Gesta Romanorum (Oesterley)/142

E Wikisource
Sine Nomine
142. De diaboli laqueis quibus nos multipliciter circumvenire satagit.
1872

 141. De sano consilio semper audiendo et contrario abjiciendo. 143. De timore extremi judicii. 

Cap. 142. (134.)

De diaboli laqueis quibus nos multipliciter circumvenire satagit.

Erat quidam rex potens valde, qui quandam forestam construxit et eam muro circumvallavit, in qua diversa genera animalium posuit, in quibus multum delectabatur. Erat eodem tempore quidam, qui proditor inventus est, et sic propter sua scelera omnibus suis privatus est; ille vero de terra sua expulsus est, et providit sibi de quatuor generibus canum et multa recia, ut bestias regis in foresta caperet et destrueret. Nomina canum hec erant: Richer, Emulemin, Hanegyf, Bandyn, Crismel, Egofyn, Beanus et Renelyn. Per istos canes et recia destruxit omnia animalia regis. Audiens hoc rex contristatus est valde, vocavit filium suum et ait: Fili carissime, arma te et descende cum exercitu, ut illum proditorem occidas vel de regno expellas. At ille: Pater, presto sum, sed ut audivi a pluribus, quod tam potens est ille, quod me oportebit latere ad aliquod tempus cum una puella, cujus sapiencia omnes alios excellit, cum qua colloquium habebo, et sic ad pugnam me parabo. Ait pater: Si prudens est illa puella, et si per eam nostrum adversarium poteris debellare, eam multis honoribus promovebo. Filius hoc audiens armavit se et castrum puelle intravit nullo sciente, que eum cum gaudio recepit et apud eam per aliquod tempus mansit; deinde extra castrum recessit et statim die octavo adversarium patris aggrediebatur potencia et sapiencia, et caput ejus amputavit. Post hoc cum victoria ad patrem rediens, pater eum in regem constituit.

Carissimi, pater iste[1] est dominus deus;[2] foresta mundus iste sive ecclesia; mundus erat circumvallatus divinis preceptis secundum legem Moysi; ecclesia circumvallata passione Christi et misericordie [117b] doctoribus, predicatoribus, confessoribus; miles proditor, qui erat expulsus, est diabolus de regno ejectus, qui ecclesiam et alios christianos machinatur omni hora destruere. Iste providet sibi de canibus et retibus, quia sicut venatores simplici vita insidiantur bestiis, ut quando exeunt de cavernis, in quibus latebant, habeant recia, cum quibus capiunt eas. Sic et cum enim homines exeunt de cavernis bone vite, tunc habent recia i. e. carnis et mundi delectaciones et illas ponunt ante eos et capiunt ipsos. Psalm.: Cadent in reciaculo ejus peccatores etc. Unde adverte, quod venator ille est diabolus, habet quatuor genera canum currencium; aliqui eorum sunt pro bestiis spiritualibus, et alii pro aliis. Duo primi canes scilicet Richer et Emulemyn currunt ad cervos et ursos i. e. divicias et voluptates, per quas plures tracti sunt ad maleficiendum, quia divicie sepe ponunt hominem extra viam racionis et propter magnas divicias volunt habere potencias et voluntatem propriam. Ideo sapienter utamur nostra potencia loco justicie, sit et fortitudo nostra lex justicie hoc est dictum totum sit jus, quod nos volumus et possumus facere. Unde isti duo canes scilicet divicie et voluptates vel potencie currunt simul et multos post se retrahunt et ad peccatum alliciunt; ideo scriptura dicit: Cor multum gaudet, quando videt cervum viam capere versus rethe; sic et diabolus quando videt hominem viam capere versus peccatum mortale et per consequens infernum multum gaudet. Deinde venator i. e. diabolus permittit alium canem currere, scilicet Hanegif i. e. accipite et donate. Isti duo canes currunt ad abbates, priores et pastores, qui habent ecclesias conferre; isti dant, ut accipiant, quia, quod probis hominibus et bonis clericis dare deberent, hoc dant fatuis et discolis propter favorem et laudem, quod est contra scripturam, ubi dicitur: Da bonis et ne receperis peccatorem. Unde Hanegif i. e. accipite et date ducit multos ad rethe i. e. infernum, unde alter canis Bandin ducit placitatores et advocatos ad rethe, quia per cautelas eorum faciunt contra justiciam, unde dicit Job: Audacter deum provocant, quia si pars una eis vult dare aliquid, accipiunt de parte altera bursam plenam, [118] dum illam trahant ad se et sic faciunt discordiam contra veritatem, unde dicitur in Abacuc: Lacerata est lex, propterea egredietur judicium perversum. Unde contra tales ait Psalmista: Labor labiorum ipsorum operiet eos i. e. in profundum inferni deprimet eos, in miseriis non subsistent. Deinde Crismel alter canis mittitur circa lepores, qui cum veloces sunt, montes transeunt i. e. ordinati in ecclesia, sicut sunt presbiteri, rectores, capellani, monachi et fratres mendicantes, qui deberent per racionem transire ad montes alte vite, scilicet de terrenis exonerari, mundum despicere. Sed heu, plures sunt tantum temptati per canem istum, quod ducit eos pro voluntate sua ad rethe diaboli in eo quod confidunt in rebus, in quibus decipiuntur, cum rector ecclesie vel plebanus ducentas vel trecentas marcas annuatim colligit de bonis ecclesie, de quibus post simplicem suam necessitatem deberet omnia que supersunt dare pauperibus, que nunc exponit pro mundi vanitatibus et pompa seculi, et quod pejus est in luxuria et gulositate. Deinde alter canis est solutus, qui vocatur Belyn, i. e. usura ad mercatores, propter quam plures cadunt in rethe diaboli, quia vendunt et emunt, ut terciam partem lucrentur vel plus, dicit Psalmista: Non deficit de plateis eorum usura et dolus, ergo veniat mors super illos etc. Deinde alter canis, qui vocatur Beanus i. e luxuria, per quam multi clerici et laici, divites et pauperes, parvi et magni, juvenes et senes in rethe diaboli sunt. Videns ergo deus totum genus humanum per recia diaboli destrui et captum teneri misit filium suum in castrum puelle duplici armatura armatum, scilicet divinitate et humanitate, et postquam natus est die octavo diabolum aggreditur, scilicet quando erat circumcisus, et postea dedit bellum, scilicet in parasceve, et obtinuit victoriam, ut sic nos a viciis et retibus diaboli liberaret, et ad vitam eternam perduceret.




  1. pater iste] orig. iste.
  2. deus] orig. deus pater.