Liber I
[recensere]ANNO MºOCLXXXVIIº., qui est annus tricesimus tertius A.D. 1186. regni Henrici regis secundi, idem rex Henricus, filius Matildis imperatricis, tenuit sollemne festum die christmas Nativitatis Dominicæ, quæ quinta feria evenit, in Anglia apud Gedefordam.
Cui interfuit Johannes filius ejus, et Johannes Cumyn archiepiscopus Divelinensis, Gaufridus Eliensis episcopus, David frater regis Scotiæ comes de Huntedona, Robertus comes de Leycestria, Willelmus comes de Arundel, Rogerus Bigot comes. In illo vero festo prædicti comites de Leicestria et de Harundel, et Rogerus Bigot servierunt ad mensam regis de servitio quod ad illos pertinebat in coronationibus et sollemnius festis regum Angliæ.
Ibi autem in crastino Nativitatis Domini pervenit ad aures regis quod duo legati, missi a latere Urbani summi pontificis, applicuerunt in Angliam apud Doveram ; quorum unus dicebatur Octovianus, diaconuscardinalis, et alter Hugo de Nunant, clericus et familiaris domini regis, quem ipse ad papam miserat, utsecum unum vel duos cardinales duceret, quibus doinus papa commisisset legationem in Hiberniam, adcoronandum Johannem filium suum in regem Hiberniæ. Quo audito rumore, rex misit obviam eis Johannem Divelinensem archiepiscopum, et Radulfum Herefordensem archidiaconum : et dominus rex venit Lundonias obviam eis ; et recepit eos in die Circumcisionis Domini, cum venerabili processione, apud Westmonasterium in ecclesia Sancti Petri. Ipsi vero, auctoritate summi pontificis , cruces ante se portari fecerunt ubicunque ambulabant ; et semper incedebant mitrati, et rubeis indumentis induti ; et dicebant quod missi erant a latere domini papæ ad audiendas et terminandas causas ecclesiasticas, si quæ referendæ essent ad summum pontificem. Sed Baldewinus Cantuariensis archipersuades considerantes quod de adventu supradictorum legatorum nihil nisi quod in ignominiam et in detrimentum regni evenire posset, si ipsi in regno moram facerent, consuluerunt domino regi quod ipse illos secum duceret in Normanniam, ad pacem et concordiam inter ipsum et Philippum regem Franciæ faciendam ; quorum consiliis rex adquievit. Qui cum audisset per internuncios suos quod pax nullatenus reformari posset inter eos, nisi rex transfretasset, statim præmisit Johannem filium suum in Normanniam, et ipse cum prædictis legatis, et cum copiosa militum et servientium multitudine, venit usque Doveram, ubi naves suæ paratæ erant ad transfretandum : et post paucos dies mare intravit. Et cum jam fere transfretasset, et apud Witsant ante portum pervenisset, habuit sibi ventum obvium ita contrarium, quod terram ibi capere non potuit, sed eodem die in crepusculo reversus est ad Doveram. Et facta ibi mora trium dierum, die artis proxima post Caput Jejunii, scilicet decimo tertio kalendas Martii, iterum mare sand. cuit apud Witsant, ubi habuit sibi obvios Philippum comitem Flandriæ, comitem Teobaldum, et comitem de Gynes, et alios multos de comitibus et baronibus de regno Franciæ, qui eum et suos cum gaudio recipientes, salvum conductum usque in Normanniam fecerunt. Cum vero dominus rex venisset ad Aubemarliam, habuit ibi sibi obvium Walterum archiepiscopum Rotomagensem, et Ricardum ducem Aquitanniæ, et Johannem fratrem ejus et Willelmum de Mandevil comitem de Aubemarle, et multos alios de familiaribus suis, tam de episcopis quam comitibus et baronibus retisuis. Sed interim magna pars de familia regis, volens Great part transfretare in Normanniam, inter Schorham et Depe, nue submersa est in maricum magna parte thesauri Aaronis Judæi Lincolniensis defuncti. In crastino vero postquam rex transfretaverat, Gilbertbertus Lundoniensis obiit.
Interim appropinquante festo Annunciationis Dominicæ, Philippus rex Francorum et Henricus rex Angliæ the inter se ceperunt colloquium, statuentes diem collofo quii in octavis Paschæ, apud Nonencurt ad vadum Sancti Remigii. Quo cum venissent, nec inter eos, cum inde diu tractassent, convenire potuisset, propter lerabiles exigentias quas rex Franciæ sibi fieri postulavit, sine spe pacis et concordiæ recesserunt.
Interim per præceptum regis Angliæ facta est apud Doveram turris fortissima.
De discordia inter regem Franciæ, et Henricum regem Angliæ.