam aecclesiam transferendus putabatur. Cum autem hoc a Romano pontifice, volente in irritum revocare quod factum fuerat, negaretur, mittitur denuo Herimannus Ferdensis episcopus in id ipsum, eiusque negocium item effectu caruit. Quod si quis plenius scire desiderat, epistolas utrimque directas consulat, quarum talia rescripta inveniuntur:

Capitulum XVIIII.

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus Adriano Romanae aecclesiae venerabili pontifici. Dilecto et fideli nostro Anshelmo, bonae memoriae Ravennatis aecclesiae venerabili archiepiscopo, defuncto, ne curia nostra diutius tanto careret principe, operam dare curavimus, loco eius talem subrogari personam, quae pro tempore ad resarcienda aecclesiae illius dampna et ad nostrum peragendum servitium apta videretur. Ante omnia autem pre oculis mentis habentes et aure non surda audientes quod scriptum est: Honore invicem prevenientes, filium comitis Blanderatensis, quem vos in clericum Romanae aecclesiae et filium nostra petitione assumpsisse recordati sumus, vicissim ad honorem vestrum et sanctae Romanae aecclesiae altius sublimari intendimus, in ea presertim aecclesia, quam post sanctam Romanam aecclesiam aut maximam aut unam de maximis habemus, nostraeque voluntatis proposito, divina favente clementia, in electione illius personae concorditer et voluntarie universa Ravennas convenit aecclesia, presentibus viris honestissimis, legato nostro et vestro, hinc Iacincto cardinali, inde Herimanno Ferdensi episcopo. Scientia autem et moribus in personam prefati electi una cum genere convenientibus, propter reverendum vestrae paternitatis testimonium commendabilior et acceptior eadem persona nobis iam facta est, quam utique etiam diligi [a vobis] et honorari gaudemus et volumus, ea tamen ratione et ordine, qua patres filios suos solent diligere, quos suo tempore etiam manumittunt et domui suae providere permittunt. Et quidem decentissimum est, sanctam Romanam aecclesiam tamquam omnium aecclesiarum matrem filios, qui sunt fructus ventris, adgregare et adgregatos ad decorem domus Dei per domos et familias distribuere, quibus et nostrum imperium tamquam ab utero et gremio matris nostrae progredientibus debeat et velit congruum honorem impendere. Proinde altiori consideratione vestra perpendat discretio, quid in hac causa tam vestrae quam nostrae maiestati et honestati conveniat.

Capitulum XX.

Adrianus episcopus, servus servorum Dei, karissimo in Christo filio Friderico illustri Romanorum imperatori salutem et apostolicam benedictionem. Qualiter superni Conditoris intuitu et tam excellentiae tuae quam dilecti filii nostri Gwidonis Blanderatensis comitis interventu dilectum filium Gwidonem, subdiaconum nostrum, eiusdem comitis filium, olim in familiaritatem et in nostrum consortium receperimus, qualiter etiam intuitu probitatis eiusdem atque pro honore et utilitate sacrosanctae Romanae aecclesiae, tamquam si in diaconum iam fuerit ordinatus, aecclesiam [ei] specialiter assignaverimus, et nos profecto memores et a serenitatis tuae memoria non credimus excidisse. Nunc autem honestatem ipsius considerantes et provectum scientiae, si ei vita comes fuerit, adtendentes, intelligentes etiam, quanta per eum et per nobiles ac potentes parentes ipsius sacrosanctae Romanae aecclesiae adhuc pofuerint commoda provenire, et ad quantum dignitatis apicem in eadem Romana aecclesia ipse valeat, vita generi concordante, conscendere, cum a sede apostolica in subdiaconatus officium sit promotus et ei, tamquam si iam diaconus esset, sicut superius dictum est, a nobis sit aecclesia specialiter assignata, communicato fratrum nostrorum consilio, a nostro latere tam preciosum pignus iuxta petitionem excellentiae tuae non potuimus removere, sed ipsum, oportunitate accepta, Deo auctore, in Romana aecclesia ad honorem eiusdem aecclesiae et imperii intendimus ordinare, ut vel in ea, prout divina gratia proposuerit, quandoque ad sublimiora conscendat vel exinde ad alterius aecclesiasticae fastigium dignitatis ipsum contingat auxiliante Domino pervenire. Convenientius siquidem est, ut, qui filius et clericus est Romanae aecclesiae, ab eius gremio non recedat et ipsa ei circa se locum dignitatis conferens eidem inde provideat altiora. Ipsa etenim viros et moribus et scientia adornatos, preditos honestate et sanguinis nobilitate preclaros ad se libenter evocat et eos aliunde consuevit admittere, non se talibus, cum ipsos in gremio suo habeat, facile spoliare. Quia igitur hoc decentius esse conspicimus et honorabilius existere arbitramur, confidentes etiam imperatoriae maiestati hoc potius debere placere et gratum atque acceptum esse, postulationem tuam in hac parte non duximus admittendam, credentes atque sperantes, quod, ex quo nostram super hoc cognoveris voluntatem, tu ipse nostram intentionem et propositum commendabis.

Capitulum XXI.

Princeps ergo, et ipse accepta occasione, suam hoc modo solatur indignationem. Iubet notario, ut in scribendis cartis nomen suum preferens Romani episcopi subsecundet et dictionibus singularis numeri ipsum alloquatur. Qui mos scribendi cum antiquitus in usu esset communi, a modernis ob quandam personarum reverentiam et honorem putatur immutatus. Aiebat siquidem imperator aut papam debere servare suorum antecessorum ad personam imperialem scribendi consuetudinem, aut se ipsum antiquorum principum morem in suis epistolis oportere observare. Haec itaque causa sermonum et nunciorum maiorem inter eos simultatis fomitem ministravit, in tantum, ut quedam litterae deprehensae dicerentur a sede apostolica directae, quae Mediolanenses et quasdam alias civitates rursus ad defectionem hortarentur. Huius negotii veritatem tenor subiectarum epistolarum declarabit, quae a diversis personis hinc inde missae sunt:

Capitulum XXII.

Venerabili patri et fratri et amico karissimo Eberhardo, Dei gratia Babinbergensi episcopo, Heinricus, eadem gratia sanctae Romanae aecclesiae presbiter cardinalis tituli Sanctorum Nerei et Achillei, salutem in Domino. Sicut virtus imperatoria ex eorum, qui sibi assistunt, discretione monstratur, ita et ipsi, quorum munitur consilio, propriae conscientiae et honestati debent attendere, quia et ipsorum honor sic ad dominos spectare videtur, sicut et domini detrimentum in eos procul dubio refunditur et redundat. Eapropter, dilecte pater et venerande frater et amice karissime, vestram non tam docemus quam monemus prudentiam, ut imperialis dignitatis excellentiam, quantum in vobis est, in ea, quae ad pacem sunt et [ad] honestatem spectant, iugiter suadeatis. Subtilius enim et sincerius in his, quae ad Deum pertinent et iusticiae libertatem, ratio et discretio vestra intelligit et cognoscit, quam alii principes, quantumcumque nobiles sint, si tamen sacros canones et ea, quae olim a patribus disposita et ordinata sunt, non noverunt. Interfuistis ipse sicut unus ex nobis fidelissimus mediator eis, quae cum domino imperatore de pace aecclesiae et ipsius ordinata sunt in Alemannia, et eis, quae altera die nos secum fidelissime et ipse nobiscum benignissime de eadem pace tractavimus. Nunc autem ex litteris illis, quas celsitudini suae post reditum meum domino meo placuit destinare, quae videlicet nec stilum nec antiquam consuetudinem imperialium litterarum obtinebant, timemus multum, ne sit in diversa mutatus et alia modo sibi sit facies sensusque diversus. Replevit cor meum amaritudine et faciem meam confusione mutatio haec; quidquid honoris et iocunditatis et gloriae adportaveram mecum, ex litteris illis videtur esse sepultum atque obnubilatum. Ideo, dilectissime frater et amice karissime, episcopalis dignitas et sacerdotii ordo, in quo vos providentia divina constituit, moveant discretionem vestram et instruant, ut ad honorem Dei stetis et vestrum pro honestate et libertate aecclesiae, ut in antiquis limitibus aecclesiae integritas conservetur, ne temporibus vestris novis consiliis honestas usque modo turbata turbetur. Satis turbatum est, quidquid secundum consilium vestrum putabamus efficere, et dicimus vobis, quamdiu per homines rerum divinarum ignaros negotia portabuntur, stabiliri pax incepta non poterit. Sed si presentia vestra et domini prepositi Magdeburgensis consummandae pacis laborem susceperit, zelus Dei et scientia, qua preminetis uterque, finem pacificum ad honorem Dei et aecclesiae et imperatoris nostri gloriam per industriam vestram et studium vestrum facillime poterit obtinere. Alioquin, si tempore iracundiae repertus non fuerit, qui reconciliationi intendat et in cuius verbis possint ista scandala complanari, res ipsa forsan aliud exiget, et quod hodie integrum est, maior vehementia necessitatis disrumpet.

Eidem Heinrico Eberhardus Babenbergensis aecclesiae eadem gratia si quid est orationis et servicii omnimodam devotionem. Litteris vestrae paternitatis lectis et relectis, admirari satis non potui, quod esset illud verbum, immo quod esset illud ve, de quo scripseratis mihi, cum adhuc a me prorsus esset absconditum. Queritans autem inveni quod nolui et unde multum dolui, teste Deo, et multum doleo. Audivi, et conturbatus et contristatus sum; contremuerunt omnia ossa mea, adhesit cutis ossibus meis. Et quidem intellexi et cognovi, quod bono semini, non meo, sed vestro pacis et concordiae consilio, inimicus homo superseminaverit zizania.

Omnia mala a bonis principiis orta sunt. Sicut in sacro eloquio: Paravit Dominus vasa mortis et sagittas ardentes effecit, ita et in imperialibus gestis ac dictis simul ac scriptis pleraque repperiuntur, quae alios seducunt, alios edificant. Annales quandoque revolvuntur, apices imperiales recitantur forte in ea forma, quae illi aetati et tam bonitati quam simplicitati temporum illorum competebat, hominibus autem in directum loquentibus neque numerum numero commutantibus neque personas personis preposterantibus. Nunc vero mutata sunt omnia; sed non expallescat aurum, nec mutetur color optimus, nec dispergantur lapides sanctuarii in capite omnium platearum. Si qua exorbitatio consuetudinis modernae facta est, his exemplis facta est et hac occasione, quia flamma sopita denuo quodam vento resuscitata est per litteras, quas domnus papa nuper direxit domno imperatori super ea questione, quae vertitur inter Brixinenses et Pergamenos de contentione duorum castrorum, quas quidam pannosus et velut hostis et insidiator domno imperatori despective quodammodo obtrusit, et ultra non comparuit; quae videbantur duriores et quasi interdicti vim in se continentes, ne domnus imperator causae illius iudicium sibi assumeret. Haec autem scribo vobis, non ut queram palliare quae pallianda non sunt, sed ut vos et alii prudentes et timentes Deum facilius morbo subveniatis, causa morbi cognita. Hinc inde dicimus et scribimus cottidie: ‘Venite, venite; veniemus, veniemus’. Sedemus - salva multa vestrae sanctitatis reverentia dictum sit -, sedemus et oscitamus. Sedemus, inquam, ut ait quidam in Romana re publica, nocte diem, die noctem expectantes, et iam prudentes et scientes perimus. De me dico vobis, ut tutis loquar auribus: Nolo mali nuncii esse baiolus neque veniam, ut audiam vel referam amaras historias. Verba verbis obviant quasi pila minantia pilis. Ubi est sapientia, ubi prudentia in regno et sacerdotio? Separet nos Deus ab his, de quibus dicitur: Omnis sapientia eorum devorata est. Non dicatis nobis ultra: ‘Venite’; sed potius vos claves habentes scientiae nos prevenite, non invitati venite et docete filios vestros non in amaritudine spiritus, sed in lenitate et multa mansuetudine. Parcat illis Deus, qui oleum quasi camino addentes inter patrem et filium, inter regnum et sacerdotium seminant discordias. Insipiens factus sum, vos coegistis me. Veniant pro Deo nuncii boni, portantes pacem, tamquam scientes et docentes nos instare oportune, importune. More solito scribantur litterae; adiuvante Domino Flebile principium melior fortuna sequetur, et tristicia vertetur in gaudium. Domnus imperator, superveniente nuncio vestro, propter quedam secreta negotia subito a castris discessit. Ideo neque ego meis insinuationibus certum responsum ab eo elicere neque vos litteras eius in continenti habere potuistis. Qualis sit, vos scitis. Diligentes se diligit, aliis alienum se facit, quia nondum perfecte didicit etiam inimicos diligere.

Epistola eiusdem ad [papam].Cum et tacendi et loquendi tempus sit, quando commune instat periculum, desperationis potius quam religionis est servare silentium, omnium est conclamare, in unum concurrere ac ferre presidium. Quando autem impetus hostilis aut incendium ingruerit civitati, presertim eorum interest, qui vigiles civitatis sunt, eos qui in arce sunt, ipsum quoque patrem familias expergefacere ad subveniendum in necessitatis articulo. Hac officii mei consideratione et specialis debiti, quo teneor multis rationibus sanctae Romanae aecclesiae, ego, licet minimus episcoporum, qui nec sum dignus vocari episcopus, tam impudenter quam imprudenter exclamo ad vos, reverentissime pater et domine, hoc in tempore, quo nobis infirmioribus videtur imminere, quod multum pertimescimus, periculum. Et quidem ab illa olla, quam succensam ab aquilone vidit olim propheta, ignis quidam per scintillas occultas cepit erumpere, sed adhuc in fumo est et Deo gratias! nondum in flammam eluxit. Inter vos, domine, et filium vestrum, dominum nostrum imperatorem, verbotenus adhuc aliquid perturbationis est. Timendum valde et metuendum, ne verba verbis obviantia sua collisione flammam tandem excutiant, quae se latius diffundat in sacerdotio et regno; quod Deus avertat! Ipse filius vester, sicut nostis, dominus noster est, vos autem, quomodo Christus, magister et dominus. Nemo nostrum audet dicere hinc vel inde, cur hoc facitis aut dicitis. Optamus tantum et rogamus ea quae ad pacem sunt. Quodsi liceret salva reverentia verba singula trutinare et rationem singulorum exigere, in insipientia dico, non, ut arbitror, expediret, quia potius ignis sine mora discutiendus est, quam de igne, qua de parte venerit, disceptandum. Supra me esse scio quae loquor, sed in simplicitate cordis mei coram eo, qui super omnes et secretorum est conscius, haec loquor et, ex quo cepi semel, loquar adhuc vobis confidenter tamquam patri et domino. Omissis illis, quae aliter et aliter secundum varias auditorum et interpretum mentes possunt accipi, dignetur ex integro scribere vestra paternitas placide ac benigne filio vestro, domino nostro imperatori, et ad se paterno affectu eum revocare, promptum ad exhibendam vobis omnem reverentiam. Samuhel David suum amplectatur nec dimittat a se separari, ut nulla scissura clamidis fiat, quatinus Deus honoretur et aecclesia catholica tranquilla devotione laetetur.

Capitulum XXIII.

Interea cum de curia obtimatum ad singulas civitates bini vel plures pro constituendis potestatibus et consulibus a principe destinati fuissent, contigit Reinaldum cancellarium et Ottonem palatinum comitem de Baioaria, sepe iam memoratos, comitemque Gozwinum ad civitatem Mediolanensem devenisse, id negotium in ea civitate sicut et in caeteris iussos promovere. Populus ergo in seditionem conversus, ad domos, ubi legatos manere suspicabantur, mox procurrere, contumeliosa et superba perstrepere, lapidibus aliisque missilibus crepitare. Nec ab eo tumultu vel comes Blanderatensis, qui et ipse affuit, vel reliqui nobiles eos avertere poterant. Nam et in ea civitate et pene in aliis Italiae urbibus non procerum, sed vulgi motus haec cuncta secuntur. Id ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum erat, cupidum novarum rerum, quieti et ocio adversum. Aliquantae etiam nobilitatis parti studio talium rerum incitatae tumultus ipse et res novae satis placebant. Legati ergo, quorum quidam intra muros urbis erant, inproviso metu incerti ignarique quid potissimum facerent, trepidare, cum nec resistere armatis et multis ipsi pauci et inermes possent et portae ante clausae fugam prohiberent. Comites autem, quos et ipsi magis infensos habebant, extra hospitatos ea res minus terruit; qui sine mora, comperto tumultu, illesi intactique recessere. Altero die tam episcopus quam cancellarius, infecto negotio, eos e vestigio subsecuntur. Ita Mediolanenses, violata pace, ruptis sacramentis, contaminato federe, quod etiam aput barbaros legatis ius gentium constituit, defectionis iteratae venenum, quod corde conceperant, quod occultis machinationibus conflaverant, hac temeritate discooperire non verentur.

Capitulum XXIIII.

Eodem tempore vel potius hisdem diebus legati Constantinopolitani imperatoris ad curiam venturi fidem publicam expetebant; namque pro morte Wibaldi abbatis Stabulensis, qui in Greciam missus ibi vita decesserat, sese suspectos haberi metuebant. Nuncii quoque Lodewici regis Francorum et Heinrici regis Angliae, cum post unos mox alii supervenissent, utrique Fridericum in partem ac favorem sui principis inclinare multis verborum delinimentis atque muneribus concertabant. Inter hos siquidem reges ex eo tempore, quo inter Lodewicum et thori sui sociam factum est divortium eaque prefato Anglorum principi superbis adhesit nuptiis, sive occasione dirimendorum inter se finium, sive quodam alio latentiore zelo, continuae simultates et dissensiones ortae sunt, magnumque sibi credidit auxilium accessisse, quisquis eorum sibi Romani principis conciliare potuisset auctoritatem. Rex quoque Ungarorum fama sola Mediolanensium comperiens temeritatem, honorabiles nuncios et litteratos, magistrum Matheum et magistrum Primogenitum, ad curiam destinavit, suos denuo auxiliarios plures quam prius sponte sua principi promittens. Hos singulos et responso prudenti exhilaratos et regalibus donatos muneribus augustus expedivit et ad suos principes remeare concessit.

Capitulum XXV.

Friderico in villa quae vocatur Autimiacum festivitatem luminum celebrante, cum multi ad eum Hesperiae proceres confluxissent, dolos atque crudam Mediolanensium superbiam omnibus notissimam in medium commemorat, exhibens vultum iusti doloris simul et regalis indignationis indicem. ‘Exclamare’, inquit, ‘cogimur, o proceres, in auribus vestris contra crimen perduellionis, contra scelus lesae maiestatis, in quo civitas impia, gens nequam, populus sceleratus, Mediolanenses dico, iam non semel, sed sepenumero deprehensi inveniuntur. Factum ipsum vobis adhuc recens exponerem, si tamen non exinde non solum vestrae, verum etiam omnium, qui in orbe Romano sunt, aures tinnirent. Iniuria, quam nobis, immo vobis et imperio superbia et presumptio perversissimorum hominum inique ingessit, occulto Dei iudicio eo tendere videtur, ut hi, qui in suam et multorum pernitiem debachantur, multorum quoque condempnatione et imperiali auctoritate legumque vigore competenter debeant compesci. Ubi, queso, fides illa, quam se Mediolanenses adhuc inviolatam et inter caeteras civitates virginali quadam castimonia illibatam habere gloriati sunt? Ubi iusticia, quam in conservandis legibus specialiter se hactenus habuisse iactaverunt? Convenient eos modo non nos, sed fides fracta, experientur adversus ipsos sacramenta irrita facta, fedus ruptum, leges legatorum, non solum nobis et vobis, verum et barbaris debita integritate et sanctissima reverentia conservandae. Quocirca, si vere ego de vobis audio praedicari fidem, iusticiam, fortitudinem, abhominationem desolationis stantem in medio vestrae terrae, quae actenus larvali quodam terrore omnes vos concutere solebat, respicite atque communibus viribus communem hostem, non tam nostrum quam vestrum, proterendum assurgite! Consulite Romano imperio, cuius, etsi nos caput, vos membra; nobis in hoc negotio, ut libet, vel milite vel imperatore utimini! Deo propiciante illorum presumptionem reiteratam iterata vindicta eo usque prosequetur, ut, quod in nostram [immo in vestram] iniuriam et Romani gloriam imperii commiserunt, ea cohertione reprimatur, ne pravis et seditiosis crescat spes et ne crimen eorum inultum maneat, qui nec vobis veritatem nec nobis reverentiam et fidem servavere, abusi clementia nostra, abusi pacientia, qui pro penitentia pertinatiam, pro simplicitate duplicitatis confusionem induere non erubuerunt’.

Capitulum XXVI.

Talia perorantem omnes excipere, ac velut impetu quodam divino incitati, alius alium in respondendo antecapere cupiebat, hoc recti consilii arbitrantes, ne quis extremus remanere videretur. Erant ibi absque laicis obtimatibus episcopi Eberhardus Babinbergensis, Albertus Frisingensis, Conradus Eistetensis, Herimannus Ferdensis, Daniel Bragensis, de ultramontanis Papiensis, Vercellensis, Hastensis, Tertonensis, Placentinus, Cremonensis, Novariensis. Qui omnes, dum singuli in perorando singulari favoris studio diverso modo placere voluissent, hanc tamen sententiae unius identitatem per os et facundiam Placentini episcopi proferebant: ‘Excellentiae vestrae, princeps post Deum nobis karissime, super iniuria Mediolanensium qua decet gravitate et animi indignatione condolemus; sed quia scimus sinceritatem vestram et animam vestram in hac parte a culpa custoditam, omnipotenti Deo gratias agimus, qui de malis Mediolanensium multa vobis ad gloriam operari poterit et ex illorum superba crudelitate ac crudeli superbia vestram mansuetudinem, vestram dignissimam humilitatem amplius enitescere procurabit. O cruda superbia, o infelix arrogantia, quae de caelo angelum, de paradyso hominem precipitasti! Timeo, quod et Mediolanensibus haec pestis fatale debeat exitium preparare. Parum se cavit ab hoc vicio tumoris de quo dictum est: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore in deliciis paradysi Dei fuisti. Parum et ille, cui concessum est ex omni ligno paradysi comedere. Tu quoque non magis ac illi, cui et haec et multa alia de illis dicta quadam proportione similitudinis possunt assignari. Ille inter angelos primus et Lucifer appellatus, tu inter urbes Italiae prima, inter orbis una de primis; ille in deliciis paradysi, tu in deliciis huius mundi nullius indiga fuisti. Ille plenus sapientia et perfectus decore, tu cum multos habeas et sapientes et phylosophos, timeo, ne illis competenter dicatur: Et omnis sapientia eorum devorata est. Novimus maximas civitates et antiquas, Babilonem, Niniven, bello subactas, factas ad ultimum delubra draconum, habitacula strutionum. Tibi certe cras quoque fiet idem, ut, nisi resipueris, in edibus tuis lugubri voce respondeant ululae, saltent pilosi. Absit tamen hoc, avertat hoc a te Deus! Cupio equidem ego in hac parte potius loqui mendacium quam verus propheta inveniri. Tibi, serenissimo domino nostro, fideliter suggerendum putamus, ut pro iniuria Mediolanensium officia vindictae bonus iudex bono animo studeas adimplere. Nec enim frustra sunt instituta potestas regis, arma militis et ungula carnificis, disciplina dominantis et severitas boni patris. Habent, ut ait quidam, ista omnia modos suos, causas, rationes, utilitates. Haec cum timentur, et mali cohercentur, et boni quiete inter malos vivunt. Falluntur Mediolanenses, si putant modo in te falli quod dicitur: An nescis longas regibus esse manus? Venisti et vicisti. Nec minus tibi facile est victos vincere, quam prima fronte rebellantes sine difficultate superasse. Idem tibi imperium, idem corporis et animi robur, eadem militiae virtus, eadem devotio militantium. Solum tibi restat disquirere, qua vindicta, qua pena percellendi sint, qui totiens legibus ac legittimo imperio contradicunt. Quamvis autem extraordinaria pena iure cohercendi essent, imperialis [tamen] clementia hanc moderationem decenter tenebit, ut non [quidem] sicut illi meruerunt, sed sicut te decet, iniuriam persequaris. Non plus aput te valeat Mediolanensium scelus quam tua dignitas, ne magis irae tuae quam famae, quam iusticiae consuluisse videaris. Nam, si digna pena pro factis eorum queritur, si magnitudo sceleris ventilatur, novo consilio hoc [negotium] eget et, ut veram fatear, nostra ingenia exsuperat. Quare his adversus eos utendum censeo, quae legibus comparata sunt, bonumque imperatorem et iustum iudicem declarabit cum inimicis ante legibus quam armis decertare’. Dixerat, eiusque sententiam et augustus ipse et obtimates universi commendant.

Capitulum XXVII.

Itaque proponuntur edicta, iterumque Mediolanenses in ius per legittimas citantur inducias. Die statuta Friderico aput villam regiam quae vocatur Marinca commorante, per legatos suos Mediolanenses se presentant, videlicet per archiepiscopum suae civitatis et per alios quosdam multae quidem eloquentiae, parvae sapientiae. Unde et archiepiscopus, sive vera sive simulata infirmitate, societati illorum se subtraxit. Illi autem dum artius de prestitis sacramentis deque aliis pacis pactionibus, de federe violato convenirentur, cum aliud non potuissent, responderunt: ‘Iuravimus quidem, sed iuramentum adtendere non promisimus’. Digna responsio, ut moribus oratio consonaret, et qui prave ac perfide vivere et facere consueverant, aliter ac perfide et prave loqui non potuissent, ut vitam flagitiosam sermo inlotus comitaretur. Cumque haec et alia multa vicio procacitatis verba protulissent, infecto pacis negotio discedunt, aliusque illis dies prefigitur.

Capitulum XXVIII.

Inter haec videns imperator Mediolanensium superbiam nonnisi in manu gravi et forti posse compesci, cum, ut supra memoravimus, dimisso exercitu ipse cum paucis remansisset, auxilia ultramontanorum contra reprobam civitatem accienda reputavit. Itaque missis nunciis imperatricem advocat et ducem Baioariae Heinricum aliosque tam episcopos quam proceres imperii, commonens eos fidelitatis suae, ne desertores regni pro tanta temeritate de impunitate laetentur; velle se probare ipsorum, benivolentiam circa statum imperii conservandum impetumque inimicorum cohibendum. Illi, accepta legatione, alacri animo se ad novam in proximo vere accingunt expeditionem.

Capitulum XXVIIII.

Inter haec Fridericus nichil aput se remissum, nichil aput hostes tutum pati. Inpigre prudenterque suorum et hostium res pariter adtendere, explorare, quid boni utrimque aut contra esset. Itaque, dimisso exercitu, cum paucis territoria provinciae circuit, militem novum et auxiliarios percensuit, castella et munitiones, utpote Verrucam, Serralonga et caetera, quae in terra illa magis inexpugnabilia nec aggressione facile capi videbantur, suscepta in discrimen hostium et ad suorum presidium sapienter providit. Novam Laudam toto tempore quadragesimae summo studio communit, vallum inmensum extruit, portas et propugnacula disponit; oportunum ratus futuri belli negotiis, si in tam vicina civitate, utpote XX miliariis a Mediolano distante, magnam bellatorum multitudinem subito et locare posset et invenire. Deinde usque Cumam progrediens honorificentissime recipitur, fedus et auxilium poscit et accipit.

Capitulum XXX.

Est autem in lacu Cumano insula divitiis habundans, hominibus bellicosis referta, quae nisi valde cruenta victoria a quoquam capi difficile putabatur. Erat autem amica Mediolanensibus et multo tempore per fedus coniuncta. Princeps propter commeatum venientium ad se ac redeuntium optimum ratus eo membro corpus insidiosae civitatis mutilare, concepta spe atque fiducia, insulam se vel sicut hostem infestum contra hostes vel, si hoc elegerint, tamquam benignum imperatorem ad socios et amicos intraturum comminatur. Nec mora, cum paucis quos secum habebat naves ingressus coepit remigare. Insulani dum principis spiritum simul et audatiam cognovissent, divino quodam timore concussi obviam navigio pergunt, pacem petunt, cum magno plausu et alacritate venientem excipiunt, fidelitatem iurant, muneribus honorant. Satisque fidelis in posterum nobis gens illa reperta est. Idque prospectum singulari consilio principis, ut homines illi insulani feri ac pyratica rabie assueti, in tam strictis viarum faucibus usui et oportunitati nostrorum recuperarentur. Quid amplius mirandum in hac victoria? An principis magnanimitas, quod tantam rem hoc modo attemptare non metuit, an felicitas, quod rem adeo periculosam sine periculo devicit? Sed utrumque mirabile, quod et aggredi ausus, et quod tanta felicitate gloriosum complevit triumphum.

Capitulum XXXI.

Simili modo aput Placentiam factum est. Quae et ipsa Mediolanensibus confederata propter diversas causas invisa videbatur et defectionis opinionem dudum incurrerat. Unde etiam, ut supra memoravimus, iure possessionis iussi fuerant vallum replere turresque deponere, ut minitando magis quam puniendo reprimerentur perturbandae civitatis auctores. Eodem quoque tempore egressi fuerant de Placentia latrunculi et nuncios principis, qui de Genua promissam ferebant pecuniam, circiter quingenta talenta, ex insidiis circumvenerunt et memoratam pecuniae quantitatem diripuerunt. Ob haec et alia fraudis experimenta cum eos sicut indubitanter rerum novarum cupidos augustus suspectos haberet, cum paucis tamen sine pavore civitatem ingreditur, dominicam palmarum debito festo peragit caeteraque, quae ibidem agenda fuerant, congrue ordinavit pecuniamque direptam, vix a civibus exoratus, recepit.

Capitulum XXXII.

Anno dominicae incarnationis M°C°LVIIII° Fridericus pascha aput Mutinam celebravit, festoque terminato, in territorium Bononiense, ubi tunc manebat exercitus, demigrans adventu suo universos laetificavit. Nempe a die quo cinis super capita fidelium poni solet usque tunc semel tantum ad exercitum venerat, supradictis negotiis occupatus. Dimiserat tamen loco suo venerabilem virum Eberhardum Babinbergensem episcopum, qui venientes et negotia habentes audiret causasque eorum diligenti examinatione terminaret. Erat enim idem episcopus religione et scientia preditus vitaeque purioris institutionibus instructus. Cumque ad fidem imperii et honorem pre caeteris diligentiam habere cognitus esset, aput quam plurimas terras opinio de eo celeberrima pervulgata est. Eiusque studium circa Scripturae sensus ac questionum discussionem tam attente versabatur, ut inter prelia commanens diversas emergentes curas earum sedula meditatione solaretur. Cum autem omnes episcopos seu cuiuslibet ordinis aecclesiastici viros imperator diligeret eosque ampliori honore dignos duceret, specialiter tamen memorati viri sicut prudentissimi nitebatur consilio eumque dignum estimavit, in cuius arbitratu et discretione operas suas locaret et onus simul ac honorem communicaret.

Capitulum XXXIII.

Iam dies aderat, quae Mediolanensibus tercio vel quarto prefixa fuerat. Tum imperator, convocatis iudicibus et legis peritis, qui in ea civitate frequentes aderant, citari iubet Mediolanenses. Cum autem nemo compareret, qui absentiae illorum causam rationabilem ederet, tamquam contumaces rebelles et imperii desertores severitatis sententiam excipiunt, hostes pronunciantur, res eorum direptioni, personae servituti adiudicantur; eiusque rei occasione in audientia principis satis disputatum est luculenterque expressum, quae pena excipere debeat qui defectionis aut lesae maiestatis rei forent deprehensi.

Capitulum XXXIIII.

Preter alios principes, nobiles atque sapientes interfuere huic collationi et negotio sedis apostolicae legati, videlicet Octavianus tituli Sanctae Ceciliae presbiter cardinalis, Heinricus tituli Sanctorum Nerei et Achillei, Wilhelmus cardinalis diaconus, antea Papiensis archidiaconus, et Gwido Cremensis diaconus cardinalis, missi a papa Adriano. Quorum itineris causas simulque nunciorum senatus populique Romani [necnon et alia quedam] rescriptum litterarum venerabilis viri Eberhardi Babinbergensis episcopi subter annotatum continet; quod tale est:
Reverentissimo patri et domino Eberhardo Salzburgensis aecclesiae archiepiscopo Eberhardus Babinbergensis gratia Dei si quid est cum oratione qualicumque servitium devotissimum. Scio, pater sanctissime, sacrae pietatis affectu vos meis compati laboribus et animae mihi salutem et corpori quietem concupiscere. Ut autem noveritis, quoad compati vos mihi oporteat, dico vobis, quod iam tedet animam meam vitae meae, duo ferens onera in animo meo mihi gravissima, quod et cinctus ducor quo nolo et, quamdiu durare debeat, ignoro, vestris et aliorum fidelium orationibus adiuvari desiderans, ut ab illis separer, quibus iuravit dominus in ira sua: Si introibunt in requiem meam. Super haec tempora periculosa instare videntur, et prope est, ut inter regnum et sacerdotium moveatur discordia. Et quidem cardinalibus a domno papa [Adriano] ad domnum imperatorem transmissis, domno videlicet Octaviano et domno Wilhelmo quondam Papiensi archidiacono, post lene principium et ingressum quasi pacificum capitula durissima proposita sunt. Verbi gratia: Nuncios ad Urbem ignorante apostolico ab imperatore non esse mittendos, cum omnis magistratus inibi beati Petri sit cum universis regalibus. De dominicalibus apostolici fodrum non esse colligendum, nisi tempore suscipiendae coronae. Episcopos Italiae solum sacramentum fidelitatis sine hominio facere debere domno imperatori, neque nuncios imperatoris in palatiis episcoporum recipiendos. De possessionibus aecclesiae Romanae restituendis, Tiburti, Ferrariae, Massae, Ficorolii, totius terrae comitissae Mahtildis, totius terrae, quae ab Aquapendente est usque Romam, ducatus Spoletani, insularum Sardiniae, Corsicae. Domno autem imperatore super his iusticiam et consilium constanter offerente, si et ipsi iusticiam vellent facere et recipere, illis vero recipere tantum volentibus et non facere, hac ratione, quod domnum apostolicum [causae] subicere ac iudicio sistere non possent, et e contrario domno imperatore multa proponente de rupta concordia, quae in verbo veritatis sibi compromissa fuerat, de Grecis, de Siculo, de Romanis sine communi consensu non recipiendis, de cardinalibus quoque sine permissione imperiali libere per regnum transeuntibus et regalia episcoporum palatia ingredientibus et aecclesias Dei gravantibus, de iniustis appellationibus et caeteris quam pluribus brevitatem superantibus, cum apostolicus per nuncium et litteras cardinalium predictorum ex consensu imperatoris submonitus, cardinales alios ad haec omnia complananda requisitus his qui aderant nunciis suis et curiae principibus nollet adiungere, unitatis et concordiae verbum diu desideratum peccatis nostris exigentibus evacuatum est. Et dum haec agerentur, nuncii Romanorum supervenientes et ea quae pacis sunt rogantes bene recepti ac dimissi sunt. Rogatu tamen cardinalium domnus imperator nuncios ad domnum papam et ad Urbem missurus est, ut cum apostolico, si ipse voluerit, primo loco pax fiat, sin autem, cum senatu et populo Romano. Domnus imperator in magna est gloria, domnam imperatricem et ducem Baioariae et Saxoniae cum aliis superventuris principibus et copiis exercitus expectans et quosdam ex melioribus de Mediolano et Brixia in vinculis retinens. Valete.

Capitulum XXXV.

Imperator ad haec verba cardinalium tale dedit responsum: ‘Quamvis non ignorem ad tanta negotia non ex animi mei sententia, sed ex consilio principum me respondere debere, sine preiudicio tamen sapientum hoc absque consultatione respondeo. Episcoporum Italiae ego quidem non affecto hominium, si tamen et eos de nostris regalibus nichil delectat habere. Qui si gratanter audierint a Romano presule: Quid tibi et regi? consequenter quoque eos ab imperatore non pigeat audire: Quid tibi et possessioni? Nuncios nostros non esse recipiendos in palatiis episcoporum asserit. Concedo, si forte aliquis episcoporum habet in suo proprio solo et non in nostro palatium. Si autem in nostro solo et allodio sunt palatia episcoporum, cum profecto omne quod inedificatur solo cedat, nostra sunt et palatia. Iniuria ergo esset, si quis nuncios nostros a regiis palatiis prohiberet. Legatos ab imperatore ad Urbem non esse mittendos affirmat, cum omnis magistratus inibi beati Petri sit cum universis regalibus. Haec res, fateor, magna est et gravis graviorique et maturiori egens consilio. Nam cum divina ordinatione ego Romanus imperator et dicar et sim, speciem tantum dominantis effingo et inane utique porto nomen ac sine re, si urbis Romae de manu nostra potestas fuerit excussa’.

Capitulum XXXVI.

Haec augusto et his similia prefatis capitulis argute respondente, consilium initur, ut ex parte summi pontificis cardinales sex et ex parte principis sex episcopi religiosi, prudentes et qui Deum timeant, eligantur, tantorum negotiorum hinc inde cognitionem accepturi tantamque litem congruo fine decisuri. Verum, ut supra taxatum est, ex parte Romanorum etiam hoc consilium dicitur fuisse evacuatum. Super hoc quoque capitulo audi epistolam imperatoris directam Eberhardo Salzburgensi archiepiscopo in hunc modum:
Quoniam quidem fidelitatis tuae constantiam, quam pro consuetudine exhibere soles imperio, frequenter experti sumus, quae aput nos sunt discretioni tuae significamus et prudentiae tuae consilium advocamus. Venerunt siquidem ad nos duo cardinales a papa missi ad hoc, ut inter nos et illum fieret concordia. Dixerunt igitur, quod papa illam requireret pacem atque concordiam, quae inter papam Eugenium et nos facta fuerat et scripta. Nos respondimus, quod pacem quidem inviolabiliter huc usque tenuissemus, de caetero autem neque eam tenere neque ea teneri vellemus, quoniam ipse prior eam violasset in Siculo, cui ipse sine nobis reconciliari non debuisset. Adiecimus tamen, quod omnem iusticiam dare et accipere parati essemus sive secundum humana sive secundum scripta divina. Si vero iusticia gravis videretur, consilio principum et religiosorum [virorum] pro amore Dei et aecclesiae libenter nos supponeremus. Placuit verbum nostrum cardinalibus. Dixerunt tamen, nisi prius cognita papae voluntate super hoc se nil posse vel audere. Missis nunciis verbum nostrum cognovit papa mandavitque, sicut prius, aliam se nolle concordiam quam illam, quae inter papam Eugenium et nos facta fuisset. Nos supradicto modo hoc recusavimus et in presentia et sub testimonio omnium Teutonicorum et Longobardorum episcoporum et laicorum principum et baronum et vavassorum omnem iusticiam sive consilium obtulimus, ut et nos acciperemus iusticiam. Presentes ibidem fuere Romanorum civium legati, qui cum indignatione mirabantur super his quae audierunt. Mandavit enim papa nova et gravia et numquam prius audita, quae sine consilio tuo et aliorum fidelium imperii pertractari non possunt. Haec discretioni tuae communicavimus, ut, si qua tibi super his occurrerint, nosse veritatem non sit inutile. Rogamus etiam, ut, si necesse fuerit et nos tibi mandaverimus, ad nos pro tanto negotio venire non differas.

Capitulum XXXVII.

At Mediolanenses novarum turbarum non iam in occulto, sed apertissime tale sumunt principium. Nondum finita sollempnitate paschali, omnibus copiis suis adunatis egressi sunt, oppidum Trecium, ubi Fridericum iam in priori adventu milites suos locasse memoravimus, vi capere properantes, quoniam pernitiosa videbatur obsidio principe intra provintiam existente. Iam enim intra civitatem cupidine castri potiundi machinas aliaque quae incepto usui forent preparaverant. Ita conatus eorum et delicta occultiora fuere. Quae postquam ex sententia instruunt, de inproviso cum magna multitudine oppidum circumveniunt, ac quidam eorum murum modo suffodere modo scalis aggredi cupere, pars eminus glande aut lapidibus seu iaculis pugnare. Milites Romani tumultu perculsi, arma alii capere, pars territos confirmare, quidam in proximos saxa devolvere, tela eminus missa remittere, pauci in pluribus minus frustrati, si Ligures propius accessissent. Omnia aspera, omnia feda atrocitate utrimque preliantium, periculum anceps, victoria primo in incerto erat. Per totum vero triduum continue pugnatum est. Verum enimvero castellani die nocteque vigiliis, ieiuniis laboreque fatigati impetum hostium diutius sustinere non poterant, cum hi per vices et successiones alter alteri laboranti succurreret, istorum vero nullus loco, quem uti defenderet acceperat, cedere potuisset. Defessis itaque omnibus et exhaustis atque languidis, ubi locum hostibus introeundi dederunt, Ligures cuncti irrumpere, oppidani universi vel occisi vel capti. Porro in suos proprios gentiles, quos ibidem repperere, amplius quam in nostros insaniebant, nec ulla fuit eis in Conlatinos miseratio. Nostri autem ob imperatoris reverentiam seu metum captivitati servati sunt circiter octoginta milites de regia clientela. Sed nec hosti triumphanti usquequaque laeta cessit victoria, quam pluribus ex illis caesis et letali vulnere sauciatis. Ita Trecium, Mediolanensium prius municipium, ab ipsis captum, crematum et funditus destructum est.

Capitulum XXXVIII.

Haec audiens Fridericus paulisper mesius, iram cohibuit, indignationem dissimulavit, impetum militum continuit; curiam ante indictam aput Roncaliam gloriose celebravit et ibidem copiosam multitudinem bellatorum collegit. Deinde cum maxima cura ultum ire iniurias festinat et toto apparatu, toto exercitu in Liguriam irruit, agros inflammat, vastat, vineas demolitur, ficus exterminat omnesque fructiferas arbores aut succidi aut decorticari precepit totamque regionem depopulatur, statuens non ante obsidere civitatem, quam penuria necessariorum affligerentur. Aut enim tunc inopia victualium coactos ultro supplicaturos aut, si ad finem usque in eadem pertinatia duravissent, obsidione inclusos fame consumendos vel ad deditionem cogendos arbitrabatur, multoque faciliores ad affligendum fore, si post intervallum temporis iterum atque iterum anxiis incubuisset.

Capitulum XXXVIIII.

Itaque omnes eorum exitus asservari precepit, frumenti aliarumque rerum eis auferens commertium, edictumque proposuit, qua pena ferirentur transgressores, quove premio donari debuissent qui venditores harum rerum [et socios hostium] proderent. Mediolanenses autem [frumenti quidem aliarumque] omnium rerum tametsi copiam intus habebant, metu tamen futurae obsidionis vehementius afficiebantur, et cum iam cybaria ipsa ad modicam mensuram venderentur, ampliorem eis cupiditatem movebat, quod ius edendi liberum non haberent, ac, velut omnia [iam] defecissent, egre ferebant. Interdum quoque, assumptis secum bellatoribus, imperator usque ad civitatem profectus est, estimans eos aliquid ausuros, quo vel publico congressu eos protereret, si contra venissent, vel, si excurrere attemptarent, item a calamitate alieni non remanerent. Quod et factum est; nam inconsulte ad ostentationem suarum virium egressos facto in eos impetu prevenit compluresque ex eis cepit et occidit.

Capitulum XL.

Cumque super tali negotio imperator cum exercitu ultra Mediolanum processisset, Mediolanenses cum quingentis equitibus occulte ad Novam Laudam in die sancto pentecostes venientes predam pecorum abigere. Episcopo vero Mantuano Carsidonio et marchione Garnerio de Ancona cum sufficiente militia eos insecutis, cum audissent voces clamosas paucissimorum Alemannorum, Mediolanenses territi et in fugam versi quosdam occisos, XVI captos de suis melioribus ibidem perdiderunt. Iuste autem divina eos ultio persecuta est, ut, qui sanctissimo diei debitam reverentiam et honorem exhibere contempserunt, ipsi cum dispendio atque dedecore reverti cogerentur.

Capitulum XLI.

Quadraginta continuis diebus terram hostium vastatio tenuit, interque caeteras arces, turres et munitiones, quae vel opere vel natura munitae erant, quoddam castrum, quod Mons Sancti Iohannis dicebatur, usque ad id tempus inexpugnabile habitum, obsessum et brevi tempore captum est. Paulatim igitur reprobo capiti propria membra in tantum mutilata sunt et precisa, ut inter multa oppida et plurima castella vix duo tunc ipsis residua remanserint.

Capitulum XLII.

Hisdem diebus Brixienses, et ipsi quoque novis rebus studentes, comitatum Cremonensium depredationis et latrocinandi causa ingrediuntur. Erant quippe Mediolanensibus amicitia et societate coniuncti. Iam autem antea Cremonenses premoniti ab suis exploratoribus non inparati inveniuntur, sed ex insidiis erumpentes inprovisos invadunt, resistentes paulisper mox in fugam vertunt, predam eripiunt, equites LXVII, pedites fere CCC partim occidunt partim captivos abducunt. Imperator post vastationem hostium Laudam pergit ibique Italicum exercitum dimittit, copias militum, qui de transmontanis expectabantur, ibidem prestolaturus.

Capitulum XLIII.

Et clades quidem Mediolanensium in peius cottidie procedebant, cum in facinus magis accenderentur adversis et populum in urbe fames iam acrior possideret. Non enim spe victoriae maior pars eorum, sed desperatione salutis ferocius movebantur, nec eos videntes tot mala coepti penitebat, sed ceci et amentes facti, etiam in personam christianissimi principis ausi sunt conspirare, obliti, quod iuxta legem eius facti pena animae amissionem sustinet et memoria rei post mortem dampnatur. Itaque quendam, qui se stultum et mente captum simularet, inveniunt eumque ad castra Friderici dirigunt, qui tunc aput Laudam morabatur, ut quovis modo violentas manus imperatori iniceret. Erat autem hic homo tam magnus corpore tantusque viribus, ut non sine causa tantam audatiam concepisse videretur. Animatus itaque multis blandimentis multisque promissionibus, ad novum facinus, ad scelus maximum accingitur. Laudam pergit, castra ingreditur, et stulticiam seu furiam maniae simulans, ut id genus hominum solet, potius iocis et ludicris celebratur, quam a tentoriis excludatur. Porro tentoria Friderici tunc vicina fuerant et pene super litus Adduae locata, cuius loci ea facies isque situs erat, ut labentem inevitabiliter aut convexum obrueret precipitium aut subterlabentis fluminis vorago esset exceptura. Prefatus ergo diem aptum et horam servans, quando imperatorem solum posset invenire, ut conceptum facinus ad effectum perduceret, quodam mane primo diluculo egredientem de cubiculo tentorii, ut more suo coram sanctorum reliquiis orationum suarum Deo munia persolveret, conspicatur, seque optatum tempus ratus adeptum, accurrit, scelestas manus inicit et modo trahendo modo portando versus precipitium contendere coepit, potitusque esset forsitan nefario proposito, nisi divina miseratio ad defensionem divi principis manum extendisset. Namque dum hoc modo ille trahendo, iste renitendo, uterque pro viribus conaretur, accidit, ut funibus quibus tabernacula suspenduntur implicati ambo caderent ad terram. Iamque vociferantis principis clamor auditus cubicularios exciverat; qui accurrentes sceleratum monstrum comprehendunt et multis plagis affectum eodem loco precipitatum dimergunt. Talis tunc de illo opinio fuerat. Nos tamen audivimus eundem vere furiosum fuisse et innocenter vitam perdidisse.

Capitulum XLIIII.

Mediolanenses tantum se facinus frustra suscepisse dolentes subsequenter aliud intendunt. Octo de suis precio ad cremandam Laudam conducunt. Quorum unus dum nocte intempesta promissum implere vellet ac aedibus ignem iniecisset, invenerunt eum vigiles et comprehensum, dum propositum confessus fuisset, mane facto eum patibulo contra Mediolanum erecto suspenderunt. Quidam etiam se mentitus monachum, explorator et eorumdem criminum obnoxius, simili modo vitam finivit.

Capitulum XLV.

Non multo post a quodam divino monitore litteras imperatori allatas accepimus, quendam venisse in Italiam sive Hyspanum sive Arabum Sarracenum, aetate senem, facie deformem et luscum, discipulos vel socios pene XX habentem, malis consiliis et arte venefica prioribus multo potentiorem eumque mortis contemptorem, pariter cum suis sequacibus magnum se munus consecutos arbitrantes, si gloriam et nomen sibi perpetuum principis sanguine comparassent. Preciosa ipsum quasi munuscula laturum, medicinas, anulos, gemmas, frena, calcaria, venenatis furfuribus circumlita, adeo violenter et efficaciter toxicata, ut mortem non evaderet imperator, si vel manu nuda ea attigisset. Sicam quoque latentem iuxta femur gestare, ut, si quo impedimento veneni facinus non procederet, ea ad peragendum nefarium propositum uteretur. Talibus acceptis, cum perpaucis communicato consilio, venturum magum iubet observari. Venientem ergo, ubi certis indiciis quae delata erant princeps vera esse cognovit, hominem asservari precepit, et perquirens, cuius hortatu ad tantum facinus esset precipitatus, promisit, quod vera dicenti remitteret omne supplicium, sin falsa promere maluisset, corpus eius tormentis absumeret. Ille et verbera et questiones deridens, insuper comminatus est, si quid ipse mortale pateretur, imperatorem continuo sine dubitatione secum moriturum. Sed deceptus valde est; nam princeps minas eius contempnens, cum de sociis et auctoribus sceleris nullum ab eo potuisset extorquere documentum, tantam pestem tantique sceleris fabricatorem, sicut meritus erat, crucis patibulo donavit, Deoque salutis conservatori uberes gratias egit, quod tam validi malefici virus et insidias declinasset.

Capitulum XLVI.

Interea Beatrix imperatrix, dux Baioariae et Saxoniae Heinricus, Conradus Augustensis episcopus, uti decretum erat, milites scribere, propere commeatu, stipendio, armis aliisque utilibus iter incipere. Profectique cum magno exercitu paucis diebus in Italiam perveniunt suoque adventu nostris laeticiam, hostibus metum incutiunt. Erat enim isdem princeps filius, ut supra dictum est, Heinrici ducis et Gerdrudis, filiae Lotharii imperatoris. Qui a primis cunabulis patre et matre orbatus, ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxime ingenio validus, non se luxui neque inertiae corrumpendum, sed, uti mos Saxonum est, equitare, iaculari, cursu cum equalibus certare et, cum omnes gloria anteiret, omnibus tamen carus esse. Eius studium, ut de quodam dicitur, modestiae, decoris, sed maxime severitatis erat; cum strennuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat; esse quam videri bonus malebat. Ita, quo minus appetetat gloriam, eo magis illam assequebatur. In omnibus gloriosis plurimum facere et minimum ipse de se loqui. Is, recepto ab imperatore, ut supra dictum est, ducatu Baioariae, ubi naturam et mores hominum cognovit, multa cura, multo consilio in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut, treuga per totam Baioariam firmata, bonis vehementer carus, malis maximo terrori esset, adeo ut absentem velut presentem timendo leges pacis, quas sanxerat, nemo sine pena capitis auderet infringere. Qui cum suos milites regiis coniunxisset, in brevi spacio novi veteresque coaluere, virtusque omnium equalis facta est. Nam et non multo post avunculus imperatoris, Gwelfo princeps Sardiniae, dux Spoleti, marchio Tusciae, et ipse novum adducens exercitum, cum multo apparatu advenit suoque adventu nostris spem triumphi, adversariis fiduciam paciscendi donavit. Ita [hi] duo viri sanguine coniunctissimi, utpote unus eorum alterius fratris filius, diversis inter se virtutibus certabant. Gwelfo dando, sublevando, ignoscendo, dux Heinricus severitate et malorum pernitie gloriam adeptus est. Illius facilitas, huius constantia laudabatur. Gwelfo negotiis amicorum intentus sua negligere, nichil denegare quod dono dignum esset; magnas potentias affectabat, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At dux Heinricus studium modestiae decoris pretendens, non divitiis cum divite neque factione cum factioso, sed pro pacis negotiis absens simul presensque pugnabat. Ita memoria nostra ingenti virtute, diversis moribus fuere hi viri duo, dux Heinricus et dux Gwelfo, quos, quoniam res obtulerat, silentio preterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possem, aperirem, valdeque iocundum, ut in his duobus clarissimis viris nostra tempora suum Catonem in uno, in altero suum Cesarem invenissent. Redeo autem, unde digressus sum.

Capitulum XLVII.

Cremonensium cum Mediolano discordia perpetua utrosque adeo urgebat, ut hostiliter sibi invicem incubantes non ante manus ab armis reducendas putarent, quam vel una alteram prorsus absumeret vel superior saltem inventa superaret. Freti ergo tunc oportunitate temporis Fridericum ad destructionem Cremae civitatis hortantur, promissis XI milibus talentorum. Huius rei tali occasione sumunt exordium. Crema cum esset de comitatu et diocesi Cremonensium eiusque aecclesiae tam in spiritalibus quam in secularibus regenda foret arbitrio, spontanea se temeritate a suo capite abruperat, et, quod nefas erat, hostibus sociata, cum Mediolanensibus filia matri rebellare coeperat. Super hoc scismate conventa coram principe nec citatione legittima nec vadibus, quos dudum dederat, cogi poterat, ut adversum se experientibus iudicio sisti curarent. Qua de re pro absentiae contumatia ac contumaci absentia contra se sententiam tristem excipiunt hostesque iudicantur.

Capitulum XLVIII.

Collecta ergo valida manu, augustus, ita quod exercitus eius eas copias, quas in obsidione Mediolani habuerat, superare videretur, partem unam cum Cremonensibus contra Cremam dirigit, ipse cum reliquis iterum ad depopulandos Ligures agrum Mediolanensium ingreditur et cum militia Alemannorum totam terram pervagatur hostilem, completumque est et ibi illud quod dicitur: Residuum locustae comedit brucus, et residuum bruci comedit eruca. At Cremonenses cum auxiliariis et magnis copiis ad oppugnandam Cremam venientes acriter civitatem obsidione vallant, summis viribus impugnant. Oppidani fortiter resistunt de muris, et ante muros equis et ad terram valide certatur. Ibi Garnherus marchio Anconae, magnam viri fortis in ea pugna gloriam consecutus, de nostris occiditur. Alii quoque quam plures tam de nostris quam de illis ibidem aut occiduntur aut graviter sauciantur. Erat autem Cremae situs in loco plano et campestri, opere et manu satis liberaliter accuratus, naturae beneficio in quadam sui parte paludoso se defendens ambitu. Caeterum preter fossata ingentia et profunda, aquis plena, duplici muro excelso circumdata omnes aditus et assultus facile arcere valuit. Cives civitatis bellatores audacissimi et, quia cum suis contubernalibus, videlicet Mediolanensibus et Brixinensibus, secundis rebus propensius usi, in atrocitatem, insolentiam ac arrogantiam irritati. Circumvallata itaque civitate, hostium excursus diligenter custodiebantur, et machinae aliaque ad oppugnationem profutura sedula preparatione disponuntur.

Capitulum XLVIIII.

Cum haec aput Cremam agerentur, nuncii de nobilioribus Romanae urbis ex parte senatus populique Romani ad curiam veniunt, omni devotione omnique reverentia suum promittentes obsequium. Rogare, ne pro iniquitate paucorum malorum et de plebe multos bonos et nobiles velit pessumdare; se esse, quorum occasione acceperit, ut imperator Urbis et orbis nominetur. Fridericus, pro eo quod in priori expeditione severius cum illis egerat, indulgentius eorum accepta legatione, benignum illis dedit responsum et per aliquot dies secum commoratos regaliter donavit et absolvit, mittens cum eis legatos Ottonem sepe iam dictum palatii comitem et magistrum Haribertum Aquensem prepositum, virum prudentem et in negotiis regni longa eruditione exercitatum, dans hoc in mandatis, ut et ea, quae cum populo Romano seu de stabiliendo senatu seu de recipiendo prefecto agenda forent, terminarent et cum Romano pontifice, si is hoc eligeret, de prenotatis capitulis finem facerent et concordiam stabilirent.

Capitulum L.

Qui venientes ad Urbem, cum honorifice tam a populo quam a senatu recepti essent interque ipsos et summum pontificem crebri nuncii mediatores dirigerentur, molientibus illis more suo antiquum Romanae urbis fastum, regales se in nullo passi sunt inferiores inveniri, immo et ad se sepius veniri, quam ut illis occurrerent, obtinuerunt.

Capitulum LI.

Fridericus interim in Liguria degens ordinabat, ut aliquam cladem Mediolanensibus, qui omnes ad civitatem confugerant seque intus communierant, inferret. Itaque cum Papiensium pugnacissimis consilium init, ut ad civitatem impetum faciant seque ab hostibus fugari patiantur, ipsum vero ex insidiis circumventurum persequentes. Nec multum tunc opinione deceptus est. Mediolanenses enim, cum eorum impetum sensissent - iam enim predam abigere coeperant -, strennue eos persecuntur eosque resistentes acrius caedunt. Iam parum aberat a vera fuga his qui simulato metu cessuri erant; declinaverant enim paulisper a loco insidiarum. Tum Fridericus cohortatus suos, ab tergo et ex inproviso iam alacres et pene victores hostes invadit auxilioque suis, quos iam pelli acceperat, optatus advenit. Mediolanenses, qui prope iam se victoriam adeptos putabant, videntes se circumventos undique a regiis equitibus nec ullum sibi fugae presidium superesse, adversus omnia inparati, occidi, capi; equi atque viri afflicti. Tum spectaculum horribile campis patentibus, cum medii hostium, nec pugnare nec fugam inire permissi, sine misericordia caederentur. Postremo omnia qua visus erat constrata sunt telis, armis, cadaveribus aut mortuorum aut ad mortem sauciatorum. Verum, qui numerus occisorum aut eo prelio captivorum fuerit, augustus ipse suis litteris declarat, scribens ad Albertum Frisingensem episcopum. Ait autem inter caetera:
Preterea ad consolationem tuam de presenti statu nostro aliqua tibi scribimus, quia honorem imperii et nostram prosperitatem te diligere non dubitamus. Inter alia igitur magnificavit Dominus facere nobiscum et fecit, unde facti sumus laetantes et maximas Deo gratias agentes. Maximam enim multitudinem Mediolanensium tradidit Deus in manus nostras, ita quod in Idus Iulii, qua data divisio apostolorum celebrari solet, DC de fortioribus civitatis captivos in vinculis abduximus, centum et fere L per campos et itinera viarum interfecti sunt. De submersis vero et de vulneratis modus non fuit neque numerus. Sic cum victoria ad Novam civitatem Laudam reversi fuimus.

Capitulum LII.

Ea tempestate Adrianus papa in Kalendis Septemb. aput Anagniam diem clausit extremum et II. Non. Septemb. in aecclesia beati Petri, presentibus clero, senatu populoque Romano, honorifice tumulatus est, regalibus nunciis adhuc ibidem existentibus. Post cuius obitum cardinales in seditionem conversi gemina electione scindunt unitatem, quibusdam eligentibus Octavianum tituli Sanctae Ceciliae presbiterum cardinalem, cui nomen dederunt Victor, aliis Rolandum tituli Sancti Marci presbiterum cardinalem et Romanae aecclesiae cancellarium, cui nomen imposuerunt Alexander. Verum, ut huius negotii tractatus perpetua seu continua decurrat oratione, paulisper alia interim prosequemur, pro magnitudine causae suo loco his diutius immoraturi.

Capitulum LIII.

Imperator aliam parans profectionem ad devastandos fines Mediolanensium, cum in partem processisset et pabulatores in toto territorio nec equis annonam invenire potuissent, reversus, cum toto exercitu ad obsidionem Cremae pergit. Tum demum, perituram civitatem metus invasit, magnaque tristicia habitatores eius occupavit. Erant autem et intus et foris universa plena tumultus, multaque bellica instrumenta et in oppido et contra oppidum fabricabantur. Erantque deinceps cottidiana eorum officia, hi quidem excursus, isti vero assultus moliri, magnaque vi omnibus ibi diebus certatur. Nam ad portas ubi quisque principum curabat, eo acerrime niti, neque alius in alio magis quam in se spem habere, pariterque oppidani similiter agere omniaque ad defensanda menia utilia vario ingenio preparare, diffidentiam rei dissimulare; interdumque prospera fortuna, interdum dolor eorum ad multa facinora incitavit audatiam.

Capitulum LIIII.

Quadam denique die, dum exploratum fuisset Fridericum pro visenda consorte regni imperatrice, quae in vicino castro nomine Sanbassan morabatur, e castris exisse, ad portam quam regalis familia servabat pene cum sexcentis erumpunt equitibus; magnoque prelio inito, cum diu Marte pari utrimque nil aliud quam occiderent, tellus cruore manavit, nostrique, quamvis tam pudore quam virtute summa vi resistere conarentur, illud tamen efficere non potuerunt, ut hostium manus ea die gradum retro dedisset. Graviter fortiterque illa die pugnatum est. Nam, si credere fas est, rivuli campestres peremptorum et sauciatorum vulneribus sanguine infecti ac provecti, imbre cruoris augmentum acceperunt. Vespere facto utrimque disceditur, illis intra septa castrorum, istis intra munimina muralis aggeris se recipientibus.

Capitulum LV.

Rediens augustus, cum de pertinaci hostium audatia comperisset, indignatione simul et ira permotus est, ut, qui iam pene in supremis se potius humiles ac supplices exhibere deberent, incursiones facerent et victores suos ipsi turbare non metuerent erumpnosa obsidione inclusi. Iam enim sepenumero in eruptionibus suis aut machinis flammas inicere aut turres destruere aut letali vulnere aliquos de nostris sauciare moliti sunt, nullumque specimen audatiae aut ostentationis fuit, quod illi futurorum ignari pretermitterent; et dum iam inclinata putaretur eorum superbia, de patratis facinoribus tumidi gloriabantur. Erat autem videre miseriam, quando hi qui foris, occisorum amputatis capitibus, eis quasi pila ludebant et a dextra in levam reiectis crudeli ostentui et ludibrio habebant; qui vero in oppido, inhonestum arbitrantes, si quid minus auderent, captivos nostrorum sine misericordia super muros membratim discerpendo miserabile prebebant spectaculum.

Capitulum LVI.

Ea calamitas paulisper [quidem] Friderico tristiciam et dignam indignationem comparavit. Qui ubi impetum insanientium continere non poterat ac sevientium furorem reverentia principis non cohibebat, placuit in contumaces vindictae severitatem exercere, ut, quos non correxit lenitatis pacientia, saltem indubitati supplicii pena coherceret. Iubet ergo de captivis eorum vindictam accipere eosque pro muris patibulo iussit appendi. Contumax autem populus, nimis de pari volens contendere, etiam ipse quosdam de nostris in vinculis positos eodem modo traxit ad supplicium eosque cruce suspendit. Tum Fridericus: ‘Etiamne, perituri, contra nos ipsa vos nostra excitavit humanitas, et lenitate nostra vobis aluistis audatiam? Iam quidem vobis pugnantibus aliquamdiu pepercimus, captivos vestros miserati fuimus, vadibus vestris fidem servavimus, inviti muris vestris machinas admovimus, semper cedis vestrae cupidos milites continuimus. Ista omnia spernitis et nefaria temeritate nos ad excidium vestrum, ad interitum filiorum seu nepotum vestrorum provocatis. Utar ergo iam deinceps belli legibus, contendam cum pertinatia vestra, minime parcens, qui vobis ipsis parcere noluistis’. Haec dicens, vehementer iratus, quod in sorte captivorum constituti equales cum victoribus condiciones sibi ponerent, voce preconis declarari iussit, ne ulterius ad se profugerent neve fidem sperarent; nulli enim esse parcendum. Cunctis autem viribus dimicarent, quantum possent saluti suae consulerent; iam enim se omnia iure belli gesturum. Itaque obsides eorum numero XL adduci iubet, ut suspendantur. Tum interim adducuntur captivi quidam de nobilibus Mediolanensium sex milites, qui deprehensi fuerant, ubi cum Placentinis perfida miscebant colloquia. Nam, ut supra dictum est, Placentia principi etiam tunc ficta devotione et simulata adherebat obedientia. Erat autem unus de captivis, qui ducebantur, nepos presulis Mediolanensis, vir dives et cuius consilio Ligures universi plurimum niterentur. Hos quoque, contempta multa pollicitatione pecuniae, duci iubet ad supplicium, similisque his qui et prioribus vitae finis extitit.

Capitulum LVII.

Iamque ad civitatis pernitiem machinae plurimae admovebantur, iam turres in altum exstructae adplicari coeperant. Tum illi summa vi atque [animi] pertinatia resistere atque a muris turres arcere suisque instrumentis validis saxorum ictibus nostras machinas impellere. Effrenatis vero animis princeps obsistendum putans obsides eorum machinis alligatos ad eorum tormenta, quae vulgo mangas vocant et intra civitatem novem habebantur, decrevit obiciendos. Seditiosi, quod etiam aput barbaros incognitum et dictu quidem horrendum, auditu vero incredibile, non minus crebris ictibus turres impellebant, neque eos sanguinis et naturalis vinculi communio nec aetatis movebat miseratio; sicque aliquot ex pueris lapidibus icti miserabiliter interierunt, alii miserabilius adhuc vivi superstites crudelissimam necem et dirae calamitatis horrorem penduli expectabant. O facinus! Videres illinc liberos machinis annexos parentes implorare, crudelitatem eis et immanitatem aut verbis aut nutibus obiectare, econtra infelices patres pro infausta prole lamentari, sese miserrimos clamare nec tamen ab impulsionibus cessare. Consolatus est autem eos etiam aliquis eorum, ita dicens: ‘O beati, quibus mori bene quam male vivere continget! Ne timeatis mori, qui magna mala morte effugituri estis! Si viri fortes pro libertate certantes essemus, non oporteret nos quoque super hoc aut cunctari aut expectare monitorem. Nam mors quidem libertatem animis prestat, valdeque beati, qui pro patria mortui immortalitatis ordinem iam receperunt. Quam multi nostrorum antecessorum hac lege talique condicione alii torti tamque igne quam verberibus excruciati obierunt, alii vero semesi a bestiis ad secundum earum cibum vivi servati sunt. Miseriores vobis nos sumus, qui adhuc vivimus, qui sepe mortem optantes non accipimus. Dum enim quisque nostrorum secum reputans crudelem seu barbarorum seu gentilium suorum servitutem, videre coniuges ad turpitudinem duci, alius revinctus manibus vocem filii patrem implorantis exaudiet, alius vero infelices senes ad cineres patriae videbit assidere; haec, inquam, quisquam nostrorum considerans aspicere solem durabit, etiamsi vivere sine periculo possit? O utinam omnes fuissemus mortui, priusquam civitatem nostram Cremonensium manibus videremus excindi, priusquam patriam sanctam Papiensium impietate funditus erui conspiceremus’! Adhuc eum orare cupientem omnes interpellabant, et effrenato quodam impetu ad iaciendum incitabantur, hoc speciem esse fortitudinis rectique consilii existimantes, hostibus stuporem mentis admirationemque audatiae relinquere. Pauci quidem rationi cedentes filiis consulere voluissent, alios autem liberorum caedis amor invasit, malorum quae subditi hostibus passuri fuerant cogitationem habentes pro solatio necessitatis ad cedem. Et Crema tunc temporis taliter affecta seu potius afflicta fuerat.

Capitulum LVIII.

At Mediolanenses arbitrantes Fridericum circa obsidionem Cremae sollicitum alias laborantibus non posse succurrere, egressi cum turmis suis pene XX milia hominum, oppidum quoddam versus lacum Cumanum Manerbe vocatum obsidione cingunt, aggeres instruunt, machinas admovent omnibusque modis eversionem castri accelerare nituntur. Verum comes Gozwinus, qui tunc comitatum Sefrensem et Martusanum iussus a principe satis provide administrabat, missos suos ad curiam dirigit hostiumque conamen denunciavit; quid facto sit opus, consulit; se quoque copias quantas possit collecturum, si ab exercitu aliquod sibi militiae supplementum destinetur. Imperator continuo quingentos equites armatos eo dirigere decernit. Comes etiam de suis colligens auxilia non modicum coadunavit exercitum. Iamque compositis rebus, Mediolanensibus se ostendere, minitari, neque prelium facere neque otium pati, tantummodo hostem ab incepto retinere, neque copiam pugnandi facere, donec qui e castris expectabatur miles superveniret. Rati Ligures, id quod negotium poscebat, imperatorem laborantibus suis auxilio venturum et indubitatum prelium futurum, obsidionem dimittunt, fugamque ineuntes ad civitatem evadere festinant. Comes ut videt eos iam fugam cepisse, magna illos vi ab tergo urget, fugientibus instat, caedit, capit, copiosam predam diripit; reliqui amissis omnibus profugi, multique saucii, vix intra civitatem revertuntur.

Capitulum LVIIII.

Iter haec Placentini multis argumentis detecti sunt studio rerum novandarum niti, cum Mediolanensibus crebra inire conciliabula, frumentum aliaque usui necessaria clanculo illis providere, quin etiam aliquos de suis Cremensibus in auxilium destinasse. Imperator satius existimans habere detectos inimicos quam fictos amicos, pro eo quod, ut dicitur, nulla pestis efficatior ad nocendum quam familiaris inimicus, eosdem pro perfidia sua, ut levissimos nec in hac nec in illa parte fidem debitam habentes, hostes pronunciat.

Verum res exigit, ut ad scisma Romanae aecclesiae, unde digressi sumus, scribendo redeamus. Porro in hoc negotio lectorem ammonitum esse cupimus, ut non de nostro dicto vel scripto veritatem huius rei metiatur, sed, quid rectius sit, quisve, ut ita dicam, iustius induit arma, ex collatione omnium scriptorum, quae undique media discurrerunt, proprio disquirat iudicio. Nos enim, si alterutrius partis res vel attolleremus vel extenuaremus, a proposito decidere videremur; nec utique sanum esset corpus reliquum hystoriae, si hanc partem velut principale membrum domestici favoris morbus haberet.

Capitulum LX.

Divisis, ut supra dictum est, in electione Romani pontificis cardinalibus, clero ac populo Romano, cum a suis consentaneis et sequacibus alter, id est Octavianus, in prima dominica mensis Octobris, alter, id est Rolandus, in XVIII. die mensis Septembris in episcopum consecratus fuisset, uterque litteras, quarum tenor subiectus est, ad declarandam rem per mundi partes destinavit.
Victor episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus, patriarchis, archiepiscopis, episcopis, et karissimis filiis, abbatibus, ducibus, marchionibus, comitibus et caeteris principibus et egregiae familiae imperiali, in sacratissima curia domni Friderici serenissimi et invictissimi Romanorum imperatoris commorantibus, salutem et apostolicam benedictionem. Quam et in quantum et aecclesiastici status decorem et honorem Romani imperii et nobilitatem omnium bonorum hactenus sincere dilexerimus et quae mutuae karitatis sint invicem frequenter exhibita, nequaquam credimus a vestrae magnitudinis excidisse memoria. Nunc autem tanto propensioris dilectionis efficatiam vobis et imperio cupimus exhibere, quanto Deo auctore ad maiorem conscendimus dignitatem. Quapropter universitatem vestram, de qua plene confidimus, plurimum deprecamur, ut pro beati Petri apostolorum principis reverentia et antiquae dilectionis constantia, quae inter nos inviolabiliter perseverare dinoscitur, domnum imperatorem invictissimum commonendo rogetis, quatinus imperio sibi a divina clementia commisso et aecclesiae Dei, sponsae Ihesu Christi, cuius advocatus et defensor divinitus est constitutus, providere et subvenire non tardet, ne in tanta discordia adversariorum malitia nequiter prevalere, navicula beati Petri procellis et tempestatibus suo tempore quassari et decus imperiale valeat aliquatenus obnubilari. Insuper universitati vestrae dignum duximus intimandum, qualiter ad apostolatus officium Domino concedente vocati fuerimus. Felicis memoriae papa Adriano, predecessore nostro, viam universae carnis ingresso, in beati Petri basilica tumulato, convenimus omnes de electione summi pontificis tractaturi. Post longam vero collationem et diutinam deliberationem, divina tandem inspirante clementia, electione venerabilium fratrum nostrorum episcoporum, presbiterorum sanctae Romanae aecclesiae cardinalium, cleri quoque Romani, petitione eiusdem populi, assensu etiam senatoriae dignitatis, honoratorum insuper capitaneorum ad summum pontificatum, annuente Deo, canonice sumus electi et in sede apostolica collocati ac deinde prima dominica mensis Octobris benedictionis consecrationem et nostri officii accepimus plenitudinem. Quocirca universitatem vestram humiliter deprecamur, quatinus apud ipsum nos precibus adiuvetis, a quo omnis est potestas et honor dignitatum. Si autem ex parte illius Rolandi quondam cancellarii, per conspirationem et coniurationem contra aecclesiam Dei et imperium Willelmo Siculo astricti, qui die XII. post electionem nostram se fecit intrudi, quod a seculis non est auditum, ad vos scripta pervenerint, tamquam mendatio plena et a scismatico et heretico destinata respuatis et aures vestras nequaquam illis ullatenus prebeatis. Data Segniae, V. Kalend. Novembris.

Capitulum LXI.

Alexander episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Gerardo episcopo et dilectis filiis canonicis Bononiensis aecclesiae et legis doctoribus caeterisque magistris Bononiae commorantibus salutem et apostolicam benedictionem. Aeterna et incommutabilis providentia Conditoris sanctam et immaculatam aecclesiam a suae fundationis exordio ea ratione voluit et ordine gubernari, ut unus ei pastor et institutor existeret, cui universi aecclesiarum prelati absque repugnantia subiacerent, et membra tamquam suo capiti coherentia ei se mirabili quadam unitate coniungerent et ab ipso nullatenus dissiderent. Qui vero apostolis suis pro eorum fidei firmitate promisit dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi, ille procul dubio aecclesiam suam, cuius ipsi apostoli magisterium assumpserunt, sua promissione fraudari nullo modo patietur, sed eam in suo statu et ordine, licet ad instar naviculae Petri fluctuare aliquando videatur, perpetuo faciet permanere. Unde et, quamvis hoc tempore tres falsi fratres, qui a nobis quidem exierunt, sed non fuerunt de nobis, transfigurantes se in angelos lucis, cum sint Sathanae, inconsutilem Christi tunicam, quam utique ipse idem, ex persona psalmigraphi, a leonibus petit et a framea erui et de manu canis orat ac postulat liberari, scindere et laniare laborent, Christus tamen auctor et caput aecclesiae eam velut unicam suam sponsam provida gubernatione tuetur et navem egregii piscatoris, licet sepius quatiatur, a fluctibus non permittit naufragium sustinere. Porro cum antecessor noster bonae memoriae Adrianus papa Kalendis Septembr., dum essemus Anagniae, debitum naturae solvisset et de terris ad caelum, de imis migrasset Domino vocante ad superna, eo Romam adducto et II. Non. Septembr. in aecclesia beati Petri, presentibus fere omnibus fratribus, satis honeste, sicut moris est, tumulato, coeperunt [omnes] fratres et nos cum eis secundum aecclesiae consuetudinem de substituendo pontifice in eadem aecclesia studiosius cogitare, et tribus diebus de ipsa electione tractantes, tandem in personam nostram, insufficientem huic oneri et tantae dignitatis fastigio minime congruentem, omnes quotquot fuerunt, tribus tantum exceptis, Octaviano scilicet, Iohanne de Sancto Martino et Gwidone Cremense, Deo teste, quia mendatium non fingimus, sed meram sicut est loquimur veritatem, concorditer atque unanimiter convenerunt et nos, assentiente clero ac populo, in Romanum pontificem elegerunt. Duo vero, Iohannes videlicet et Gwido, quos prenotavimus, tercium Octavianum nominantes ad eius electionem pertinaciter intendebant. Unde et ipse Octavianus in tantam audatiam vesaniamque prorupit, quod mantum, quo nos reluctantes et renitentes, quia nostram insufficientiam videbamus, iuxta morem aecclesiae Odo prior diaconorum induerat, tamquam arrepticius a collo nostro propriis manibus violenter excussit et secum inter tumultuosos fremitus asportavit. Ceterum cum quidam de senatoribus tantum facinus inspexissent, unus ex eis spiritu divino succensus mantum ipsum de manu eripuit sevientis. Ipse vero ad quendam capellanum suum, qui ad hoc instructus venerat et paratus, ilico flammeos oculos fremebundus inflexit, clamans et innuens, ut mantum, quem fraudulenter secum portaverat, festinanter afferret. Quo utique sine mora delato, idem Octavianus, abstracto pilleo et capite inclinato, cunctis fratribus aut loco inde aut voluntate remotis, mantum per manus etusdem capellani et cuiusdam clerici sui ambitiosus assumpsit, et ipse idem, quia non erat alius, in hoc opere capellano et clerico extitit coadiutor. Verum ex divino credimus iudicio contigisse, quod ea pars manti, quae tegere anteriora debuerat, multis videntibus et ridentibus, posteriora tegebat: et cum ipse idem hoc emendare studiosius voluisset, quia capitium manti extra se raptus non poterat invenire, collo fimbrias circumduxit, ut saltim mantus ipse appensus ei quodammodo videretur. Sicque factum est, ut, sicut tortae mentis erat et intentionis obliquae, ita ex transverso et obliquo mantum fuerit in testimonium suae dampnationis indutus. Quo facto, portae aecclesiae, quae firmatae fuerant, reserantur, et armatorum cunei, quos, sicut ex re apparuit, pecuniae largitione conduxerat, evaginatis gladiis cum immenso strepitu cucurrerunt, et pestis illa mortifera, quia cardinales episcopos non habebat, armatorum caterva militum vallabatur. Fratres vero facinus tam immensum et a seculis inauditum ex insperato videntes et formidantes, ne a conducticiis militibus truncarentur, sese in munitionem aecclesiae nobiscum pariter receperunt, ibique novem diebus continuis, ne exinde libere exiremus, fecit nos quorumdam senatorum assensu, quos pecunia oblata corruperat, die noctuque armata manu cum omni diligentia custodiri. Sane, populo incessanter et iugiter acclamante et in senatores pro tanta impietate multa immanitate fremente, de custodia fuimus illius munitionis erepti, sed in artiori et tutiori loco apud Transtyberim nos idem senatores, recepta inde pecunia, posuerunt. Cumque moram ibidem ferme per triduum fecissemus, universo populo tantam proditionem atque malitiam de caetero nullatenus sustinente, senatores cum nobilibus et populo venientes nos et fratres nostros per Urbem magnifice et honorifice cum immensis laudibus et preconiis, campanis etiam in transitu nostro ubique pulsantibus, conduxerunt, et sic tandem a violentia persequentis erepti et nostrae redditi libertati, sequenti die dominica venerabilibus fratribus nostris Gregorio Sabinensi, Hubaldo Ostiensi, Bernardo, Walthero, Iulio et B. episcopis, cardinalibus quoque, abbatibus, prioribus, iudicibus, advocatis, scriniariis, primicerio et scola cantorum, nobilibus etiam et quadam parte de populo Urbis apud Nimpham non longe ab Urbe insimul congregatis, munus consecrationis accepimus et, sicut in Romana aecclesia moris est, ibidem pontificali regno magnifice fuimus ac sollempniter coronati. Caeterum predictus Octavianus, cum pro consecratione, immo execratione sua, dum et in Urbe esset et postquam latenter Urbem exivit, multos episcopos convocasset, nullum prorsus preter unum, Ferentinatem videlicet episcopum, habere potuit pro sua temeritate et vesania confirmanda. Quosdam tamen episcopos imperialibus minis, quosdam violentia laicali, quosdam vero pecuniis et blandiciis allicere voluit, sed nil, Domino impediente, profecit. Unde nec adhuc invenire potest, licet omnibus modis enitatur, qui ei manus execrationis imponat et se tantae faciat presumptionis et impietatis auctorem. Verum memorati Iohannes et Gwido, cecitatis tenebris obvoluti, quoniam scriptum est: ‘Peccator cum venerit in profundum [malorum], contempnet’, nec sic a sua presumptione dampnabili resipiscunt, sed eundem Octavianum, quem sibi in statuam erexerunt, obstinata perfidia venerantur et eum, relicta unitate aecclesiae, presumunt usque adhuc tamquam ydolum aut simulachrum adorare. Ipse autem Antichristi tempora prefigurans usque adeo erectus est supra se, ut etiam in templo Dei sederit, ostendens se tamquam sit Deus, et multi abhominationem desolationis stantem in loco sancto non sine multa lacrimarum effusione corporeis oculis inspexerunt. Sane nos infirmitatem nostram et virtutum indigentiam cognoscentes nostrum in Dominum iactamus cogitatum, sperantes et de Christi misericordia plenius confidentes, quod aecclesiam sanctam suam, pro qua ipse idem in substantia nostrae mortalitatis apparuit, ut eam sibi non habentem rugam aut maculam exhiberet, optata faciet tranquillitate laetari, et procellarum omnium inundatione sedata, nil erit, quod iam ei possit obsistere, ubi unicus eius sponsus voluerit nubilosa quaeque et noxia propulsare. Nunc igitur, quia nos de nostrorum meritorum qualitate diffidimus et de honestate et religione vestra plenam habemus fidutiam, vestris et universalis aecclesiae precibus infirmitatem nostram petimus adiuvari, karitatem vestram per apostolica scripta rogantes et commonentes attentius, ut sicut viri catholici vos pro domo Domini muros inexpugnabiles opponatis et in devotione ac fidelitate matris vestrae sacrosanctae Romanae aecclesiae immobiliter persistentes ab eius unitate nullatenus recedatis. Quod si prefatus vir impietatis ad partes vestras aliqua dampnationis suae scripta transmiserit, ea, sicut respuenda sunt, respuatis et tamquam vana ac sacrilega contempnere et abicere studeatis. Noverit insuper discretio vestra, quod nos supra nominatum Octavianum, apostaticum et scismaticum, in octavo die a consecratione nostra - tunc enim terminum ei resipiscendi et ad unitatem matris aecclesiae redeundi prefiximus - tamquam inobedientem et contumacem, et illos, qui ei manus presumerent, non dicimus consecrationis, sed execrationis imponere, et de communi fratrum nostrorum episcoporum et cardinalium voluntate atque consilio, accensis candelis et coetu clericorum in aecclesia congregato, vinculo anathematis et excommunicationis astrinximus et eos cum suo auctore diabolo condempnavimus.

Capitulum LXII.

Venerabilibus in Christo fratribus, patriarchis, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, ducibus, principibus, prepositis, prioribus et caeteris aecclesiarum prelatis, ad quos litterae istae pervenerint, Ymarus Tusculanus episcopus prior episcoporum, Iohannes tituli Sanctorum Silvestri et Martini, Gwido Cremensis tituli Sancti Calixti, sanctae Romanae aecclesiae presbiteri cardinales, Reimundus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Via lata et Sy. Sanctae Mariae in Dompnica et Sublacus abbas perpetuam in Domino salutem. Ex quo contra honorem aecclesiae Dei et imperii amicitia inter domnum papam Adrianum et Wilhelmum Siculum apud Beneventum facta est, dissensio et discordia non modica inter cardinales sacrosanctae Romanae aecclesiae non sine causa oborta est, nobis scilicet, qui honorem et dignitatem sanctae Dei aecclesiae et imperii nullatenus diminui volebamus, amicitiae, quae facta fuerat in detrimentum aecclesiae et imperii, nequaquam consentientibus, aliis vero, qui, pecunia et multis promissionibus obcecati, iam dicto Siculo tenebantur astricti, conventionem ipsam taliter ut diximus fabricatam nequiter defendentibus et quam plures in partem sui erroris attrahentibus, nostro conatui et voluntati totis viribus pertinaciter resistentibus. Proinde procedente tempore, cum iam fama ferret imperatorem Italiam intrasse et plurimam eius partem suae potestati subiugasse, predicti fratres Siculo astricti domnum papam sollicitare ac circumvenire omni sagacitate coeperunt, qualiter aliqua occasione assumpta domnus imperator et omnes sequaces eius excommunicationi subderentur et nos ad id faciendum una cum eis iuramento astringeremur. Nos autem econtra diximus potius Siculum excommunicandum, qui omnia iura aecclesiae tam spiritalia quam temporalia violenter abstulerat, quam imperatorem, qui aecclesiae Romanae et imperii iura fideliter laborabat recuperare et aecclesiam de servitute ad libertatem reducere. Hoc audientes fautores Siculi a iam dicto consilio cum rubore siluerunt. Eo igitur consilio nostro studio et exacta diligentia taliter cassato et exinde venerabili fratre nostro Octaviano, tunc sanctae Romanae aecclesiae presbitero cardinali, nunc apostolicae sedis pontifice, una cum fratre Wilhelmo presbitero cardinali Sancti Petri ad Vincula, ad imperialem celsitudinem legationem fungente, domnus papa cum sibi consentientibus et supradicti Wilhelmi fautoribus Urbem egressus Anagniam venit; ubi tunc demum manifesta conspiratione omnes prefati Wilhelmi fautores in presentia domni papae sacramento firmaverunt personam imperatoris excommunicationi subiciendam et extunc in antea eius honori et voluntati usque ad mortem immutabiliter contraire et, si contingeret domnum papam vita decedere, neminem se nisi de illis qui coniuraverant in pontificem eligere. Circumpositos insuper episcopos, ne alicui electo, nisi in quem Siculi secta consentiret, in consecratione manus imponerent, iuramento nichilominus constrinxerunt. Postmodum iam sepe dicto patre nostro Adriano Anagniae Kalendis Septembr. defuncto, omnes illuc convenimus, et cum de corpore sive ibidem tumulando sive Romam deferendo non parva contentio oriretur, tandem Romam corpore deportato, prius in verbo veritatis tale pactum unanimiter fecimus et scripto mandavimus, quale nunc sequitur:

‘In nomine Domini amen. Convenerunt episcopi, presbiteri et diaconi cardinales sanctae Romanae aecclesiae et promiserunt sibi invicem in verbo veritatis, quod de electione futuri pontificis tractabunt secundum consuetudinem istius aecclesiae, scilicet quod segregentur aliquae personae de eisdem fratribus, qui audiant voluntatem singulorum et diligenter inquirant et fideliter describant, et, si Deus dederit, quod concorditer possint convenire de aliqua persona eorundem fratrum, fiat cum bono; sin autem, tractetur tunc de extranea persona, et si concorditer poterimus convenire, bene, sin autem, nullus procedat sine communi consensu; et hoc observetur sine fraude et malo ingenio’. Tali pacto in verbo veritatis firmato, post humatum corpus in aecclesia beati Petri ad eligendum pontificem convenimus et iuxta predictam consuetudinem personas, quae singulorum voluntates diligenter inquirerent et audirent ac describerent, segregavimus. Sed cum propter conspirationem adversae partis electio lente procederet, tertia die fere transacta, ad hoc tandem deventum est, quod XIIII cardinales ex adverso, qui sacramento constricti tenebantur, Rolandum cancellarium nominaverunt. Nos autem VIIII numero, qui nefandi iuramenti exortes eramus, venerabilem fratrem nostrum Octavianum presbiterum cardinalem, virum utique honestum et religiosum, ad regimen apostolicae sedis et ad concordiae et pacis unitatem inter aecclesiam et imperium reformandam ac conservandam dignum et utilem esse cognoscentes, elegimus. Cum res taliter ageretur et partem contrariam pactum, quod in verbo veritatis firmatum fuerat, penitus transgredi volentem sentiremus, pactum supradictum illis ad memoriam reducentes, auctoritate Dei omnipotentis et omnium sanctorum atque nostra eis penitus interdiximus, ne absque communi consensu omnium, sicut in pactione continetur, ullatenus aliquem inmantarent, et Rolandum cancellarium eadem auctoritate, ne susciperet, nichilominus prohibuimus. Qui dum verba et ammonitiones nostras vilipenderent et Rolandum cancellarium manto induere festinarent, nondum tamen illo induto, nos illorum malitiae potius contraire quam consentire volentes et quod male conabantur minime permittentes, ad petitionem populi Romani, electione universi cleri, assensu etiam totius fere senatus et omnium capitaneorum, baronum, nobilium, tam infra Urbem quam extra Urbem habitantium, nostrum electum manto induimus et intronizatum in sede beati Petri collocavimus, inde ad palatium eiusdem, acclamante universo populo, ymnum Deo decantante clero et omnibus sollempniter adimpletis, honorifice deduximus. Adversae vero partis cardinales retrocedentes, in castrum beati Petri se contulerunt ibique per dies octo et amplius inclusi permanserunt. Inde postmodum per senatores educti, extra Urbem secesserunt et XII. postea die, quod a seculo non est auditum, in castro nomine Cisterna, inter Aritiam et Terracinam, Rolandum cancellarium inmantaverunt et in sequenti dominica execraverunt, ac continuo mittentes nuncios per universam Italiam, episcopis, ne ad consecrationem nostri electi venirent, penitus dissuaserunt, minantes illis excommunicationem et depositionem in perpetuum. Qui tamen in prima dominica mensis Octobris auctoritate Dei honorifice consecratus est. Rem qualiter facta est vestrae fraternitati insinuavimus, nihil praeter veritatem adnectentes, teste eo qui falli non potest, et si angelus de caelo aliud euangelizaret, a veritate penitus aberraret. Verumtamen multa quae facta sunt omittentes ista prout brevius possumus vobis significamus, ne prolixiore pagina aures vestras oneraremus. Haec itaque animadvertat vestra fraternitas, quam devotissime obsecramus et admonemus et modis omnibus quibus possumus exhortamur in Domino, quatinus neque per sermonem neque per epistolam a vestro sensu moveamini, sed in veritate nobiscum firmi et immobiles permaneatis.

Capitulum LXIII.

Friderico Dei gratia glorioso, illustri, magnifico et sublimi Romanorum imperatori Gregorius Sabinensis, Hubaldus Ostiensis, Iulius Prenestinus, Bernhardus Portuensis, Waltherus Albanensis episcopi, Hubertus tituli Sanctae..., A. item Priscae, Iohannes tituli Sanctorum Iohannis et Pauli, Heinricus tituli Sanctorum Nerei et Achillei, Ildebertus tituli basilicae XII apostolorum, Iohannes tituli Sanctae Anastasiae, Bonadies tituli Sancti Crisogoni, Albertus tituli Sancti Laurentii in Lucina et Willelmus tituli Sancti Petri ad Vincula presbiteri, Oddo Sancti Georii ad Velum aureum, Ro. Sanctae Luciae in Septasolis, Iacinctus Sanctae Mariae in Cosmidin, Oddo Sancti Nicolai in Carcere Tullii, Ardenius Sancti Theodori, Bo. Sanctorum Cosmae et Damiani, C. Sancti Adriani, Petrus Sancti Eustachii et I°. diaconi cardinales, voluntate et spiritu in Domino congregati, salutem et gloriosam de inimicis victoriam. Quanto excellentiae vestrae maior a Deo collata est et attributa potestas et quanto sublimiorem inter mortales dignitatis locum constat vos obtinere, tanto amplius imperialem convenit maiestatem, sacrosanctam Romanam aecclesiam specialem et unicam matrem vestram in omnibus honorare et ei semper et praesertim necessitatis tempore salubriter atque utiliter providere. Quid autem diebus istis in eadem aecclesia Romana contigerit et quam inauditum facinus ab his, quos filios reputabat, aliquantis diebus transactis fuerit perpetratum, dignum, immo dignissimum est, nos imperiali celsitudini nostris litteris aperire. Nuper siquidem cum dominus noster bonae memoriae Adrianus papa Kalendis Septembr. apud Anagniam debitum naturae solvisset et de terris ad caelum, de imis migrasset vocante Domino ad superna, tres falsi fratres, Octavianus scilicet et Iohannes de Sancto Martino et Gwido Cremensis, qui a nobis quidem exierunt, sed non fuerunt de nobis, transfigurantes se in angelos lucis, cum sint Satanae, et cetera. Et infra: Ad haec noverit sublimis gratia vestra, quod [Otto] palatinus comes, occasione de intrusione Octaviam suscepta, prefatum dominum nostrum et nos omnes plurimum infestavit et aecclesiam Dei nisus est scindere et multipliciter absque rationabili causa turbare. Campaniam siquidem et patrimonium beati Petri cum intruso et apostatico Octaviano violenter intravit et terram ipsam studuit ei quibuscumque modis potuit subiugare. Nos itaque et tota aecclesia Dei nobiscum maiestatem vestram suppliciter exoramus, ut tam violenta intrusione ita sicut est intellecta et diligenter inspecta, qualiter vobis ad salutem animae vestrae et honorem imperii super tanto negotio sit procedendum, diligenter attendatis. Considerate et advertite, qualiter circa sacrosanctam Romanam aecclesiam et circa unicum sponsum eius dominum nostrum Ihesum Christum, sine quo nec regnum potest aliquis obtinere terrenum nec acquirere sempiternum, oporteat vos habere, et qualiter eam ab impugnatoribus et praesertim a scismaticis et hereticis ex imperialis officio dignitatis protegere debeatis modis omnibus ac tueri. Nos siquidem vos sicut specialem defensorem et patronum aecclesiae Romanae modis omnibus honorare intendimus atque ad augmentum gloriae vestrae quibus modis possumus cum Deo aspiramus. Rogamus autem et instantius supplicamus, ut matrem vestram sanctam Romanam aecclesiam diligatis et honoretis et ad pacem et tranquillitatem ipsius quibus modis imperialem convenit excellentiam intendatis et tantam prefati invasoris atque scismatici iniquitatem nullatenus foveatis.

Capitulum LXIIII.

Fridericus ancipiti malo novi scismatis permotus, consilio principum decrevit dare operam, ne quid exinde seu status aecclesiae seu res publica imperii detrimenti caperet. Audiens itaque utrumque electum in episcopatus ordinem consecratum, alterum ab altero excommunicationis sententia condempnatum, sine iudicio aecclesiae controversiam terminari posse non putavit. Auctoritatem autem congregandi concilii exemplo antiquorum imperatorum, verbi causa Iustiniani, Theodosii, Karoli, sibi congruere putans litisque decisionem legittimam esse non posse nisi partibus hinc inde congregatis considerans, ad citationem amborum venerabiles viros et prudentes Danielem Bragensem et Herimannum Ferdensem episcopos dirigit cum litteris, quarum exemplar hoc est:

Capitulum LXV.

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus Rolando cancellario caeterisque cardinalibus, qui eum elegerunt Romanum pontificem, salutem et omne bonum. Quoniam divina preordinante clementia Romani imperii gubernacula suscepimus, oportet ut in omnibus viis nostris ipsius legem custodiamus, cuius munere, cuius voluntate dignitatis nostrae apicem adepti sumus. In hoc itaque sacratissimo proposito constituti, cum omnibus aecclesiis in imperio nostro constitutis debeamus patrocinari, sacrosanctae Romanae aecclesiae tanto propensius debemus providere, quanto ipsius cura et defensio a divina providentia creditur esse commissa nobis specialius. Eapropter de discordia, quae in substituendo Romanum pontificem inter vos suborta est, plurimum dolemus, timentes, ne occasione huius scismatis aecclesia Christi sanguine redempta debeat dilacerari, presertim cum robur aecclesiae foris titubare videatur, quoniam unitas ipsius scissura domestica interius dilaniatur. Ut autem huic pesti competens et Deo gratum exhibeamus remedium, religiosorum virorum consilio generalem curiam et conventum in octava epiphaniae Papiae indiximus celebrandam. Ad quam evocavimus totius imperii nostri et aliorum regnorum, scilicet Angliae, Franciae, Ungariae, Datiae, archiepiscopos, episcopos, abbates et viros religiosos ac Deum timentes, quatinus, remoto omni seculari iudicio, hoc tam magnum aecclesiae negotium aecclesiasticarum tantum personarum sententia ita sopiatur, ut et Deo debitus exinde honor deferatur et aecclesia Romana sua integritate et iusticia non possit a quoquam privari vel status Urbis, quae caput imperii nostri est, inquietari. Proinde eruditioni vestrae mandamus et ex parte Dei omnipotentis et totius aecclesiae catholicae praecipimus, ut ad eandem curiam sive conventum veniatis, aecclesiasticarum personarum sententiam audituri et recepturi. Testis enim nobis est Deus, quia in hac curia nec amore nec odio alicuius personae quicquam aliud querimus quam honorem Dei et aecclesiae suae unitatem. Quod si ad tam celebrem aecclesiae conventum examinationis causa venire volueritis, karissimi principes nostri et aecclesiae katholicae Herimannus Ferdensis, Daniel Bragensis patres et episcopi venerabiles, quos de palatio nostro ad vos transmisimus, una cum comite palatino, consanguineo nostro, aliisque legatis nostris, securum vobis conductum prestabunt. Si vero iusticiam Dei et aecclesiae in tam sollempni conventu recipere nolueritis, videat Deus et iudicet. Nos autem, ipsius favente gratia qui dat salutem regibus, iusticiam Dei, quae nullum magis quam imperatorem Romanum decet, prosequemur.

Capitulum LXVI.

Porro litterae, quibus ad tantam discussionem transmontanos episcopos invitavit, istae pro exemplo sufficiant:
Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus Hartmanno Brixinensi episcopo salutem et omne bonum. Quod in passione sua Christus duobus gladiis contentus fuit, hoc in Romana aecclesia et in imperio Romano credimus mirabili providentia declarasse, cum per haec duo rerum capita et principia totus mundus tam in divinis quam in humanis ordinetur. Cumque unus Deus, unus papa, unus imperator sufficiat et una aecclesia Dei esse debeat, quod sine dolore cordis dicere non possumus, duos apostolicos in Romana aecclesia habere videmur. Defuncto itaque Adriano papa in Kalendis Septembr., cardinales, qui columpnae immobiles esse videbantur, quibus sancta et universalis firmissime inniteretur aecclesia, non quae Dei sunt, sed sua querentes et unitatem aecclesiae scindentes, duos pontifices elegerunt et ambos consecraverunt. Pro tanta namque et tam perniciosa aecclesiae iactura tota nimirum Italica aecclesia conturbatur, et dissensiones, scismate orto in capite, iam in inferiora membra defluxissent et totum aecclesiae corpus defedassent, nisi nos consilio et auxilio religiosorum virorum, qui spiritu Dei aguntur, tam impudicae iniquitati iusticiae rigorem opposuissemus. Ne itaque in tantae discrimine discordiae universalis aecclesia periclitari possit, Romanum imperium, quod ad remedium tam perniciosi morbi divina clementia providit, universorum saluti debet sollicite providere et, ne tanta mala in aecclesia Dei premineant, futuris casibus sollerter obviare. Coadunatis itaque in unum omnibus episcopis, tam Italicis quam Teutonicis, caeterisque principibus ac viris religiosis, qui zelum Dei et aecclesiae habere videbantur, quod facto opus esset, diligenter investigavimus, ex decretis Romanorum pontificum et statutis aecclesiae veraciter accipientes, quod, exorto scismate in Romana aecclesia ex duorum apostolicorum dissensione, ambos vocare et secundum sententiam et consilium orthodoxorum litem decidere deberemus. Ex consilio itaque omnium qui aderant episcoporum caeterorumque principum curiam sollempnem et generalem conventum omnium aecclesiasticorum virorum in octava epiphaniae Papiae celebrandam indiximus, ad quam ambos qui se dicunt Romanos pontifices vocavimus omnesque episcopos imperii nostri et aliorum regnorum, Franciae videlicet, Angliae, Hispaniae atque Ungariae, ut eorum in presentia nostra iusto declaretur examine, quis illorum regimen universalis aecclesiae de iure debeat obtinere. Quia vero ad unitatem aecclesiae reformandam sapientia tua admodum nobis necessaria est, ut ea nequaquam carere valeamus, dilectionem tuam attentissime rogamus et rogando commonemus, quatinus pro fidelitate aecclesiae et imperii ad predictam curiam, omni occasione remota, venias, ut in adventu tuo unitas et pax et tranquillitas aecclesiae reformetur; interim autem predictae scissurae in neutram partem assensum tuum declines nec tamquam iustam et rationabilem aliquatenus recipias. Data Cremae X°. Kal. Novembris.

Capitulum LXVII.

Iam vero ad ea, quae apud Cremam gesta sunt, res exigit ut revertamur. Cremenses, ut supra dictum est, tam in vadibus quam in captivis suis male affecti, cum ab excursibus et audatia temere paulolum quievissent, alio ingenio alioque commento nostros fallere cogitant et subvertere. Quedam enim instrumenta fabricant, muscipulis quidem simillima, sed pro qualitate humani corporis fortiora, eaque per vias circaque vallum dispergunt, quibus ignari multi herentes aut capi facile poterant aut occidi. Item fossas quam plurimas hinc inde desuper levi operimento contegunt, quas illapsi similiter aut capiebantur aut occidebantur. Eiusmodi et alii multi latrocinales doli tam ad rapinas quam ad incendia machinarum cum assidue fierent ab his qui intra munitionem erant, Fridericus et calliditate simul et audatia eorum magis irritabatur. Et quia penuria civitatem capere desperasset - habundabant enim frumento -, iterum consilium ad vim atque arma convertit, omnibus agminibus id maxime cupientibus, qui iam longae obsidionis taedio affecti variisque laboribus attriti, merore tenebantur bellumque quoquo modo finiri optabant. Sextus enim iam mensis erat, ex quo civitas obsessa fuerat, hyemsque pluviosa et gelu asperrima illo anno plus solito inhorruerat.

Capitulum LXVIII.

Itaque, admotis omnibus machinis, ad occupandam civitatem hortatur exercitum, turresque in excelsum erectas, ferro variaque materia undique tectas, ut et pondere stabiles essent neque ignibus expugnarentur, super aggeres collocat, iaculatoribus et sagittariis militumque fortissimis plenas, qui cum non conspicerentur, ipsi eos, qui vel super murum astarent vel in civitate deambularent, facillime cernerent telisque appeterent, cum illi neque a vertice venientes sagittas facile declinare neque ulcisci possent, quos non viderent. Quotiens autem ignito ferri pondere et adunco, quo levius hereret, machinas attemptabant, qui desuper erant aquis ignem restinguendo, uncos autem et hamos ferri contis proceris et sudibus dissolvendo conatus eorum in irritum revocabant. In his enim falces alligarant, ut, si quid de materia, quae contra ictus machinarum turribus alligata fuerat, ignis corripuisset, statim absciderent. Et Cremenses quidem ita resistebant, quamvis multi in dies singulos occumberent contraque parum mali hostibus facerent.

Capitulum LXVIIII.

Et quoniam ad finem huius obsidionis tendimus, ad alia properantes, ultimum prelium, quod et maximum, paulisper attingere libet, pro eo quod et atrox et vario eventu gestum est. Imperator cernens oppidanos neque se ipsos misereri neque civitati parcere velle, generalem aggressionem fieri statuit. Electis ergo de singulis agminibus viris fortissimis, intra machinas turrium eos collocat, variis quidem locis, alios superiores, alios inferiores, ut, dum inferiores civitatem per murum ingressuri pontes applicarent, superiores eos iaculis et sagittis, quo minus ab hostibus laederentur, defenderent. Erant turres ipsae nimia proceritate mirabiles, supra C pedes in altum erectae, multorum hominum per singula diversoria capaces. Reliquum exercitum circa muri ambitum distribuit, precipiens, quando pontes admoveri coepissent, ipsi quoque singuli contra quem starent locum aggredi murumque vel transcendere vel irrumpere conarentur. Ipse quidem utrimque ita disposuit. Civitatis autem populus, postquam oppidum undique videre circumdatum armisque omnia conlucere, tubicines quoque universorum agminum et signiferos congregatos, ut signo dato undique eos invaderent, non segniter se et ipsi communiunt magnaque audatia super muros et in suis machinis, quas gattas appellant, operiuntur, ut, cum admoverentur pontes, ipsi eas vel occuparent vel deicerent murumque scalis ascendere nitentes vario modo deterrerent, magna tunc animi facinora demonstrantes, ne vel in extremis calamitatibus deteriores nostris viderentur. Iam pontes [licet maxima difficultate] admotae fuerant, iam tota acies in muro pedem ponebat. Tum Cremenses callide se intra suas machinas occultantes, primos quidem et desubtus et supra graviter spiculis excipiunt, posteriores autem tormentorum ictibus deterrent, acies pro muris pugnantium dissipant, et qui scalis aliisque instrumentis ascendere nitebantur, impulsi devolvebantur a muro. Sed neque nostris virtus in rebus adversis nec Cremensibus sevitia defuit. Nempe unus militum nostrorum nomine Bertolfus de Arrah, qui cum primis de ponte saltu in civitatem devenerat, circumdatus undique ab hostibus, dum pugnando se fortissimum ostendisset multosque solus usque ad magnam partem civitatis persecutus fuisset, a quodam retro longa securi prostratus est. Nam in anteriori parte per medios ruentem universi vitabant, audatiam hominis metuentes pariter et admirantes. Quem tandem cum occidissent, unus eorum crudeliter in mortuum seviens cutem capitis, ut dicebatur, abstraxit et prius decentissime capillatam galeae suae affixit, ipse turpis et indecentissimus, nec viri fortitudine permotus nec humanae conditionis sortem miseratus. Alium quoque precisis manibus ac pedibus, grave ludibrium, per plateas serpere permiserunt. Porro qui murum transcendere conati sunt, quamvis singillatim digni essent memoria, omnium tamen fortissimus demonstratus est Otto palatii comes de Baioaria, qui sepius muro repulsus sepiusque ante alios in coeptum opus revertens virtute fortitudinis suae toti huic ornamento fuit calamitati. Non tamen impune nec longum laetati Cremenses hac fortuna usi sunt. Nam de prominentia turrium nostrorum diversis missilibus tot ea die vel occisi vel vulnerati sunt oppidanorum, quod muro anteriore pulsi intra munitionem, quae secundo muro erat accincta, confugerent et tunc primo rebus suis desperarent.

Capitulum LXX.

Imperator videns excidium civitatis vicinum esse - iam enim vires eorum et audatiam labor, metus et calamitas fregerant - concilium, quod in octava epiphaniae celebrandum fuerat, distulit animumque totum ad subversionem civitatis laxavit. Iam autem valida iuvenum manus collapsa fuerat, multique in dies singulos iaculis et sagittis occumbebant, cum, ut dictum est, ipsi contra nichil mali nostris facere possent. In tantis ergo rerum angustiis consilio necessitatis adhibito Peregrini Aquilegiensis aecclesiae patriarchae simulque Heinrici ducis Baioariae et Saxoniae colloquium expetunt, petentibusque locus et hora datur, quando sapientiores et maiores civitatis se dictorum heroum conspectui presentarent. Mane facto, designata statione cum pars utraque adesset, patriarcha, vir eruditus plurimisque [bonis] virtutibus adornatus, et cui preter officii auctoritatem magna facundiae gratia inerat, prior ad eos ita orsus memoratur:

Capitulum LXXI.

‘Si quidem non viderem vos ad sentiendum quae pacis sunt esse incitatos, neque populi Cremensis puriorem sincerissimamque vos partem, numquam processissem ad vos neque consulere confisus essem. Supervacua enim, ut ait quidam, est de utilibus oratio, quando omnium habitatorum conspirat ad deteriora consensus. Quia vero aliquos quidem aetas malorum belli nescios facit, quosdam vero inconsiderata spes libertatis, nonnullos quoque avaritia succendit, paucorum bonorum consilio providendum est, quemadmodum ipsi ab hoc errore corrigantur. Quod si ab initio suscepti belli provisum non est, sera saltem penitentia corrigat excessum, ut qui in portu precavere tempestatem noluistis, vel inter medias procellas pro tempore rebus fractis consulatis. Subeat vos, si non civitatis iam perditae iamque subversioni proximae, saltem miseratio filiorum vestrorum adhuc superstitum atque coniugum. Parcite reliquiis hominum, si parcere noluistis caris aditis paternorum meniorum! Experti feritatem Germanorum, virtutem et magnitudines corporum, ne dubitetis eos spiritus gerere maiores corporibus et animas contemptrices mortis habere. Breviter vobis quod sentio edam. Placet, ut victori principi colla subdatis; expedit, ut universam salutem vestram in deditione, non in armis reponatis. Si enim spreta pace in defectione perseverantes eritis, haut dubie maioribus quam passi estis periculis subdemini’.

His dictis, dolorem quem corde habebant paulisper supprimentes respondent: se non adversus principem, sed contra gentiles suos Cremonenses arma sumpsisse, olimque sibi decretum, neque his neque illis, sed soli Deo et imperatori servire voluisse, et in multis clarere, mortem eos indebitae servituti pretulisse, foedus cum Mediolanensibus pepigisse idque, donec Deo placuerit, inviolatum custodisse. Iram se divinam pro peccatis suis perferre; fortunam imperatoris prevalere. Nam habentes armorum habundantissimum apparatum et alimentorum nullam penuriam manifestissime Deo spem salutis auferente perdidisse. Rogare autem, ne gentilibus suis Cremonensibus inimicissimis penas, sed soli principi cogantur prestare. Optare se bello finem imponere, virtutem imperatoris se effugere non posse.

Capitulum LXXII.

Cognito iam nominati principes, quod pacem cuperent bellique tedio affecti essent, verbum eorum curiae perferunt. Placuit; de condicionibus pacis agitur, diffinitur et sine contradictione ab oppidanis recipitur. Erat autem pactum tale, quod Cremenses civitatem dederent ipsique vita sibi indulta cum coniugibus ac liberis quovis eundi facultatem haberent, de rebus suis quantum quisque semel humeris efferre posset secum exportaret; Mediolanenses vero et Brixienses, qui ad presidium eiusdem civitatis intraverant, relictis ibidem armis et omnibus suis, vitam sibi pro lucro existimarent. Quibus omnibus tandem VI. Kal. Februar. completis, ipsum castrum, egressis inde quasi XX milibus hominum diversi generis, flammis traditum et militibus ad diripiendum permissum est. Peracto excidio, divus augustus, toto exercitu iocundante, laetam victoriam acturus Papiam divertit. Ubi vero eum appropinquare nunciatum est, omnis multitudo civitatis obvia per vias et plateas cum senibus et iuvenibus, cum coniugibus et liberis prestolabatur, et quo transiens divertisset, eius maiestatem vultusque lenitatem omnium generum vocibus prosequebatur, bene meritum triumphatorem et salutis datorem solumque dignum Romanum principem appellari. Tota civitas veluti templum variis ornamentis decorata erat et diversis odoribus aromaticis plena redolebat. Cum autem vix per circumstantium multitudinem ad aecclesiam venire potuisset, antequam in palatio se reciperet, omnipotenti Deo, qui dat salutem regibus, pro adepto triumpho vota solvit et gratulatoria sacra celebravit. Conventum quoque, quem in octava epiphaniae habendum statuerat, in eadem Ticinensium civitate in purificatione sanctae Mariae decrevit peragere. Porro de subacta vel potius subversa Crema statim imperiales litterae per ambitum regni diriguntur in hunc modum:

Capitulum LXXIII.

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus. Scire credimus prudentiam vestram, quod tantum divinae gratiae donum ad laudem et gloriam nominis Christi honori nostro tam evidenter collatum occultari vel abscondi tamquam res privata non potest. Quod ideo dilectioni vestrae ac desiderio significamus, ut sicut karissimos et fideles vos participes honoris et gaudiorum habeamus. Proxima siquidem die post conversionem sancti Pauli plenam victoriam de Crema nobis Deus contulit, sicque gloriose ex ipsa triumphavimus, quod tamen miserae genti, quae in ea fuit, vitam concessimus. Leges enim tam divinae quam humanae summam semper clementiam in principe esse debere testantur.

Capitulum LXXIIII.

Tempus erat, quo concilium Papiae indictum celebrandum fuerat, idque de universis regni partibus, videlicet Cisalpinis et Transalpinis, in unum collecti archiepiscopi et episcopi aliique aecclesiarum prelati pendula expectatione operiebantur. Tum augustus commonens omnes ieiuniorum et orationum subsidiis aecclesiae katholicae causam Deo commendari, cum sacerdotibus et omni populo auxilium divinum fida sanctorum intercessione poscebat. Deinde convocato in unum concilio, cum resedisset, ait ad episcopos: ‘Quamvis noverim officio ac dignitate imperii penes nos esse potestatem congregandorum conciliorum, presertim in tantis aecclesiae periculis - hoc enim et Constantinus et Theodosius necnon Iustinianus seu recentioris memoriae Karolus Magnus et Otto imperatores fecisse memorantur -, auctoritatem tamen diffiniendi huius maximi et summi negotii vestrae prudentiae vestraeque potestati committo. Deus enim constituit vos sacerdotes et potestatem vobis dedit de nobis quoque iudicandi. Et quia in his quae ad Deum sunt non est nostrum de vobis iudicare, tales vos et taliter in hac causa hortamur habere tamquam solius Dei de vobis expectantes iudicium’. Cum haec dixisset, ipse se concilio subtraxit, examen totum aecclesiae et aecclesiasticis, quae ibi innumerabiles erant, committens personis. Erant autem circiter quinquaginta archiepiscopi et episcopi; abbatum et prepositorum non erat pre multitudine estimatio. Legati quoque diversarum terrarum aderant, spondentes quicquid a synodo decretum foret indubitanter a suis recipiendum.

Capitulum LXXV.

Residentibus itaque episcopis et clero universo, septem diebus causa ventilata est, tandemque domno Octaviano, qui cum presens advenisset et haberet qui partem suam defenderent, cessit litis victoria, et pro ipso concilium dedit sententiam, condempnato Rolando et reprobato, qui citatus legittime concilio se presentare contumaciter abnuisse dicebatur. Sepius autem lectorem admonitum esse cupimus, ut in hoc facto ad disquirendam rerum veritatem non nostra dicta consulat, sed litteris et scriptis, quae ad manus nostras venerunt et huic operi inserendae visae sunt, innitatur, suo servans arbitrio, quando de hac controversia et litis decisione et concilii iudicio sufficienter sibi fides facta videatur.

Capitulum LXXVI.

Invictissimo et gloriosissimo domino suo Friderico Romanorum imperatori et semper augusto et venerabilibus patribus in Christi nomine congregatis fratres, qui Romae sunt, basilicae beati Petri principis apostolorum canonici, angeli magni consilii presentiam et Spiritus sancti consolantem gratiam. Patres sanctissimi, quos Deus elegit ad consolationem merentium et delinquentium correctionem, sicut ait apostolus, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, intendite precibus nostris et ad dolorem nostrum leniendum consolationis manum extendite. Tanta est enim tamque diffusa meroris nostri materia, ut, unde debeamus exordium sumere, difficulter possimus invenire. Verum, quia materia doloris est et meroris, a luctu et merore ordiri decrevimus. Attendite ergo et videte, si est dolor sicut dolor noster, cum videamus matrem nostram Romanam aecclesiam, quondam fulgentem, a filiis suis, immo alienis, quia mentiti sunt ei quos enutrivit et exaltavit, ipsi autem spreverunt eam, contumeliose evisceratam et membris ex parte mutilatam, in ceno iacentem, contumeliam iacturamque suam nec sentientem. Unde cum Ieremia plorante suae Hierusalem destructionem plorantes dicimus: Non crediderunt reges terrae et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Hierusalem.

Vere Hierusalem erat mater nostra Romana aecclesia, quae cunctis ad se venientibus et querentibus pacem dabat. Nunc autem et dolentes dicimus, ut olim illa: Peccatum peccavit nostra Hierusalem, propterea instabilis facta est. Nec immerito propter peccata prophetarum eius et iniquitates sacerdotum eius erraverunt ceci in plateis, facies Domini divisit eos. Et vere. Vultus enim Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Unde plurimo rubore suffundimur. Vere peccatum peccavit hoc tempore nostra Hierusalem, invidia et odio et iniquitatibus multis, quae quia per omnia longum est enarrare, ad ostendendam Romani pontificis electionem et causam discordiae declarandam propositum convertemus. Domno igitur papa Adriano felicis memoriae prima vigilia Kalendis Septembr. viam universae carnis ingresso, convenit ilico maxima multitudo, cum quibus et senatores affuerunt, quorum consilio corpus Romam delatum est. Inter cardinales vero contentione crescente, convenit tandem inter eos, ut Romam redirent et concordem electionem facerent de aliquo cardinalium. Quod si non possent, quererent extraneam personam. Quod si nec sic possent convenire, ab electione quiescerent, donec invenirent idoneum virum, quem concorditer eligere deberent. Et hoc unanimiter ab omnibus confirmatum est. Post hoc autem statim Romam redierunt. Domnus Octavianus et quidam alii accesserunt ad obsequium defuncti. Quidam vero alii premiserunt auctorem scelerum Bosonem, primogenitum Sathanae, ut munitionem beati Petri occuparet, cuius custodes fidelitatem ei iuraverant domno papa Adriano vivente, eumque postea subsequentes eandem munitionem conscenderunt. Domnus autem Tusculanus palatium ascendit. Domnus Octavianus et domnus Rolandus cancellarius ad domos nostras venerunt et quidam alii. Vocati autem isti ab illis, qui munitionem observabant, responderunt se numquam ascensuros in munitionem, Bosonem verentes, ne, sicut eis relatum fuerat, a iuratis Bosonis caperentur. Et domnus cancellarius: ‘Vadam’, inquit, ‘et eos ad vos descendere faciam’. Ivit cum eo diaconus de Carcere, nec redierunt, et sic per biduum de loco, ubi electionem facerent, convenire nequiverunt. Tandem die sabbati descendentibus illis de munitione, ascenderunt omnes post altare beati Petri et coeperunt de electione tractare. Cumque convenire non possent, dixerunt isti, qui concordiam et pacem aecclesiae desiderabant: ‘Date nobis electionem, et eligemus unum de vobis, aut habeatis vos electionem, et eligite quem vultis de nobis unum’; et noluerunt. Surrexit tandem velut iratus Oddo diaconus Sancti Georii et Aldebaldus Crassus cardinalis Sanctorum Apostolorum et Iohannes Neapolitanus, et accepto manto voluerunt inmantare domnum Rolandum cancellarium, sed saniore et meliori parte cardinalium ex parte Dei omnipotentis et beatorum principum apostolorum Petri et Pauli atque totius aecclesiae auctoritate prohibente non potuerunt. Facta autem hac prohibitione, iterum eum inmantare attemptaverunt, nec potuerunt, et cancellarium cum manto nullo modo tetigerunt; per eos tamen non stetit, quin inmantaretur. Caeterum clerus Romanus, qui in aecclesia beati Petri pro electione summi pontificis convenerat, audito clamore, cucurrerunt, circumdantes domnum Oddonem, qui erat cum cardinalibus iuxta altare beati Petri, et clamaverunt omnes dicentes: ‘Domnum Octavianum eligite, per quem solum aecclesia pacem potest habere’! Tunc petitione populi Romani et electione totius cleri, consentiente et desiderante universo capitulo basilicae beati Petri, domnus Octavianus cardinalis a saniori parte cardinalium electus est et manto indutus ac in sede beati Petri positus absque omni contradictione, cantantibus omnibus ‘Te Deum laudamus’ in iubilo. Deinde, sicut mos est, domni cardinales et clerus Romanus totus, qui presens erat et qui postea confluxerat, populique Romani pars maxima pedes eius osculati sunt. Quod videns domnus Rolandus cancellarius et qui ei, sicut dicebatur, iuramento erant astricti, nec reclamaverunt nec aliquo modo contradixerunt, sed inclinato capite redeuntes munitionem quasi spe sua frustrati conscenderunt. Tunc domni cardinales, clerus, iudices, scrinarii, senatores, populus Romanus domnum electum, signis bandonis precedentibus, ad palatium usque cum iocunditate perduxerunt, Romano more clamantes: ‘Papa Victore santo Petru lo lege’. In crastinum autem quidam de clero Romano ascenderunt munitionem, et osculata manu domni cancellarii, coeperunt eum et qui cum eo erant rogare, ut paci aecclesiae provideret. Quidam autem de diaconibus curiae respondit eis velut indignans: ‘Heri pedes [domni] Octaviani, qui fratrem suum domnum cancellarium exuit manto et se induit, estis osculati et modo venitis ad nos?’ Et domnus cancellarius: ‘Noli’, ait, ‘domne cardinalis, dicere quod verum non est. Domnus Octavianus numquam exuit me [manto], quia numquam indutus fui’. Sicque per totam ebdomadam illam domno cancellario et suis in aecclesia beati Petri morantibus, nono die descendentes Transtyberim, eo die et altero commorantes, undecimo exierunt et pervenerunt ad cisternam Neronis, in qua latuit Nero fugiens Romanos insequentes. Iuste cisternam adierunt, quia dereliquerunt fontem aquae vivae et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. Et ibi die altero, qui duodecimus erat ab electione domni Victoris, induerunt cancellarium stolam et pallium erroris in destructionem et confusionem aecclesiae ibique primum cantabant ‘Te Deum laudamus’. Quis vestrum, o sanctissimi patres, audivit talia? Quantum in eis est, biceps hodie facta est Romana aecclesia. Nunc tacendum nobis est, ut domnus Otto palatinus comes et domnus Gwido comes de Blandera et domnus Heribertus prepositus, viri prudentissimi, imperatoriae maiestatis legati, vicem accipiant referendi, quid in domno cancellario et suis reppererint. Qui cum nota retulerint domni episcopi, domni imperatoris legati, quid hinc inde humilitatis et veritatis cognoverint, plenius poterunt enodare. In Urbe quoque cum Romanus clerus ad aecclesiam beati Petri ipsis presentibus conveniret, quid de facto isto persenserint, quoniam presentes esse credimus, referant ipsi, et ad hoc comprobandum duos de fratribus nostris, Petrum Christianum aecclesiae nostrae decanum et Petrum Gwidonis camerarium sanctae Romanae aecclesiae subdiaconum, sanctitati vestrae transmittimus, ut de his omnibus veritatis testimonium etiam viva voce perhibeant. In cena Domini nostri, in qua redemptionis humanae sacramenta peregit, duos gladios apostoli se habere professi sunt, quos et vos habetis; quid in eis et per eos agere debeatis, nullus vestrum ignorat. Ibi dictum est a Christo: Satis est. Et nos, qui Christi vestigia sequi debemus, vobis dominis nostris dicimus, huic operi finem facientes: ‘Satis est’. Omnipotentis sapientia Patris, qui novit et potest unire vota et voluntates omnium, doceat vos omnes et uniat ad confusionem Babylonicam destruendam et simoniam de aecclesia propellendam et pacem toti mundo desiderabilem in integrum reformandam!

Capitulum LXXVII.

Actio concilii, quae verbis simplicibus in scriptum redacta, item ponenda videbatur:
Haec sunt capitula, quae in concilio Papiae super electione domni papae Victoris canonice probata sunt. Domnus Octavianus et nemo alius Romae in aecclesia beati Petri petitione populi et consensu ac desiderio cleri a cardinalibus manto sollempniter est indutus et presente cancellario et non contradicente in kathedra beati Petri collocatus est, et a cardinalibus et clero Romano ‘Te Deum laudamus’ sollempniter ei cantatum est et nomen ei Victor impositum est. Ibi multitudo cleri et populi Romani venit ad pedes eius. Tunc scriniarius secundum antiquam Romanorum consuetudinem ascendens in altum voce magna clamavit ad populum, dicens: ‘Audite, cives Romani et coetus rei publicae! Secunda feria pater noster Adrianus mortuus est, et proximo sequenti sabbato domnus Octavianus cardinalis Sanctae Ceciliae in Romanum pontificem electus et inmantatus est et in kathedra beati Petri collocatus est et papa Victor est nominatus. Placet vobis?’ Respondit magna voce clerus et populus: ‘Placet’. Secunda et tercia vice interrogatus populus, si placeret, clara voce respondit: ‘Placet’. Deinde cum bandis et aliis papalibus insignibus domnus papa cum laudibus in palatium deductus est. His itaque rite peractis, capitulum beati Petri statim venit ad pedes eiusdem papae Victoris et obedivit ac debitam ei reverentiam exhibuit, clerus et populus, multitudo magna, similiter obedivit. Sequenti vero die proxima rectores cleri Romani accedentes ad domnum cancellarium et ad cardinales, qui cum eo erant, voluerunt cognoscere, si inmantatus esset, sicut quidam dicebant, et non invenerunt eum inmantatum neque aliqua dignitatis specie variatum, et habito cum eo et cardinalibus suis colloquio cognoverunt ab ore eius et suorum, quod numquam fuerit inmantatus et quod ei hoc falso imponebatur. Quo audito et cognito, rectores ad pedes domni papae Victoris venerunt et obedientiam et reverentiam exhibuerunt. - De omnibus supradictis capitulis testes fuerunt Petrus Christianus decanus basilicae beati Petri et omnes fratres eius et duo rectores cleri Romani, Blasius scilicet presbiter et Manerius presbiter, et VII archipresbiteri Romanae urbis et IIII alii tam diacones quam subdiacones. Deinde prior Lateranensis et sui canonici obedierunt. Clerici de patriarchia Sanctae Mariae maioris obedierunt. Abbas de patriarchia Sancti Pauli per suos nuncios obedivit et in signum obedientiae de bonis aecclesiae suae illi misit. Abbas de patriarchia Sancti Laurentii cum suis monachis obedit. Abbas Cirengii obedit. Abbas Sancti Silvestri cum suis monachis obedit. Abbas Sancti Alexii in monte Aventino cum suis monachis obedit. Abbas Sancti Blasii cum suis monachis obedit. Conventus Sanctae Sabinae obedit. Conventus Sanctae Mariae in Capitolio obedit. Conventus monachorum Sanctorum Cosmae et Damiani obedit. Abbas Sancti Valentini obedit. Magister fratrum templi Hierosolimitani in monte Aventino cum suis fratribus obedit. Cardinalia Sancti Marcelli obedit. Clerici de cardinalia Sanctorum Apostolorum obediunt. Clerici de cardinalia Sancti Petri ad Vincula obediunt. Clerici de cardinalia Sancti Silvestri obediunt. Clerici de cardinalia Sancti Syxti obediunt. Clerici de cardinalia Sanctae Sabinae obediunt. Clerici de cardinalia Sanctae Sabilinae obediunt. Cardinalia Sancti Cyriaci apud thermas Diocletiani obedit. Clerici de cardinalia Sanctae Mariae trans Tyberim obediunt. Clerici de cardinalia Sanctae Mariae in Porticu obediunt. Clerici de cardinalia Sancti Nycolai in Carcere obediunt. Monasterium Sanctae Agathae obedit. Archipresbiter Sancti Apollinaris obedit. Archipresbiter Sancti Triphi obedit. Archipresbiter Sancti Bartholomei obedit. Aecclesia Sancti Celsi obedit. Aecclesia Sanctae Mariae in Monasterio obedit. Aecclesia Sanctae Mariae in Palaria obedit. Aecclesia Sancti Salvatoris de Curte obedit. Archipresbiter Sancti Vincentii cum suis obedit. Archipresbiter Sanctae Catarinae cum suis obedit. Archipresbiter Sancti Thomae de Parrione obedit. Archipresbiter Sanctae Anastasiae cum suis obedit. Archipresbiter Sancti Salvatoris de Campo cum suis obedit. Archipresbiter Sanctae Mariae in monte Celso cum suis obedit. Et multae aliae aecclesiae et monasteria obedierunt, quas vix enumerare valemus. Post promotionem domni Victoris canonici beati Petri miserunt ad Rolandum cancellarium canonicos suos, qui viderent, an esset inmantatus, sicut quidam credebant, aut aliquo modo promotus. Unde bis missi inquisitores bis retulerunt eum non esse inmantatum nec aliqua promotionis spetie variatum. Sequenti vero die, ut omnis dubitatio tolleretur, miserunt canonici quosdam de suis, ut mensae cardinalium, qui inerant, interessent et viderent, si saltem in mensa locum digniorem solito obtineret aut etiam benedicendo mensam primus esset vel aliquo modo inter cardinales loco vel dignitate seu veste dignior haberetur. In quibus omnibus nullo modo senserunt eum promotum vel mutatum; atque in hunc modum perscrutati sunt canonici statum cancellarii per singulos continuos VIII dies. Basso et Iohannes de Romano dicunt: ‘Postquam cancellarius, sedente domno Victore in kathedra, in munitionem se recepit, Iohannes Phizutus clericus et Iohannes de Bucca-Lata laicus voluerunt inmantare cancellarium. Qui cum iniuria reppulit eos, dicens: „De me non facietis ridiculum; ibi est papa, ite ad eum et obedite ei!“ - Presbiter Blasius et presbiter Magnerius, rectores cleri Romani, dicunt se cum tribus aliis rectoribus cleri sequenti die post promotionem domni Victoris accessisse ad cancellarium et ad omnes cardinales qui cum eo erant, et non viderunt eum inmantatum nec aliquo modo promotum, et antequam discessissent, audierunt duabus vicibus ab ore cancellarii, quod nec erat nec fuit inmantatus; in presentia etiam ipsorum rectorum et in presentia eorum qui ibi erant testificatus est Otto cardinalis de Carcere, quod domnus Octavianus nullam violentiam vel iniuriam intulit cancellario. Item dixit Otto: ‘Pro nichilo ascribitur hec iniuria domno cancellario, quia nullus ei mantum abstulit, quia numquam habuit’. His omnibus ita peractis et cognitis, rectores isti iverunt ad domnum Victorem et obedientiam ei fecerunt et preceperunt clero, ut ei obediret. Quod et factum est. Presbiter Barro et presbiter Iohannes, capellani de cardinalia cancellarii, dixerunt se sequenti die post promotionem domni Victoris ad cancellarium accessisse et dixisse ad eum sic: ‘Audientes vos esse inmantatum gaudebamus, et nunc, quia aliter videmus, dolemus’. Qui dixit eis: ‘Pro me nolite gaudere vel dolere, quia ego nec fui nec sum inmantatus; ite et obedite ei, quem videtis inmantatum’. Haec verba taliter ab ore cancellarii processisse commisit presbiter Barro et presbiter Iohannes quibusdam ex nostris clericis presentibus, ut iurent in animabus eorum ita verum esse -. Clerici de cardinalia Sancti Chrisogoni dixerunt se sequenti die post promotionem domni Victoris accessisse ad cardinalem suum, qui erat cum cancellario, et interrogasse eum, dicentes: ‘Omnes clerici vadunt ad pedes domni papae; quid faciemus et nos’? Qui respondit: ‘Ite ad eum sicut alii’. Multi ex nostris dicunt vidisse cancellarium XI. die ab Urbe exisse sine manto, sine stola, sine albo equo et sine omni habitus mutatione, cum pellibus nigro pallio coopertis et cum nigro almutio, usque ad Cisternam. - Iohannes de Romano dicit se audivisse Iohannem Neapolitanum et Bonandiem et quosdam alios cardinales dicentes apud Cisternam: ‘Quoniam modo sumus sine pastore et sine capite, faciamus nobis dominum’, et postea inmantaverunt eum et cantaverunt ei ‘Te Deum laudamus’ apud Cisternam. - Iohannes de Sancto Stephano et Wolframmus dicunt se audivisse, quod papa Adrianus dixit ad eos, cum de Urbe exiret: ‘Octavianus’, inquit, ‘quem ego misi in Longobardiam, vult excommunicare Mediolanenses; sed ego mandavi Mediolanensibus, ut non curent de eo, sed fortiter se habeant tam ipsi quam Brixienses contra imperatorem, et ego cum eis disposui, quod imperator propter eorum impedimenta non poterit Romam venire’. Item: ‘Etiam cum cardinalibus ita disposui, quod Octavianus non erit papa post mortem meam’. - Gimundus et Wolframmus dicunt se audisse ab ore episcopi Sabinensis, quod libenter rediret ad domnum Victorem, sed ita adiuratione est astrictus, quod sine periurio non potest. Episcopus Aletrinus in presentia domni Gwidonis Cremensis cardinalis et Gimundi et Iohannis Gaietani et aliorum multorum dixit: ‘Non possum ad domnum Victorem venire, quia talem securitatem feci cancellario et suis aput Anagniam, quod non possum ad eos venire usque ad Kalendas, post Kalendas autem veniam. Interim tamen habeo eum pro domino et pastore meo’. Itaque, Kalendis transactis, cum infirmitate teneretur, misit domno Victori obedientiam per clericum quendam, quem habemus presentem.

De omnibus supradictis capitulis testimonium perhibuerunt predicti rectores cleri Romani et VII archipresbiteri supra memorati et alii multi honesti et religiosi clerici Romani et Petrus Urbis prefectus et Stephanus de Tebaldo et Stephanus ‘Nortmannus et Iohannes de Sancto Stephano et Iohannes Gaietanus et Wolframmus de Gidocicca et Gimundus de domo Petri Leonis et multi alii illustres Romani et nobilissimi, qui omnibus his interfuerunt et omnia viderunt et tractaverunt.

Capitulum LXXVIII.

Confirmato et recepto taliter in papatu Victore, defertur ad principem sacerdotalis concilii sententia. Qua venerabiliter suscepta et approbata, Victor ad aecclesiam vocatur et magna sollempnitate et frequentia cleri ac populi suscipitur, ipsique ut summo pontifici et universali papae adclamatur. Divus quoque imperator consuetam ei reverentiam et stratoris officium sicut Constantinus beato Silvestro humiliter pro foribus aecclesiae exhibuit, et manu eius accepta usque ad sedem deduxit et intronizavit. De reliquis, quae ibidem acta sunt, exemplaria litterarum subnotata consule:

Capitulum LXXVIIII.

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus dilectissimo suo Eberhardo venerabili Salzburgensi archiepiscopo et suffraganeis eius, Adilberto Frisingensi episcopo, Hartmanno Brixinensi et Romano Gurcensi totique provinciae Salzburgensi gratiam suam et omne bonum. Si sacro concilio Papiae celebrato interfuissetis, omnia, quae ibidem vel in Romana aecclesia facta sunt, oculata fide cognoscere possetis. Ne autem ab his, qui pravis delationibus et mendatiis iam totum fere orbem resperserunt, veritas possit obnubilari vel vestra sinceritas trahi in contrarium, quanto brevius possumus seriem totius rei sine aliqua falsitatis commixtione mera veritate vobis significare dignum duximus, Luce clarius constat, quod papa Adriano adhuc vivente Rolandus cancellarius et quidam cardinales, non adtendentes illud dominicum: Sit sermo vester: est est, non non, conspiratione facta cum Wilhelmo Siculo, prius ab eis excommunicato, et cum caeteris hostibus imperii, Mediolanensibus, Brixiensibus, Placentinis, ne forte per mortem papae Adriani tam iniqua factio evanesceret, iuramenti vinculo invicem sese constrinxerunt, ut, defuncto papa, nullus alius ei substitueretur, nisi qui in eadem conspiratione cum eis convenisset. Hac de causa XII. die post electionem domni Victoris papae, eo sedente in sede beati Petri, iam dicti conspiratores egressi ab Urbe ad cisternam Neronis, derelinquentes venam aquarum viventium, se contulerunt et ydolum sibi Rolandum cancellarium erexerunt, dicentes hunc esse Symonem Petrum, qui apostolicae dignitatis apicem tam nefaria invasione attingere presumebat. Quod haec conspiratio facta fuerit et ille iam dictus Rolandus per eam hoc modo intraverit, non est ficticium, sed religiosis viris ab illo qui manifesta facit consilia cordium mirabiliter est declaratum. Dum haec Romae agerentur et nos, quid super tanto scismate agendum esset, viros religiosos, archiepiscopos videlicet et episcopos, consultaremus, supervenerunt quasi missi a Deo Tarentasinus archiepiscopus, abbas Clarevallensis, abbas Moremundensis et alii abbates numero decem, postulantes pacem Mediolanensibus; qui, recepto a nobis verbo, dum Mediolanum pro investiganda eorum voluntate redirent, acceperunt ab eis tale responsum: ‘Domni patres, nos tenemur astricti iuramento domno papae et cardinalibus, quod non debeamus redire ad gratiam imperatoris sine eorum voluntate, et ipsi econtra sine nostra voluntate nullam pacem facere possunt’. Responderunt eis abbates: ‘Vos de caetero non tenemini domno papae, quia mortuus est’; et illi statim subiunxerunt: ‘Si mortuus est papa, nos ideo non sumus absoluti, quia nichilominus tenemur cardinalibus et ipsi tenentur nobis’. Haec predicti patres abbates in responsis a Mediolanensibus accepisse testificati sunt coram multis religiosis viris. Preter haec multa experimenta factae conspirationis per litteras in via deprehensas accepimus, sicut nuncius iste plenius vidit et audivit. Sane ex concilio orthodoxorum, sicut alia vice meminimus vobis mandasse, generalem conventum religiosorum Papiae indiximus, ad quem ambos, qui se dixerunt Romanos pontifices, non ad iudicium seculare, sicut oro mendacium astruunt, sed ad examen aecclesiae per duos venerabiles episcopos, Ferdensem videlicet et Brogensem, convocavimus. Alter vero, eo quod puriorem haberet conscientiam, domnus Victor videlicet, iudicio aecclesiae ultro se obtulit, altero, videlicet Rolando, contumaciter renitente et dicente, quia, cum ipse omnes deberet iudicare, ipse a nullo vellet iudicari. Habito itaque venerabili concilio, in quo patriarcha Aquilegensis et multi archiepiscopi et episcopi religiosi convenerant, per VIII continuos dies maximo gravitate, diligentissima examinatione, semota omni laica persona, tractatum est, quis ex duobus summi pontificatus apicem de iure deberet obtinere. Post longam itaque deliberationem, quia illa nefandissima conspiratio Deo et aecclesiae admodum odibilis manifestis inditiis non solum probata, verum in facie totius aecclesiae coram positae revelata est et in domno Victore nichil reprehensibile inventum est, nisi quod pauciores numero cardinales, omnino a conspiratione illa exortes, eum pro bono pacis inter regnum et sacerdotium conciliando elegerunt, [et] invocata sancti Spiritus gratia, aecclesia Dei Rolandum cancellarium conspiratorem et scismaticum, discordias et lites et periurgia bona esse euangelizantem, condempnavit et domnum Victorem papam in patrem spiritalem et universalem pontificem confirmavit. Quem nos aecclesia duce secuti approbamus et universalis aecclesiae patrem et rectorem, cooperante divina clementia, fore denunciamus. Hoc itaque factum, divinis suffultum presidiis et in apostolica stabilitate supra petram, Christum videlicet, firmiter fundatum, a vestra beatitudine pro pace totius aecclesiae et salute imperii approbari et ab omni aecclesia vestrae sanctitati commissa teneri et conservari rogamus et preoptamus. Data Papiae, XV. Kal. Martii.

Capitulum LXXX.

Rescriptum generale a synodo presidentibus per partes mundi directum hoc est:
Quia sedis apostolicae turbatio Christianorum animos admodum sauciavit, nos, qui ad resecanda scismata et pacem aecclesiae reformandam Papiae fuimus congregati, qualitatem causae modumque negotii et sacri concilii dispensationem universitati vestrae plenarie duximus intimandum, quatinus per scripta presentia mera veritate monstrata auditorum animi falsitatem, quam forte conceperant, vehementer expellant et ammodo per scripta scismatica non seducantur. Cum igitur orthodoxorum Papiae congregatorum universitas in nomine Domini consedisset, causa per VII dies continuos, omni remoto seculari iudicio, legittime et canonice agitata ac diligenter inspecta, sufficienter et canonice in conspectu concilii per testes idoneos est comprobatum domnum papam Victorem et nullum alium in basilica beati Petri a saniori parte cardinalium petitione populi et consensu ac desiderio cleri fuisse electum et sollempniter inmantatum, quod, presente et non contradicente Rolando quondam cancellario, in kathedra beati Petri fuerit collocatus, et quod ibi ei a cardinalibus et clero Romano ‘Te Deum laudamus’ gloriose decantatum, et inde ad palatium cum bandis et aliis papalibus insignibus est deductus, et clerus et populus secundum consuetudinem interrogatus per scriniarium, si placeret, tribus vicibus clara voce respondit: ‘Placet’. Probatum est etiam, quod Rolandus XII. die post domni Victoris promotionem ab Urbe egressus apud cisternam, in qua Nero imperator quondam ab Urbe profugus latitavit, primo est inmantatus. Probatum est, quod in secundo die post promotionem domni Victoris Rolandus, interrogatus a rectoribus cleri Romani ac clericis de sua cardinalia, si domno Victori esset obediendum, expresse confessus est se numquam fuisse inmantatum et expresse dixit: ‘Ite et obedite ei, quem inmantatum esse videtis’. Super his capitulis fuerunt testes et sub stola tactis sacrosanctis ewangeliis iuraverunt domnus Petrus Christianus decanus basilicae beati Petri et in persona sua et omnium fratrum suorum. Iuraverunt etiam venerabiles archipresbiteri et rectores cleri Romani Blasius et Manerius presbiteri, Iohannes presbiter, Gentilis, Aimeradus archipresbiter, Berardus archipresbiter, Iohannes archipresbiter, Benedictus diaconus, magister Tolomeus archipresbiter, magister Gerardus et Nicolaus et alii honesti clerici Romani. Preterea Petrus illustris Urbis prefectus, Stephanus de Tebaldo, Stephanus Nortmannus, Gimundus de domo Petri Leonis, Iohannes de Stephano et alii principes et nobiles Romani, qui ad vocationem serenissimi imperatoris venerant, in conspectu concilii super iam dictis capitulis ex maxima parte testimonium similiter perhibuerunt et iurare voluerunt. Sed nos, quia religiosorum presbiterorum multorum testimonium sufficiens et habundantissimum habebamus, duximus laicis in hac parte parcendum. Deinde venerabiles episcopi Herimannus Ferdensis, Daniel Bragensis et Otto palatinus comes et magister Heribertus prepositus, quos domnus imperator ex consilio XXII episcoporum et Cisterciensis et Clarevallensis abbatum aliorumque religiosorum tunc presentium Romam delegaverat, ut partes ante concilii presentiam Papiam evocarent, in conspectu concilii testimonium perhibuerunt, quod Rolandum cancellarium et partem eius trinis edictis per intervalla peremptorie et sollempniter ad presentiam aecclesiae Papiae congregandae, remoto omni seculari iudicio, vocaverunt et quod Rolandus cancellarius et sui cardinales viva voce et ore proprio iudicium vel examen aliquod aecclesiae se nolle recipere manifeste dixerunt. Vidimus etiam scripta Heinrici Pisani cardinalis ad domnum imperatorem directa, in quibus expresse continebatur, quod nullum vellent aecclesiae subire iudicium vel examen. Super haec omnia idem Heinricus et Oddo cardinalis Sancti Nycolai de Carcere Tulliano, qui tempore concilii et ante aput Ianuam morabantur, et Iohannes Anagninus cardinalis et Iohannes Piozutus sanctae Romanae aecclesiae subdiaconi, qui tunc aput Placentiam erant, per VIII dies a concilio toto sunt expectati, et per litteras ac nuncios concilii sunt vocati, et contempserunt venire. Ex his igitur omnibus sufficienter instructi, et veritate hinc inde plenarie declarata, placuit reverendo concilio, ut electio domni Victoris, qui tamquam agnus mansuetus et innocens venerat aecclesiae iudicium humiliter suscepturus, approbaretur et confirmaretur et electio Rolandi penitus cassaretur. Et factum est ita. Electione itaque domni Victoris, remoto omni seculari iudicio, sancti Spiritus gratia invocata, confirmata atque recepta, christianissimus imperator post omnes episcopos et post omnem clerum ultimus consilio et petitione concilii electionem domni Victoris recepit et approbavit, et post eum omnes principes et innumerabilis hominum multitudo, quae presens erat, tribus vicibus interrogata, si eis placeret, respondit cum gaudio magna voce: ‘Placet’. Sequenti die proxima, id est prima sexta feria quadragesimae, domnus Victor cum processione ab aecclesia sancti Salvatoris extra civitatem, in qua fuerat hospicium eius, ad cathedralem aecclesiam gloriose deductus est. Ibi religiosissimus imperator ante ianuas aecclesiae eum suscepit et descendenti de equo strepam humiliter tenuit et apprehensum per manum usque ad altare conduxit et pedes eius est osculatus, et nos omnes, patriarcha, archiepiscopi, episcopi et abbates et omnes principes cum universa multitudine, quae presens erat, pedes apostolicos sumus osculati. Proxima autem die sequenti, id est sabbato, habito generali concilio, domnus papa et nos cum illo Rolandum cancellarium scismaticum et eius principales fautores accensis candelis anathematizavimus et tradidimus eum Sathanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini. Illud etiam discretionis vestrae prudentiam volumus non latere manifeste esse deprehensum, quod Rolandus cancellarius et eius sequaces quidam cardinales, vivente adhuc papa Adriano, coniuraverunt. Fuit autem tenor coniurationis, quod, si eis viventibus papam Adrianum mori contingeret, cardinalem unum de illis eligerent, qui in eadem coniuratione esset astrictus. De caetero ex parte Dei omnipotentis et beatorum apostolorum Petri et Pauli et omnium sanctorum et virorum orthodoxorum, qui divino intuitu ad rescindenda scismata convenerunt, universitatem vestram humiliter imploramus et monemus in Christo, ut ea, quae aecclesia Dei Papiae congregata ad honorem Creatoris et sponsae suae, matris vestrae, sacrosanctae Romanae aecclesiae tranquillitatem et ad salutem omnium Christianorum fideliter ordinavit, vos, omni dubio et ambiguitate remota, irrefragabiliter ratum et firmum teneatis; orantes, ut redemptor noster Christus Ihesus universalem pontificem et papam nostrum Victorem, de cuius sanctitate et religione omnino confidimus, per tempora longa conservet et prestet ei omnimodam tranquillitatem et pacem, ita quod per eum Deus omnipotens honoretur et aecclesia Romana omnisque Christiana religio gratum Domino accipiat incrementum. Ut autem omnis nostra actio plenius legentibus elucescat, dignum duximus, ut omnium nostrum consensus et nomina subscribantur.
Ego Peregrinus Aquilegensis patriarcha cum meis suffraganeis interfui et consensi.
Ego Arnaldus Maguntinus archiepiscopus cum XIIII suffraganeis interfui et consensi.
Ego Artwicus Bremensis archiepiscopus cum suffraganeis meis consensi.
Ego Ellinus Treverensis archiepiscopus cum meis suffraganeis consensi.
Ego Reinaldus Coloniensis archiepiscopus cum meis suffraganeis consensi.
Ego Wichmannus Magdeburgensis archiepiscopus cum meis suffraganeis consensi.
Bizuntinus archiepiscopus per legatum et episcopum Basiliensem consensit.
Arelatensis archiepiscopus consensit.
Lugdunensis archiepiscopus cum suis suffraganeis consensit.
Viennensis archiepiscopus cum suis suffraganeis consensit.
Heinricus rex Anglorum per litteras et legatos suos consensit.
Rex Ungarorum per litteras et legatos suos consensit.
Rex Boemorum consensit.
Rex Dagnorum consensit.
Gwido electus Ravennatensis consensit.
Episcopus Firminus consensit.
Episcopus Ferentinus consensit.
Mantuanus consensit.
Pergamensis consensit.
Faventinus consensit.
Abbatum vero et archipresbiterorum multitudo innumerabilis multorum regnorum interfuit et consensit.
Longobardorum inestimabilis multitudo interfuit et consensit.
Universi principes fere Romani imperii, tam Teutonici quam Italici, tam in Urbe quam extra Urbem, interfuerunt et assensum cum ingenti desiderio prebuerunt.

Capitulum LXXXI.

Reverentissimo patri et domino Eberhardo Salzburgensis aecclesiae archiepiscopo Eberhardus Babinbergensis gratia Dei si quid est tam devotum quam debitum cum oratione servitium. Convenientibus in unum Papiae episcopis circiter L diuque ventilata questione papatus, cum dilatio primo pene omnibus complacuisset usque ad maiorem rei noticiam et aliud generalius concilium, prevaluit tandem pars domni Victoris iustificata ab altera parte multis modis: quia coniuratio contra imperium factum illud precesserat; quia domni Victoris inmantatio prior, illa posterior, quo solo Innocentius Anacleto prevaluit, cum Anacletus plures et maximae scientiae et auctoritatis haberet electores; deinde quod ad hostes imperii pars illa se transtulit, obligata Siculo, Mediolanensibus, Brixiensibus, Placentinis per sacramentum, quod sanae doctrinae adversari videtur, cum et subditos a iuramentis fidelitatis debitae absolvat et servire imperatori prohibeat quoscumque et sic discessioni viam preparet, quod pessimum est, sicut opere ipso clarescit et scriptis undique per Italiam directis tam civitatibus quam episcopis. His malis principiis finem deteriorem promittentibus, perpetuam videlicet discordiam inter regnum et sacerdotium et discessionem ab invicem, dum pars illa cum omni securitate conductus nec venire voluisset nec etiam procuratores pro se mittere ad subeundum iudicium et excipiendam sententiam: domnum Victorem recepimus spe pacis et concordiae inter regnum et sacerdotium, longo tamen examine premisso de tempore et ordine electionis suae, de his, qui eius electioni consenserunt primitus et postmodum [retro] abierunt, cardinalibus numero VIIII, testificante super his omnibus capitulo beati Petri et clero Romano scriptis et viva voce nunciorum sub iureiurando. Nuncius regis Francorum promisit pro eo neutrum se recepturum, usque dum nuncios domni imperatoris recipiat. Nuncius regis Anglorum idem velle et idem nolle promisit tam in his quam in aliis. Arelatensis, Viennensis, Lugdunensis, Bisuntinus per litteras et nuncios consenserunt. Solus Treverensis de regno nostro superest in parte illa de numero archiepiscoporum, qui non consenserit; eius tamen suffraganei omnes consenserunt. Usque ad vos solum perventum est. Angelus magni consilii dirigat vos secundum beneplacitum suum et custodiat vos in omnibus viis vestris. Preter hec prepositus multa manifestabit vobis, quae non licet ad presens homini loqui. Congaudete mihi, quia dimissionem accepi et ad propria redeo.

Capitulum LXXXII.

Domino suo in Christo reverendo Everhardo Salzburgensi archiepiscopo frater Heinricus dictus prepositus de Berthersgadem cum devotis orationibus debitae subiectionis obsequia. Si cuncta quae audivimus et vidimus scribere deberemus, non cartam sed volumen facere videremur. Verum summam eorum, quae de duorum electione Romanorum pontificum acta sunt, breviter paternitati vestrae notificamus. Curia, quae in octavis epiphaniae Papiae fuerat indicta, usque in sextam feriam proximam ante caput ieiunii, quia in destructione Cremae domnus imperator detinebatur, est dilata. In qua considentibus domno patriarcha, archiepiscopis et diversarum terrarum fere quinquaginta episcopis, legatis quoque regis Franciae et archiepiscoporum, Arelatensis scilicet, Lugdunensis, Viennensis, Bisuntini atque Treverensis et Ravennatis electi, cardinales et clerici, qui pro parte Victoris aderant, in medium processerunt et utriusque seriem electionis exposuerunt. Super qua continuis V diebus ab episcopis et aliis prudentibus viris copiose disputatum cum fuisset, sexta tandem die in publico consistorio electionis capitula denuo proposita sunt, et singula a canonicis aecclesiae beati Petri et rectoribus Romani cleri sacramento super sancta quatuor euvangelia prestito confirmata. Pars autem altera nec ipsa venit nec responsales, qua de causa nescimus, conventui direxit. Recitatae sunt insuper litterae quam plures bullatae ab Alexandro et cardinalibus qui cum ipso sunt episcopis et civitatibus Longobardiae directae, sed a fidelibus domni imperatoris captae, ex quarum tenore machinationes eorum et molimina contra imperium patenter sunt deprehensa. Unde, quia dilatio non parvum tam aecclesiae quam imperio videbatur minari periculum, presertim quia non erat qui predictis assertionibus et probationibus contradiceret, cum utraque nimirum pars non ad curiae, sed ad aecclesiae fuisset examinationem vocata, episcopi parti Victoris, quae ipsum XI diebus antequam Alexander inmantaretur inmantatum fuisse et in sede beati Petri, adversa parte presente, absque reclamatione sedisse, prestito, ut dictum est, sacramento probaverat, assensum prebuerunt et eundem Victorem ut apostolicum in aecclesia sollempniter suscipientes solitam ei reverentiam exhibuerunt. Facta sunt haec domno imperatore et fidelibus imperii annitentibus propter causas memoratas. Quapropter ipsemet eidem iam confirmato pontifici ante fores aecclesiae descendenti consuetum detulit honorem. Secunda vero post haec die sepe iam dictus domnus Victor, celebrato sollempniter synodi officio, alterius partis principem cum quibusdam suis fautoribus, episcopis scilicet Ostiense et Portuense, eo quod consecrationis manum eidem presumpserant imponere, cardinalibus etiam Heinrico Pisano, Iohanne Neapolitano et Iacincto, anathematis vinculo extinctis candelis innodavit. Excommunicavit autem Heinricum Pisanum idcirco, quod mandato eius magister Raimundus cardinalis despoliatus et atrociter cesus fuerit. Prepositum etiam Placentinum, quia domnum Tusculanum armata manu invaserit et despoliatum multis contumeliis affecerit, simili sententiae involvit. Wilhelmum preterea Siculum atque Mediolanenses pro invasionibus aecclesiarum et imperii ad canonicam vocavit satisfactionem. Interfuerunt his omnibus metropolitani, domnus patriarcha, Maguntinus, Coloniensis, Magdeburgensis atque Bremensis cum nonnullis suffraganeis suis et maxima pars episcoporum Longobardiae, quorum plurimi affectuosum et plenarium predictae confirmationi tribuerunt assensum. Domnus vero patriarcha et quidam alii, salva in posterum catholicae aecclesiae censura, propter memoratas imperii necessitates obedierunt. Absentes omnes quos prenotavimus archiepiscopi pro se et suis suffraganeis plenarie consenserunt, excepto Treverense, qui, cum iter cepisset, infirmitate prepeditus, excusatorias tantummodo litteras direxerat. Presentes autem eius suffraganei Tullensis et Verdunensis pro se et consuffraganeo suo Metense in integrum spoponderunt. [Domni] Babinbergensis, Pataviensis et Ratisponensis patriarcham sunt imitati. Pro confirmandis omnibus quae facta sunt mittuntur legati [domnus] Coloniensis in Franciam, Verdunensis in Hyspaniam, Bragensis in Ungariam. Si interim alia scripta, quorum quedam vidimus, meram de his veritatem minus continentia ad manus vestras devenerint, sciat sanctitas vestra, quod, ut pro parte potuimus, sinceram de his significavimus veritatem. Plenius autem presentes insinuabimus.

Capitulum LXXXIII.

Quare autem tam crebrae litterae Eberhardo Salzburgensi archiepiscopo super gestis concilii directae sint, haec fuit causa. Cum ad concilium iter cepisset et iam per Forum Iulii et per marchiam Veronensium usque ad civitatem Vicentinorum pervenisset, gravi correptus infirmitate gradum sistere domumque redire coactus est. Sane quoniam tanti viri fecimus mentionem, de vita et moribus eius quedam memorabimus, quae, quamvis ut lucerna super candelabrum posita [nobis] in domo nostrae provinciae clarissime luceret, ab his tamen qui longe positi sunt invida bonis fama difficilius subtrahet, si scribendo celebretur. Erat autem idem vir venerabilis aetate maturus, sacrae paginae litteris decentissime instructus, fide precipuus, religione singularis; humanitate et pietate adeo communis, ut vere dicere posset: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem; in largitionibus liberalis, in elemosinis et suscipiendis peregrinis studiosus, in tantum ut sumptus in obsequium pauperum [et] monasteriorum et peregrinorum cottidie expensus non solum palatio suo, verum etiam toti episcopio videretur onerosa. Ipse tamen huiuscemodi pondere minime gravabatur, cum haec incommoda bonae famae, quam ipse tamen minime affectabat, et aeternae retributionis mercede compensaret. Pauperum squalores minime abhorrebat, a leprosis se tangi et contrectari passus est, quin etiam ipse eos interdum tangere manusque osculari non verebatur. Nec sufficere credidit, si in ministerio pauperum famulorum uteretur officiis, nisi ipsemet manibus suis, habitu succinctus, interdum cybum apponeret, poculum porrigeret, aquam non solum lavandis manibus, sed et pedibus infunderet. Cumque non solum in verbo perfectam doctrinam, verum etiam in opere consummatae disciplinae preberet exemplum, merito de eo dicebatur, quod olim de quodam sanctorum, quia: Hic est, qui quale habet verbum talem habet vitam, et qualem habet vitam tale habet et verbum, quoniam quae docet agit et quae agit haec docet. His et aliis plurimis virtutibus et divinae gratiae donis plures quidem ad sui imitationem, universorum autem ad dilectionem sui provocarat affectum. Sed haec hactenus.

Capitulum LXXXIIII.

Compositis ita rebus et gestis concilii, missis quoque legatis, ut supra dictum est, ad reges Hyspaniae, Angliae, Franciae, Datiae, Boemiae et Ungariae, ad imperatorem quoque Grecorum Manuel nuncios dirigit, videlicet Heinricum ducem Carentanum, fortem et exercitatum in bellicis consiliis virum, et Heinricum sacri palatii notarium, omni probitate et industria preditum, ac Neimerium, filium Petri Polani ducis Veneticorum, iam dudum in captivitate sua tentum, sed absolutum, responsa portantes, ut dicebatur, super petitione Constantinopolitani principis de Pentapoleos [et] maritimis in Apulia et quibusdam secretioribus consultationibus contra Wilhelmum, Rogerii Siculi filium et in regno successorem. Cernens autem totam Longobardiam continuis duorum annorum expeditionibus graviter attritam, cum exercitus in crebris contra hostes excursibus et rapinis nec etiam amicis parcere potuisset, paulisper terram ipsam quiescere et respirare utile iudicavit, donec recepta cultura novas futuro anno calamitates sustinere novumque facilius et recipere et enutrire posset exercitum.

Capitulum LXXXV.

Itaque dimissurus exercitum, advocans ad se proceres et de militia meliores magnam illis ait se habere gratiam pro benivolentia et fidelitate, qua erga se utendo perseverassent. Laudabat etiam in unoquoque bonos mores et fortitudinem, quam preliando in multis magnisque periculis monstrasset; quod eos neque hostium multitudo nec magnitudines civitatum vel audatia inconsulta et immanitates efferae adversantium a consueta animi virtute terruissent. Magnam quoque huius rei sibi fore diligentiam, quod debitis premiis et honoribus virtutes eorum vellet honorare, qui militiae socii fuissent, nec ullum eorum, qui plus aliis laborasset, iusta vicissitudine cariturum. Eos etiam, quos noverat fortiter aliquid et egregium in bello fecisse, nominatim singulos appellans collaudabat. Deinde aurum et argentum, vasa ex argento et auro facta itemque vestes preciosas, beneficia feudorum aliaque donaria largiter et regaliter distribuebat. Omnibus autem hoc modo exhilaratis et donatis, ut quisque se meritum prebuerat, votis et laudibus cum magno favore ab universo exercitu factis, quo quemque conveniret, dimittit, ipse vero cum paucis in Italia remansit. Quia vero huius operis libellos numerum ewangelicum excedere non proposuimus, priusquam huic quarto volumini terminum demus, ex quo actus et gesta bellorum serenissimi principis summatim perstrinximus, mores quoque caeterasque vitae illius partes et studia circa regni administrationem paulisper prosequamur.

Capitulum LXXXVI.

Igitur divus augustus Fridericus, ut de Theoderico quidam scribit, et moribus et forma talis est, ut et illis dignus sit agnosci, qui eum minus familiariter intuentur; ita personam suam Deus arbiter et ratio naturae consummatae felicitatis dote sociata cumularunt. Moribus huiuscemodi, ut laudibus eorum nichil ne imperii quidem fraudet invidia. Forma corporis decenter exacta; statura longissimis brevior, procerior eminentiorque mediocribus; flava cesaries, paulolum a vertice frontis crispata; aures vix superiacentibus crinibus operiuntur, tonsore pro reverentia imperii pilos capitis et genarum assidua succisione curtante. Orbes oculorum acuti et perspicaces, nasus venustus, barba subrufa, labra subtilia nec dilatati oris angulis ampliata totaque facies laeta et hylaris. Dentium series ordinata niveum colorem representant. Gutturis et colli, non obesi, sed parumper succulenti, lactea cutis et quae iuvenili rubore suffundatur, eumque illi crebro colorem non ira, sed verecundia facit. Humeri paulisper prominentes; in succinctis ilibus vigor; crura suris fulta turgentibus, honorabilia et bene mascula. Incessus firmus et constans; vox clara totaque corporis habitudo virilis. Tali corporis forma plurima et dignitas et auctoritas tam stanti quam sedenti acquiritur. Valitudine satis prospera, preter quod interdum febre effimera corripitur. Bellorum amator, sed ut per ea pax acquiratur; ipse manu promptus, consilio validissimus, supplicantibus exorabilis, propicius in fide receptis. Si actionem diurnam forinsecus perquiras, antelucanos basilicarum et sacerdotum suorum coetus aut solus aut minimo comitatu expetit eosque tam grandi sedulitate veneratur, ut omnibus Italis erga episcopos et clericos servandi honorem et reverentiam ipse formam et exemplum tribuerit. Officiis divinis tantam prebet venerationem, ut omnem horam, qua coram ipso Deo psallitur, competenti veneretur silentio, nec ullus interim eum audeat de quolibet sollicitare negotio. Peractis votis et post missarum sollempnia divinis consignatus reliquiis mane reliquum curae regni administrandi deputat. Si venationibus exercetur, in equis, in canibus, accipitribus caeterisque eius generis avibus instituendis, spectandis, circumferendis nulli secundus. In birsando ipsemet arcum tendit, spicula capit, implet, expellit. Eligis quod feriat, quod elegeris ferit. In convivio talis disciplina, habundantia regia, ut nec sobrietas temulentiam nec fames frugalitatem possit incusare. Cum ludendum est, regiam tantisper sequestrat severitatem, eiusque temperamenti est, ut sit remissio non vicians, austeritas non cruentans. Erga familiares suos in proferendo alloquio non minax nec in admittendo consilio spernax nec in reatu investigando persequax. Scripturas et antiquorum regum gesta sedule perquirit. Elemosinas in ministerio pauperum plerumque ipse manu sua distribuit, pecuniarum suarum decimam aecclesiis et monasteriis fideliter dividit. In patria lingua admodum facundus, Latinam vero melius intelligere potest quam pronuntiare. Vestitu patrio utitur, nec profuso aut petulanti, sed nec plebeio, cui magis hoc decorum, ut in castris suis potius Martis pompa radiet quam Veneris. Qui cum in ampliando regno et subigendis gentibus tantus existat et in predictis occupationibus assidue versetur, opera tamen plurima ad regni decorem et commoditatem pertinentia diversis in locis inchoavit, quedam etiam consummavit et maximam providentiae partem obsequio pietatis inpendit. Palatia siquidem a Karolo Magno quondam pulcherrima fabricata et regias clarissimo opere decoratas aput Noviomagum et iuxta villam Inglinheim, opera quidem fortissima, sed iam tam neglectu quam vetustate fessa, decentissime reparavit et in eis maximam innatam sibi animi magnitudinem demonstravit; aput Lutra domum regalem ex rubris lapidibus fabricatam non minori munificentia accuravit. Etenim ex una parte muro fortissimo eam amplexus est; aliam partem piscina ad instar lacus circumfluit, piscium et altilium in se continens omne delectamentum ad pascendum tam visum quam gustum. Ortum quoque habet contiguum cervorum et capreolorum copiam nutrientem. Quorum omnium regalis magnificentia et maior dictu copia operae precium spectantibus exhibet. In Italia quoque aput Modoicium, Laudam et in aliis locis ac civitatibus in renovandis palatiis edibusque sacris tantam liberalitatis magnificentiam declaravit, ut totum imperium tanti imperatoris et munere et memoria in perpetuum fungi non desinat. Reges Hyspaniae, Angliae, Franciae, Datiae, Boemiae atque Ungariae, quamvis suspectam semper eius haberent potentiam, sibi adeo per amicitiam et societatem devinxit et ad suam voluntatem sic inclinatos habet, ut, quotiens ad eum litteras vel legatos miserint, sibi cedere auctoritatem imperandi, illis non deesse voluntatem obsequendi denuncient. Imperatorem Constantinopolitanum Manuel, ultro amicitiam et societatem eius expetentem, cum sese, sicut antecessores sui Romanorum appellaret imperatorem, inflexit, ut se non Romae, sed Neoromae vocet imperatorem. Et ne multis morer, toto regni sui tempore nichil umquam duxit melius, nichil iocundius, quam ut imperium urbis Romae sua opera suoque labore pristina polleret et vigeret auctoritate. Haec a glorioso principe acta sunt usque ad presentem annum, qui ab incarnatione Domini millesimus centesimus sexagesimus, regni autem eius septimus, imperii quintus numeratur, multa adhuc in regni gubernaculis feliciter acturo tandemque aput Regem regum cum piissimis principibus aeterna percepturo premia meritorum. Hos de latissimis gestorum tuorum pratis, augustorum optime, tam dilectus patruus tuus Otto episcopus quam nostrae humilitatis diligentia flores legit, unde huius opusculi coronam texeremus; plura, quae de te sciuntur et referuntur, peritioribus et magis domesticis relinquentes. Quae si cuiquam invisa fuerint, aut ea despicabilia iudicaverint, nos tamen obedientiae nostrae fructus consolabitur, qua precipienti paruimus. De qualitate autem operis vos, dilectissimi domini mei, videritis, quos in hoc opere arbitros elegimus et correctores. Vobis enim adiudicandum erit quod editis, per vos iudicandum quod delendum duxeritis.

Appendix ex codd. B1. B*.

Anno MCLX.

Anno ab incarnatione Domini MCLX. apud oppidum, quod vocatur Carcer, ab imperatore contra Mediolanenses grave prelium habitum est, et cum iam, Latinis qui secum erant fugientibus, victus videretur, strennue vicit. Cesi pene quingenti ex parte adversa, de nostris tantum quinque. Eodem anno vel proximo Arnoldus, vir grandevus et prudens, archicancellarius et Mogontinus archiepiscopus, de aecclesia sancti Iacobi per incendium exire coactus, a suis ministerialibus crudeliter necatus est.

Anno MCLXII.

Anno ab incarnatione Domini MCLXII. Mediolanum denuo novo genere obsidionis clausum est, castris in giro eius constructis.

Anno MCLXIII.

Anno MCLXIII. Mediolanum captum et funditus eversum est. Goizo rex Ungariae moritur.

Anno MCLXIIII.

Millesimo CLXIIII, dissentientibus inter se fratribus Goizi et filio eius parvulo, puer imperatorem, datis V milibus marcarum, sue parti adiungit. Veronenses, Vincentini, Paduani, Tarvisini rebellant. Octavianus moritur, Gwido substituitur. Eberhardus Salzburgensis archiepiscopus venerabilis obiit. Conradus Pataviensis episcopus substituitur, Conrado Robertus, Roberto Albanus Frisingensis canonicus. Hartwicus Ratisponensis episcopus inutilis, Hartmannus Brixiensis Deo dignus episcopus obierunt.

Anno MCLXVI.

Anno ab incarnatione Domini MCLXVI. apud Wirzeburch in pentecosten curia celebratur, ubi coniuratio fit ab imperatore et principibus qui aderant tam secularis quam aecclesiastici ordinis, quod Paschalis semper papa habeatur et eo mortuo nullus nisi de sua parte eligatur; similiter post mortem imperatoris nemo sibi substituatur, nisi iuraverit se eandem partem defensurum. Solus Albertus Frisingensis tunc iurare noluit. Nam Conradus Mogontinus iam ut hostis preiudicatus fuerat. Eodem anno Albertus Frisingensis, diu renitens, coactus iuravit obedire Paschali pro conscientia, quamdiu imperium partem eius foveret et quamdiu regalia habere vellet. Ipso itidem anno imperator circa festum sancti Petri descendens, Ungaros, qui ante promissam pecuniam ex maiori parte mentiti fuerant, denuo iurare coegit. Ubi rex Boemorum quendam de regulis Ruthenorum suae presentiae obtulit eiusque illum ditioni subdidit. Fames valida per totam terram.

Anno MCLXVII.

MCLXVII. Imperator circa autumpnum Italiam intravit ibique, cooperante cancellario suo Christiano, Paschalem per iterata sacramenta confirmavit; hoc eiusdem instinctu cancellarii apposito, quod nullus eorum umquam absolutionem eius iuramenti expeteret et oblatam numquam reciperet. Eodem anno dux Austriae H. et O. palatii comes maior in Greciam destinati, sine effectu, preter quod magnifice donati sunt, revertuntur. Heinricus dux filiam suam regi Ungarie coniugio copulavit. Inter Saxones et ducem Bawarie H. grave bellum agitatur.

Anno MCLXVIII.

MCLXVIII. Imperator Ravennates, Fagenses, Bononienses graviter attritos ad deditionem coegit. Christianus aput Mogontiam domno Conrado superponitur. Iuvavia, iam dudum propter Alexandrum ab imperatore proscripta, crematur, dubium an hostium patratu an proprio casu. Conradus, frater imperatoris, pro recuperanda gratia, quam dudum inepte amiserat, Italiam intrat, sed sine effectu revertitur. Welfo senior et Heinricus burgravius et Fridericus palatinus comes Hierosolimam petunt. MCLXVIII. Ungarus, sibi auxilium prestante H. duce Austriae, socero suo, bellum movet Grecorum imperatori pro eo quod fratrem suum regnum affectantem suscepit et fovit, coniugio filiae ditavit. Eodem anno imperator Anchonam obsidet, capit. Intereaque Romam premittit Reinoldum Coloniensem et Christianum Mogontinum cum copiis. Quibus inter Tusculanum et Urbem Romani cum exercitu occurrunt, committunt, vincuntur et ad internitionem ceduntur. Ceciderunt ibi de Romanis fere VIIII milia, capti fere tria. Subsequitur eos imperator, Leoninam urbem et porticus aecclesiae sancti Petri cremat; aecclesiam a Romanis incastellatam capit, et evertisset, si non religionis intuitu pepercisset. Post haec in Longobardiam iter flectit. Cremonenses, Brixienses, Mediolanenses ad locum suum reversi, Laudenses, Pergamenses, Mantuani hostibus imperii confederati rebellant. Eodem tempore pestilentia gravis exercitum invasit et ex maxima parte extinxit. Mortui tunc sunt de principibus Reinoldus Coloniensis, Daniel Bragensis, Eberhardus Ratisponensis, Conradus Augustensis, Gothefridus Spirensis, Herimannus Ferdensis, N. Cicensis episcopi, Fridericus filius regis Conradi, Welfo iunior, Berengarius de Sulzbach, de baronibns innumerabiles. Imperator cladem suorum, rebellionem Italorum litteris per omnem imperii latitudinem declamat. Ratisponensi episcopo Chono successit, Augustensi Hartwicus. Non minus autem et in Urbe pestis eadem desevit, adeo, ut dicebatur, quod mulieres maritis viduate ab exteris civitatibus expetere conubia cogerentur.

Anno MCLXVIIII.

MCLXVIIII. Rolandus, qui et Alexander, denuo Urbe cedit. Nam hoc eodem anno de Francia reversus, fretus quibusdam de nobilioribus Romanis et Gwillehelmo Siculo, sedem Lateranensis patriarchii insederat. Imperator periculoso itinere de Italia revertitur. Non multo post Gwido quoque a fidelibus imperatoris Rome locatur. Conradus Iuvavensis constanter cum Rolando perseverans defunctus est, eique Adilbertus filius regis Boemici, sororius eius, subrogatur. Inter haec noviter electi episcopi, ut consecrationem suam a Cristano Maguntino recipiant, ab imperatore compelluntur. Gwido, qui et Paschalis, moritur et in basilica beati Petri Romae sepelitur; a Romanis preter Centios Iohannes Albanensis episcopus eligitur et Calixtus tercius nuncupatur. Lodewicus rex Franciae et Heinricus rex Angliae invicem gwerrant; ab imperatore de pace inter se facienda precibus conveniuntur, adiunctis minis ex parte regis Francorum; nam inter imperatorem et regem Angliae fedus et amicicia fuit, data filia sua in uxorem Heinrico duci Bawariae et Saxoniae. Hartwicus Augustensis a Christiano consecratus ordines celebrat, Albertus Frisingensis, iam quasi liber et liberatus a scismate per mortem Gwidonis, similiter. Eodem anno rex Hierosolimorum de Sarracenis gloriose triumphavit.

Anno MCLXX.

[MCLXX.] Imperator natale Domini in Alsatia egit. Circa purificationem sanctae Mariae Norinberch curiam celebrat, ibi regem Boemiae, qui offenderat, de facili in gratiam recepit. Albanum Pataviensem electum, a suis ab episcopio perturbatum, specie tantum in episcopatum restituit, effectu minime. Nam offensus erat ei propterea quod a Cristano consecrari abnuit. Ob hanc etiam causam Chononem Ratisponensem electum graviter ibidem tractavit et curiam ei de hoc verbo usque in proximum pentecosten presignavit, quatinus aut ordines a Cristano reciperet aut episcopatum dimitteret. Intrante quadragesima Cisterciensis et Clarevallensis abbates imperatorem conveniunt super scismate eique suggerunt, ut Babinbergensem episcopum cum eis Romam destinet. Quod et factum est. Sed propter Longobardorum insolentiam negotium ipsum tunc provectu caruit; nam episcopus ipse ab eis repulsus, ad propria redire coactus est. Circa idem tempus Salzburgensis electus ab Olrico patriarcha Aquileigensi consecratus est, invito imperatore. Pascha in Alsatia celebratum est.

 

Incipit epistola Friderici imperatoris augusti ad Ottonem Frisingensem episcopum

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus dilecto patruo suo Ottoni Frisingensi episcopo gratiam suam et omne bonum.

Cronica, quae tua sapientia digessit vel desuetudine inumbrata in luculentam erexit consonantiam, a dilectione tua nobis transmissa cum ingenti gaudio suscepimus, et post bellicos sudores interdum in his delectari et per magnifica gesta imperatorum ad virtutes informari preoptamus. Ea vero, quae ab ingressu regni a nobis gesta sunt, ad peticionem tuam breviter conpilata noticiae tuae libenter commendaremus, nisi quod ad similitudinem priorum gestorum, quae ab excellentissimis viris edita sunt, magis dici possunt umbra quam facta. Tamen, quia tuum preclarum ingenium humilia extollere et de parva materia multa scribere novit, plus confisi tuis laudibus quam nostris meritis tantillum hoc, quod in Romano orbe per quinquennium fecimus, paucis perstringere curamus.

Post primam unctionem Aquisgrani et acceptam coronam Teutonici regni generalem curiam Merseburch in pentecosten celebravimus; ubi rex Danorum Petrus ad curiam nostram vocatus venit et hominio ac fidelitate nobis facta coronam regni de manu nostra suscepit. Deinde Cicensem episcopum Wichmannum ad archiepiscopatum Magdeburgensem transtulimus; et quamquam multae lites et controversiae inter nos et Romanam aecclesiam inde fuissent, ad ultimum tamen quod a nobis laudabiliter factum fuit auctoritas apostolica confirmavit.

Post haec expeditionem Romam movimus et in valida manu Longobardiam intravimus. Haec quia propter longam absentiam imperatorum ad insolentiam declinaverat et suis confisa viribus aliquantum rebellare coeperat, nos animo indignati omnia fere castella eorum furore debito et iusto non militum, sed servientium destruximus. Mediolanenses versuti et superbi verba sine fide nobis dederunt, et ut nostra concessione super Cumas et Laudam dominium habere mererentur, multam pecuniam nobis promiserunt; sed cum nec prece nec precio flectere nos possent, et cum ad terram eorum venissemus, a terra copiosa sua declinantes tres dies in solitudine nos duxerunt, quousque tandem contra voluntatem eorum prope iuxta Mediolanum ad miliare Teutonicum castra metati essemus; ibique dum ab eis mercatum quereremus, et ipsi nobis eum negarent, nobilissimum castrum eorum, Rosatum videlicet, quod quingentos milites armatos habebat, capi et incendio destrui fecimus; ibi milites nostri usque ad portam Mediolanensium iverunt et multos vulneraverunt et multos ceperunt.

Hinc inde ortis inimicitiis inter nos et illos, fluvium Ticinum versus Novariam transeuntes pontes duos, quos ipsi armaverant et incastellaverant, violenter occupavimus. Quos post transitum totius exercitus nostri destruximus. Inde tria castra eorum fortissima, Mumma videlicet, Gaila et Trica, destruximus, et natali Domini cum maxima iocunditate celebrato per Vercellas et Taurinum euntes Padum transivimus; inde Cheram, maximam et munitissimam villam, destruximus, civitatem Astam incendio vastavimus. Deinde Terdonam civitatem munitissimam natura et arte obsedimus; et post tres dies burgo capto, ipsam arcem cepissemus, nisi nox et maxima tempestas nos cohibuisset. Tandem post multos assultus, multas cedes et miserabilem stragem illorum et non modicum dampnum nostrorum arcem per deditionem occupavimus et quendam principem Grecorum, qui a marchione Malaspina captus erat, liberavimus. Destructa Terdona, Papienses, ut gloriosum post victoriam triumphum nobis facerent, ad civitatem nos invitaverunt; ibi in corona et maxima laeticia et ingenti servitio civitatis tres dies deduximus. Deinde directo tramite per Longobardiam, Romaniam, Tusciam euntes Sutrium usque pervenimus. Ibi domnus papa cum tota aecclesia Romana gaudenter nobis occurrit et consecrationem nobis paterne obtulit suaque gravamina, quae a Romano populo passus erat, nobis conquestus est. Sic nos cottidie simul euntes et simul hospitantes dulciaque miscentes colloquia Romam usque pervenimus. Romani nuncios suos ad nos miserunt et maximam pecuniam pro fidelitate eorum ac servitio, tria quoque a nobis iuramenta exquisierunt.

Inde cum domno papa et cardinalibus consilio inito, quia imperium emere noluimus et sacramenta vulgo prestare non debuimus, ut omnes dolos et machinamenta eorum declinaremus, Octaviano cardinale conducente maxima pars miliciae nostrae nocte per portam parvulam iuxta Sanctum Petrum intravit et sic monasterium Sancti Petri preoccupavit. Mane facto domnus papa cum tota aecclesia ad basilicam sancti Petri nos precessit et ad gradus cum maxima processione nos suscepit, et missa celebrata ad altare apostolorum Petri et Pauli in honore sanctae Mariae virginis, quia sabbatum erat, benedictionem coronae Romani imperii largiter super caput nostrum effudit. Quo rite peracto, dum omnes nimio labore et estu confecti ad tentoria rediremus et cibum caperemus, Romani de ponte Tyberino prosiluerunt et in monasterio sancti Petri, duobus servis nostris occisis et cardinalibus spoliatis, papam capere intendebant. Nos vero deforis strepitum audientes, armati per muros irruimus et tota die cum Romanis conflictum habentes eorum pene mille occidimus et in Tyberi submersimus et captivos deduximus, donec nox nos et illos diremit. Mane facto, quia victualia nobis defecerant, assumpto papa et cardinalibus cum triumpho victoriae laeti recessimus, et omnibus castris et munitionibus, quae circa Urbem erant, in potestatem nostram deditis, usque Albam venimus et per aliquot dies ibi cum papa morati sumus. Inde ivimus Spoletum, et quia rebellis erat et comitem Gwidonem Werram et caeteros nuncios nostros in captivitate tenebant, assultum ad civitatem fecimus. Mirabile et inscrutabile iudicium Dei! A tercia usque ad nonam munitissimam civitatem, quae pene centum turres habebat, vi cepimus, igne videlicet et gladio, et infinitis spoliis acceptis, pluribus igne consumptis, funditus eam destruximus. Inde euntes versus Anconam Paliologum nobilissimum principem Grecorum et Maroducam socium eius cum caeteris nunciis Constantinopolitani obvios habuimus. Qui ut in Apuliam iremus et hostem utriusque imperii Willehelmum potentia virtutis nostrae conterere vellemus, infinitam pecuniam nobis dare spoponderunt.

Quia vero milicia nostra propter multos labores et bella nimis attrita fuit, placuit magis principibus redire quam in Apuliam descendere. Sicque nobis redeuntibus et Grecis cum superbia multitudinis suae et copiosa pecunia in Apuliam euntibus, Paliologus post adeptum Barum et munitionem destructam obiit, et Willehelmus congregato exercitu repente in Grecos irruit et paucis captis et caeteris occisis omnem pecuniam asportavit.

Nos vero cum maxima victoria a Deo nobis prestita, qualem cum mille octingentis militibus conquisitam prius numquam audivimus, Veronam usque pervenimus. Qualiter illi in precipitio cuiusdam montis nobis insidias posuerint et qualiter a nobis occisi et duodecim suspensi sint, tu audisti. Scis etiam in ordine, quam inter fratrem tuum ducem Austriae et ducem Baioariae concordiam fecerimus et quam gloriose Fridericum in Coloniensi archiepiscopatu sublimaverimus. Haec pauca paucis comprehensa illustri ingenio tuo dilatanda et multiplicanda porrigimus.

 

Addendum.

 

Otto von Freising, Sohn des österreichischen Markgrafen Leopold III. aus dem Hause der Babenberger und der salischen Kaisertochter Agnes, Cisterciensermönch und Bischof von Freising, Gelehrter aus Pariser Schule und größter Geschichtsschreiber der salisch-staufischen Zeit, von der Kirche als Heiliger verehrt: eine herausragende Persönlichkeit, die ihresgleichen kaum hatte. Drei Elemente verbinden sich in Otto zur Einheit: die Zugehörigkeit zum höchsten Reichsadel, das monastische Bewußtsein der neuen Reformorden und die Gelehrsamkeit der Pariser Universität.

Geboren wurde Otto etwa 1112 oder 1113 als fünfter Sohn von insgesamt achtzehn Kindern der Ehe seiner Eltern. Seine Mutter Agnes, eine Tochter Heinrichs IV. und Witwe des staufischen Herzogs Friedrich von Schwaben, hatte bereits wenigstens vier Kinder aus ihrer ersten Ehe, darunter den späteren König Konrad III., der also Ottos Halbbruder war. Auch Ottos Vater, der heilige Markgraf Leopold III., war vor der Ehe mit Agnes schon verwitwet und hatte wenigstens einen Sohn aus der früheren Ehe. Ottos Großvater also war römischer Kaiser – wenn auch, wie man einschränken muß, vom illegitimen Gegenpapst Clemens gekrönt. Kaiser Heinrich V. war sein Onkel, sein Bruder Heinrich II. Jasomirgott war Herzog von Österreich. Ein jüngerer Bruder namens Konrad wurde Bischof von Passau, später sogar Erzbischof von Salzburg. Zwei Schwestern – Gertrud und Agnes – wurden den Herzögen von Polen und Böhmen vermählt. Während der Zeit schließlich, da Otto intensiv von den Reichsgeschäften gefordert wurde, war der römische Kaiser sein Neffe Friedrich I. Barbarossa.

Um diesen familiären Hintergrund zu wissen hilft zum Verständnis eines Mannes, der in seinem Werk sich in äußerster Bescheidung zurückhält, und zum Verständnis des Werks, das kein einfacher Chronist und kein Stubengelehrter verfaßt hat, sondern einer der auf oberster Ebene selber agierenden Männer; der aber zugleich nicht als Reichsfürst oder Politiker schreibt, sondern geprägt vom Geist des Mönchtums, gestützt auf immense Gelehrsamkeit.

Von seinen Eltern von Anfang an für den geistlichen Beruf bestimmt, erhielt Otto seine erste Ausbildung bei den Chorherren von Klosterneuburg, einer Stiftung seines Vaters. Um 1126 wurde er Propst des Stifts, um von den Einkünften aus dieser Pfründe ein Studium in Paris zu finanzieren. Wohl noch 1126 begab Otto sich dorthin.

Student in Paris

Über die Zeit des Studiums ist nicht viel bekannt. Der wichtigste Lehrer Ottos, so viel ist gewiß, war Hugo von Sankt Victor, der aus sächsischem Adel stammte, ein Freund übrigens des heiligen Bernhard von Clairvaux, selbst aber Augustinerchorherr. Hugo vertrat inhaltlich die traditionelle Theologie, die Vätertheologie. Er war aber, wenn man so sagen kann, der Sprache der Neueren, der beginnenden Scholastik, durchaus mächtig, wie sie etwa Petrus Abælardus oder Gilbertus Porretanus vertraten.

Otto selber war seinem Wesen nach ebenso konservativ und traditionsgebunden wie sein Lehrer Hugo. Er hat aber, mehr als dieser, Elemente des neuen theologischen Weges aufgenommen. Am deutlichsten läßt sich dies vielleicht an seiner Stellung zu den aufkommenden Aristotelesstudien erkennen. Von der umfassenden Aristotelesrezeption des dreizehnten Jahrhunderts war man noch weit entfernt, doch begann man, sich verstärkt mit der Kategorienlehre zu befassen, also mit der Logik des Aristoteles, wenn auch immer noch im Gewand und in der Auslegung der Neuplatoniker Porphyrius und Boethius. Man begann – bei Gilbert zum Beispiel wird das deutlich – die „Kategorien“ auf Gott anzuwenden.

Augustinus hatte genau dies noch verworfen, oder genauer: selbst getan und dann verworfen. Im selben Geist bekämpfte etwa Bernhard von Claivaux den Porretaner Gilbert, aber Otto verteidigte ihn. Damit ist nicht gesagt, daß Otto Gilberts Positionen und Methoden sich zu eigen machte, obschon er sogar in seiner Diözese Aristotelesstudien förderte. Er selber blieb im wesentlichen in den konservativen Bahnen. Aber er war ein Mann des Ausgleichs, des Kompromisses um des Friedens willen.

Mönch von Morimund

Doch haben wir vorgegriffen. Denn bevor Ottos theologische Anschauungen sich historisch greifen lassen, steht ein anderes Ereignis da, von einschneidender Natur, wenngleich durchaus nicht einzig in dieser Zeit: Als Otto nach Abschluß seiner Studien 1132 oder 1133, höchstens zwanzig Jahre alt, mit einem Gefolge von fünfzehn Klerikern auf dem Heimweg von Paris nach Klosterneuburg war, machte der Trupp im noch jungen Cistercienserkloster Morimund in Lothringen Halt. Zwar wissen wir nicht, was während dieses Klosteraufenthalts im einzelnen geschah, doch kann es nichts Geringes gewesen sein: Alle sechzehn Männer bekehrten sich und traten in den Orden des heiligen Bernhard ein.

Wohl im Januar 1138 wurde Otto zum Abt von Morimund gewählt. Doch schon ein halbes Jahr später ereilte ihn der Ruf auf den Freisinger Bischofsstuhl. Er folgte dem Ruf, blieb aber seiner cisterciensischen Berufung treu, der Regel des Ordens ebenso wie dem monastischen Habit. Als Bischof sorgte er sich in besonderer Weise um die Erneuerung des kirchlichen und religiösen Lebens im Geiste der Reformorden. Bemerkenswert ist freilich, daß Otto, wo er neue monastische Gemeinschaften ansiedelte, nicht seinen eigenen Orden bevorzugte, sondern Prämonstratenser und Augustinerchorherren in sein Bistum holte.

Bischof und Reichsfürst

Das bischöfliche Amt hatte Otto unter die Fürsten des Reichs eingereiht. Bezeichnenderweise hatte er die Regalien, also die weltlichen Amtsvollmachten, von seinem Bruder König Konrad III. empfangen. Wie wir aus seinem Hauptwerk wissen, der Chronica, sah Otto die politische oder besser welthistorische Lage in düsteren Farben und unterm Gesichtspunkt eschatologischer Erwartung. Dennoch nahm er die ihm zuteilgewordenen Aufgaben willig an. Er erschien auf den Reichstagen, er übernahm eine Gesandtschaft für seinen Bruder Konrad nach Rom, wo er Papst Eugen III. traf, er nahm das Kreuz und zog 1147 zum II. Kreuzzug ins Heilige Land. Bis Constantinopel zog er an der Seite seines Bruders Konrad III. Von Nicæa durch Kleinasien führte der Freisinger Bischof allein eine Abteilung der Kreuzfahrer, kämpfte gegen türkische Angreifer, wurde geschlagen und mußte fliehen, erreichte eben noch die See und brachte die Reste seines Trupps auf dem Seeweg nach Palästina. Ostern 1148 konnte er wieder zusammen mit Konrad feiern: an der Stätte der Auferstehung, in Jerusalem. Auf dem Rückweg 1149 oder 1150 suchte er zunächst Bernhard von Clairvaux auf. Es ging nicht nur um Angelegenheiten des Cistercienserordens, sondern auch um hohe Politik: Bernhard gab ihm eine Botschaft an den König mit, die zwischen Konrad und dem Normannen Roger von Sizilien vermitteln helfen sollte.

Historia de duabus civitatibus

Die Chronica oder Historia de duabus civitatibus, eine Weltgeschichte in acht Büchern, war zu dieser Zeit bereits vollendet. Otto hatte von 1143 bis 1146 an ihr gearbeitet. Sie schildert in sieben Büchern die Geschichte der Welt von der Erschaffung Adams bis auf Ottos eigene Gegenwart. Das achte Buch behandelt die Eschata, letzten Dinge. Diese Konzeption einer Weltgeschichte ist – sieht man vom achten Buch ab – an sich nichts Besonderes, und auch die Behandlung der Eschatologie in historischem Kontext ist zumindest nicht einzigartig. Was Ottos Werk von andern Weltchroniken unterscheidet, das kündigt der Titel an: Historia de duabus civitatibusGeschichte der zwei Staaten. Es sind dies die zwei „Staaten“ Augustins, wie der Kirchenvater sie in seiner Civitas Dei beschrieben hat: die civitas Dei, der „Gottesstaat“ oder das Neue Jerusalem, das ist die Kirche, und die civitas terrena oder civitas diaboli, der irdische oder Weltstaat oder Staat des Teufels, versinnbildet durch Babylon. Otto will also nicht bloß Geschichtsschreiber sein, er versteht sich vielmehr in erster Linie als Theologen, der die Geschichte deutet.

Augustinische „civitates“ versus Reichstheologie

An dieser Stelle ist ein knapper Exkurs notwendig. Wenn wir oben gesagt haben, die civitas Dei, das sei die Kirche, so bedarf dies näherer Ausführung. Denn man darf die konkrete, hierarchisch organisierte Kirche nicht schlechterdings civitas Dei nennen. Es sind zwei verschiedene Dinge. Andererseits sind sie doch wesenhaft identisch. Wie ist das zu verstehen? – Die civitas Dei im Sinne Augustins, das ist die ewige Gemeinschaft aller Engel und Heiligen. Das und nichts anderes ist eben die Kirche, die eine, heilige, katholische und apostolische. Der Begriff „Kirche“ umfaßt ja weit mehr als nur, was man die „sichtbare Kirche“ genannt hat. Das ist nur ihr je aktual auf Erden pilgernder Teil in seiner vom Herrn ihm eingestifteten Verfaßtheit, eben der kirchlichen Hierarchie und dem kirchlichen Sakrament. Diesen „pilgernden Teil“ nennt Augustin eine civitas permixta, eine „gemischte Gesellschaft“: Denn in ihr sind Gute und Böse, civitas Dei und civitas terrena für uns unscheidbar miteinander verwoben; erst im Gericht wird der Herr die Spreu aussieben. Dennoch stellt Hierarchie – unabhängig von der persönlichen Würdigkeit der Amtsträger – und stellt das Sakrament sicher, daß die auf Erden in der Zeit pilgernde Kirche Anteil hat an der Fülle des Heils, an der ewigen Kirche Gottes. Die civitas terrena dagegen ist durch negative Merkmale gekennzeichnet: Selbstbezogenheit statt Gottesbezogenheit, Verwirrung statt Klarheit, Zerteilung statt Einheit. Jeder konkrete, historische irdische Staat gehört damit der Sphäre der civitas terrena an, unbeschadet der möglichen Heiligkeit seiner Glieder oder gar Führer.

Otto von Freising nun faßt Augustin vor allem als den Künder und Schreiber der civitas Dei. Als maßgeblichen Historiographen der civitas terrena zieht er eine andere Autorität heran: den hispanischen Presbyter Orosius, einen etwas jüngeren Zeitgenossen und treuen Gefolgsmann – zeitweise gar Mitarbeiter – Augustins in den damaligen kirchenpolitischen Konflikten, der die Abfassung seiner vielgelesenen Historiæ adversum paganos mit einem ausdrücklichen Auftrag Augustins begründet. Ist freilich die Authentizität dieses Auftrags schon reichlich ungewiß, so ist das orosianische Geschichtsdenken demjenigen Augustins geradezu entgegengesetzt. Orosius vertritt eine Reichstheologie, wie man sie bis dahin nur vom griechischen Kirchenhistoriker Euseb von Cæsarea kannte. Für diese „Reichstheologen“ fallen Römisches Reich und Kirche dank der Bekehrung des Reichs in eins zusammen: Das imperium Romanum wird zur civitas Dei – für Augustinus eine undenkbare Vorstellung.

Ottos Synthese

Wie aber geht Otto mit diesem fundamentalen Gegensatz seiner beiden hauptsächlichen Autoritäten um? – Wie er sich von Anfang an auf Augustinus und Orosius beruft, so ziehen sich zwei Motivstränge durch das ganze Werk. Otto tritt uns entgegen als forschender Historiograph und zugleich als Theologe, als Angehöriger des höchsten Reichsadels und enger Verwandter des Kaiserhauses ebenso wie als frommer Christ und Mönch. Als dieser ist er zutiefst ergriffen und überzeugt von der Wahrheit der augustinischen civitates-Lehre, die er für seine Zeit erneuern möchte; als jener aber ist er fest verwurzelt im Reichsbewußtsein – ohne daß die „staufische Reichsideologie“ schon kaiserlicherseits propagiert würde –, im Glauben an das christliche Römische Reich des Mittelalters, das er trotz der endzeitlichen Erscheinungen seiner Gegenwart nicht verwerfen kann. Otto sucht daher nach einer Rechtfertigung der Heiligkeit des Reichs (wenn auch dieser Begriff in der Chronica noch nicht auftaucht, der Sache nach ist er zweifellos schon vorhanden) und findet sie in der orosianischen Reichstheologie. Er will beides, die Theologie von den zwei gegensätzlichen Staaten und die Theologie vom Reich. Er ist also gezwungen, beides miteinander zu einer Synthese zu verbinden. Dies fällt ihm insofern leicht, als ihm im Gefolge Augustins eine zweite, scheinbar doch an Augustin anschließende und auf ihm aufbauende Autorität zur Verfügung steht, die ihm den zweiten Teil zu dieser Synthese liefert. Die Vereinbarkeit beider Aspekte will und kann Otto nicht in Frage stellen. Er müßte ja, wenn sie denn nicht vereinbar wären, gleichsam einen der beiden geistigen Äste absägen, auf denen er sitzt.

Nun sind aber Augustin und Orosius, wenn man beide ernst nimmt – und das bedeutet wenigstens für Augustin eine in erster Linie theologische Betrachtungsweise –, schlechterdings nicht vereinbar. Damit soll aber nicht gesagt sein, daß Ottos Versuch einer Synthese von vornherein gescheitert sei. Vielmehr steht am Ende als Ergebnis ein ganz neuer, von beiden Vorgängern verschiedener Entwurf der Geschichtsdeutung, der weder die naive Reichstheologie des Orosius einfach übernimmt, noch die Strenge und die klare Dualität der augustinischen Anschauungen. Dennoch bleibt diesem Entwurf eine gewisse Ambivalenz, ein Schwanken zwischen unterschiedlichen Begriffsverständnissen. Gerade damit aber verkörpert Otto von Freising auch die Situation seiner Zeit: die innere Zerrissenheit angesichts der Spaltung, ja des Kampfes zwischen regnum und sacerdotium, ohne daß er vom einen oder vom andern hätte lassen können.

Die staufische Wende

Vom Werk zurück zur Vita. Als König Konrad im Jahre 1152 starb und der Staufer Friedrich Barbarossa, Ottos Neffe, zum Nachfolger erwählt wurde, da wandelte sich mit der politischen Gesamtlage erkennbar auch Ottos Verhältnis zu den Geschäften des Reichs. Daß er nun mehr noch als zuvor unmittelbar beteiligt ist – am Ausgleich zwischen Staufern, Welfen und Babenbergern etwa wirkte er ebenso mit wie bei der Beilegung des Streits mit Papst Hadrian IV. –, ist dabei nicht das Entscheidende; vielmehr wandelt sich die negative, pessimistische Färbung seiner Sicht der Dinge, wie sie noch zur Zeit Konrads in der Chronica zum Ausdruck gekommen war. Friedrich erscheint ihm nun als Friedensherrscher, der das Recht und die Ordnung des Reichs wiederherstellt. Die eschatologische Gesamtschau Ottos blieb davon zwar unberührt, denn sie beruhte ja auf Offenbarung, auf den Aussagen der Schrift. Aber Friedrich gab ihm neue Hoffnung, daß das Ende mit seinen aus der Schrift bekannten Schrecken noch nicht unmittelbar bevorstand. Friedrich wurde für ihn, was später ein Carl Schmitt – wenn der Vergleich möglich ist – mit Blick auf II Thess 2,6-7 den Katechonten nannte: der „Aufhalter“, durch dessen Wirken die Heraufkunft des Antichrists noch verzögert wird.

Hätte Otto das neuerliche Zerwürfnis der weltlichen Gewalt des Reichs mit der Kirche und das Schisma von 1159 noch erlebt, er hätte sich ohne Zweifel in seiner vorigen Auffassung bestätigt gesehen: in der endzeitlichen Erwartung der Chronica. Allein er starb bereits am 22. September 1158 in seinem Heimatkloster Morimund, auf dem Weg nach Citeaux zum Generalkapitel der Cistercienser. Von seinem Werk über die Taten Friedrichs (Gesta Friderici), das zu verfassen der Kaiser selber ihn ersucht hatte, hatte er zwei Bücher fertiggestellt. Sein Sekretär Rahewin sollte das Werk fortsetzen.

Gesta Friderici

Die beiden ersten Bücher der Gesta Friderici hatte Otto innerhalb nur weniger Monate in seinen beiden letzten Lebensjahren, von 1157 bis 1158, niedergeschrieben. Voran stellt er das Schreiben des Kaisers von 1157, das nicht nur den Auftrag zu dem Werk beinhaltet, sondern auch eine gleichsam offizielle Auflistung der eigenen Taten durch den Kaiser nach Art der Res gestæ des Augustus. Otto selber greift noch einmal bis zur Bannung Heinrichs IV. durch Papst Gregor VII. im Jahre 1076 zurück. Das erste Buch reicht bis zum Tode Konrads III., wobei die Zeit, die Otto selbst miterlebt hat, ausführlichere Darstellung erfährt, während die ältere Zeit eher komprimiert geschildert wird. Stets nimmt Otto sich jedoch die Freiheit, Gegenstände, die er für besonders bemerkenswert erachtet oder die ihn einfach interessieren, ausführlicher zu beschreiben, zu kommentieren oder zu erläutern, ja auch phlisophische oder theologische Exkurse einzuflechten. Das zweite Buch beginnt mit der Königswahl Friedrichs Barbarossa 1152 und führt uns bis ins Jahr 1157. Diese wenigen Jahre werden mit vielen Details ausgebreitet, und zwar um so materialreicher, je dichter Otto am Geschehen war.

Nach Ottos Tod übernahm sein Sekretär Rahewin (in den Quellen auch Radewin oder Radewig; wir übernehmen hier die „eingebürgerte“ Namensvariante) auf Ottos eigenen Wunsch hin und in Absprache mit dem Kaiser die Aufgabe, das Werk fortzusetzen. Er verfaßte in den folgenden Jahren – von Ende 1158 bis 1160 – zwei weitere Bücher. Der behandelte Zeitraum reicht vom August 1157 bis Anfang 1160. Diese Bücher III und IV der Gesta Friderici erlauben die Feststellung, daß Rahewin stilistisch und intellektuell dem Unternehmen durchaus gewachsen war. Dabei ist – ohne daß ein Bruch im Gesamtwerk deutlich würde – doch auch Rahewins eigene Handschrift unverkennbar: Stärker als Otto legt er das Gewicht auf die Darstellung der historischen Fakten zu Lasten ihrer theologischen Interpretation, in deutlich größerem Umfang flicht er Aktenmaterial ein: Zitate, Urkunden, Bullen, Reden.

Nun fallen aber in Rahewins Part auch jene Ereignisse, die neuerlich die Spaltung zwischen regnum und sacerdotium aufbrechen ließen: Der von Friedrich Barbarossa – und vor allem von seinem Erzkanzler Rainald von Dassel – vom Zaun gebrochene Streit auf dem Reichstag zu Besançon und das Schisma von 1159. In der breiten Darstellung dieser Ereignisse – namentlich durch Quellenzitate – tritt Rahewin als unparteilicher Berichterstatter auf, der es ausdrücklich dem Leser überläßt, sich anhand des dargebotenen Materials ein eigenes Urteil zu bilden. Die Auswahl dieses Materials jedoch erweist sich bei näherer Betrachtung als so einseitig, daß der Leser, dem keine andern Informationen zu Gebote stehen, fast unweigerlich für die kaiserliche Partei eingenommen wird. Von Otto wäre solche Einseitigkeit kaum zu erwarten gewesen. Nicht daß wir Otto umgekehrt auf der päpstlichen Seite sehen sollten: Nein, Otto hätte nach allem, was wir von ihm wissen, zu beiden Seiten größtmögliche Distanz gewahrt, er hätte – gewiß ohne direkte Angriffe – auch seine Enttäuschung über den Kaiser erkennen lassen, und er wäre zurückgekehrt zur in der Chronica vorherrschenden Schau seiner Gegenwart, die in eschatologischem Licht die endzeitlichem Erscheinungen hervorhebt.

Hat also Rahewin seinem ehemaligen Herrn in dessen grundsätzlicher Sicht der Dinge nicht folgen können, nicht folgen wollen? – Es sei die Hypothese gewagt: Rahewin konnte tatsächlich, als er über die genannten Ereignisse schrieb, nicht anders. Er konnte von seiner Warte aus nicht weiter blicken – denn er hatte nicht die Position, er hatte nicht den Status und die Unabhängigkeit des bischöflichen Reichsfürsten Otto von Freising. Rahewin war angewiesen auf die Informationsquellen, die die kaiserliche Kanzlei ihm bot: Daraus ergibt sich zwangsläufig die Einseitigkeit des von ihm verarbeiteten und dargebotenen Materials.

Weshalb, so bleibt zu fragen, hat Rahewin das Werk nicht über den genannten Zeitraum hinaus fortgesetzt? – Die einfachste Antwort lautet: weil er Ende des Jahres 1160 zum Propst des Freisinger Stiftes Sankt Veit gewählt wurde, wo er in den siebziger Jahren starb. Freilich ist nicht einzusehen, weshalb er nicht auch als Propst weiter an den Gesta Friderici hätte arbeiten können – hatte doch auch Otto seine Werke als Bischof und Reichsfürst geschrieben, der obendrein immer noch das Amt des Abtes von Morimund innehatte. Vielleicht wird man also Rahewins Propstwahl als bewußten Rückzug von den Reichsangelegenheiten zu deuten haben. Rahewin mag erkannt haben, daß er als Historiograph für Zwecke eingesetzt wurde, die er nicht überblicken konnte oder die ihm in immer zweifelhafterem Licht erschienen. Jedenfalls folgt er darin wieder Otto: Er wird ganz und gar Mönch, er lebt und er stirbt in seinem Kloster, wie auch den heiligen Bischof Otto dessen letzter Weg heim in seine Abtei Morimund geführt hatte.

Das Werk beider aber, die Gesta Friderici, bleibt die mit Abstand wichtigste erzählende Quelle über die ersten Jahre des staufischen Kaisertums und ist zugleich eins der herausragenden Erzeugnisse der abendländischen Historiographie.

Editorische Notiz

Wir bieten hier den Text der Gesta Friderici in der Textgestalt der Ausgabe von Simson und Waitz in den Monumenta Germaniæ Historica ohne deren kritischen Apparat dar, obgleich diese Edition inzwischen durch die von Schmale in der Freiherr-vom-Stein-Gedächtnis-Ausgabe überholt ist; lediglich der Apparat der MGH-Ausgabe ist immer noch heranzuziehen. Es ist vorgesehen, den hier gebotenen Text später nach Schmales Edition zu korrigieren. – Den Text der Chronica (Historia de duabus civitatibus) können wir bis auf weiteres nicht bieten.

 

Robert Ketelhohn