Gesta Romanorum (Oesterley)/118

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
118. De fallacia et dolo.
1872
Fairytale left blue.png 117. De obstinatis et converti non volentibus et eorum plaga per diffinitivam sententiam. 119. Quod omnium viventium in mundo de beneficiis acceptis est ingratissimus homo. Fairytale right blue.png

Cap. 118. (110.)

De fallacia et dolo.

Miles quidam intravit Egiptum; cogitans, ibi pecuniam suam relinquere, interrogavit, si aliquis fidelis ibi maneret, cui pecuniam suam ad custodiendum traderet, et audivit, quod erat quidam senex; ad eum accessit, ut mille talenta ei traderet, et deinde ad peregrinandum perrexit. Peracto itinere ad eum rediit, cui talenta commiserat, et commissa ab eo quesivit; at ille plenus nequicia numquam se eum vidisse asseruit; miles vero sic deceptus contristatus est valde, et singulis diebus ab eo peciit et cum blandis sermonibus deprecans, ut sibi redderet. Deceptor increpabat eum, ne talia de eo amplius diceret vel eciam at eum rediret. Ille tristis ab eo recessit, habens obviam quandam vetulam pannis heremitalibus indutam habensque in manu baculum, et per viam levavit lapides, ne transeuntes pedes lederent. Que videns eum flentem et cognoscens, quod extraneus esset, commota pietate eum vocavit, et quid accidisset interrogavit. At ille ordinate narravit, quomodo per illum senem esset deceptus. At illa: [99] Amice, si vera sunt, que michi dicis, dabo tibi sanum consilium. At ille: Testis est michi deus; vera utique sunt. Que ait: Adduc michi hominem de terra tua, cujus dictis et factis fides adhiberi posset. Ille vero adduxit; cui adducto precepit vetula x cophinos emere exterius preciosis depictos[1] coloribus ferroque ligatos cum seraturis deargentatis lapidibus impleri jussit; miles vero fecit, sicut mulier jussit.[2] Mulier videns omnia parata, ait: Nunc decem homines perquire, qui mecum et cum socio tuo ad domum deceptoris tui vadant et cophinos deferant. Unus post alium venientes ordine longo et quam cito primus intravit et nobiscum quiescit. Veni audacter et pete pecuniam! Ego vero in deo confido, quod pecunia tibi reddetur. Que vetula cum socio decepti ad domum deceptoris venit et ait: Domine, iste extraneus homo hospitatus est mecum et vult adire patriam suam et querit prius pecuniam suam que est in decem cophinis, alicui homini probo et fideli commendare, donec revertatur; precor ergo te, ut amore dei et mei in domo tua custodias; et quia audivi et scio te probum et fidelem, nolo per aliquem nisi preter te solum pecuniam custodire. Cum sic loqueretur, ecce intravit primus servus deferens cophinum unum. Quod videns deceptor credidit verum esse quod vetula dixit. Post hoc intravit miles, ut vetula precepit. Quem videns deceptor, timens, si pecuniam peteret, alius sibi non crederet, ad custodiendum suas pecunias contra eum venit adulando dicens: Amice, ubi fuisti? Veni et accipe pecuniam tuam fidei mee jam diu commendatam! Miles vero letus pecuniam recepit, gracias agens deo et vetule; vetula vero hoc videns surrexit et ait: Domine, ego et homo iste ibimus contra ceteros cophinos et festinabimus; tu vero exspectas, donec redeamus et bene serva quod jam adduximus! Et sic miles per vetulam pecuniam suam recuperavit.

Carissimi, miles iste est quilibet Christianus, qui in isto mundo quamdiu vivit peregrinatur, quia facit omni die dietam ad mortem; qui decem talenta i. e. decem precepta domini inordinate per peccatum tradidit cuidam seni; senex iste est mundus plenus deceptionibus, unde si in rebus mundanis delectamur et mundo confidimus, precepta [99b] divina amittimus et vix cum difficultate acquirere [celum] poterimus, donec miser homo per veram contricionem confessionem et satisfactionem acquiramus. Vetula ista habitu peregrini induta est consciencia sana, que continue amovet lapides i. e. operaciones malas de via cordis tui, ne pedes bonarum cogitacionum offendantur. Dic michi, quomodo debes recuperare, quod per peccatum perdidisti? Certe oportet te adducere de patria tua i. e. de corde tuo x homines i. e. decem opera penitencie, ita quod pro quolibet precepto quod per peccatum violasti unum actum misericordie seu penitencie oportet te adimplere, quia secundum beatum Augustinum nullum bonum irremuneratum et nullum malum impunitum. Item oportet quod habeat cophinum bene ligatum scilicet contritum cor et virtutibus bene insignitum parvis lapillis plenum. Lapides isti in corde est meditacio v vulnerum Christi et memoria passionis ejus, que continue oportet habere contra diabolum, mundum et carnem, in cujus figura dicitur I Regum, quod David cum baculo pastorali et cum funda et quinque lapidibus Goliam occidit. David interpretatur manu fortis et significat Christum; funda significat amorem trahens eum de celo in mundum, a mundo in crucem; quinque lapides sunt quinque vulnera, Golias est diabolus, et sic per quinque lapides i. e. vulnera tandem occiditur; si ergo istos lapides continue in cophino cordis tui habueris, virtutes per peccatum perditas rehabere poteris et sic perge cum gaudio ad patriam tuam i. e. ad vitam eternam.




  1. depictos] orig. depictis.
  2. jussit] orig. jusset.