Gesta Romanorum (Oesterley)/176

E Wikisource
Sine Nomine
176. De medicina spirituali.
1872

 175. De diversitate et mirabilibus mundi cum exposicione. 177. De persequucione. 

Cap. 176.

De medicina spirituali.

Quidam puer erat natus ab umbilico et sursum divisus ita, quod haberet [duo capita et] duo pectora et quodlibet proprios sensus, ita quod uno edente vel dormiente alter non dormiebat. Postquam per duos annos vixissent, mortuus est alter, altero in tercium diem supervivente. Item, sicut dicit Plinius, erat quedam arbor in India, cujus flores dulcem habent odorem et fructus saporem; juxta ejus situm manebat [154] quidam serpens, qui Jacorlus vocabatur, qui odorem arboris multum odit, et ideo ut flores et fructus destrueret, ad radicem arboris veniens illam intoxicavit. Quod videns ortulanus illius patrie tyriacam accepit et in quadam virge summitate ad ramos arboris illius supremos infudit, que cito venenum expulit a radice infecta et arborem sterilem fructificare fecit.

Moralizacio. Carissimi, per istum puerum intelligi potest quilibet homo, qui constituitur ex duobus scilicet corpore et anima, et quelibet pars sua propria habet opera, Galat. ii: Opera carnis sunt immundicia, fornicatio, luxuria, idolorum servitus; opera anime gaudium et pax in spiritu sancto, patientia, longanimitas et hujus modi. Ista opera sibi invicem adversantur; una dormiente vel comedente, altera contrarium semper facit, quia caro concupiscit adversus spiritum. Quando enim anima quiescit ab operibus, que sua sunt, tunc caro non quiescit, immo sollicita est circa opera sua mala et perversa, et sic una pars est mortua, altera viva; quia caro facit opera mortis, anima concupiscit opera vite. Per istam arborem intelligi potest homo; fructus hujus arboris sunt bona opera, unde Matth. v: A fructibus eorum cognoscetis eos. Fructus dulces protulit hec arbor ante peccatum, sicut dicit sapiens: Flores mei fructus honoris et honestatis. Hos fructus serpens antiquus sustinere non potuit, sed venenum imposuit in radice, dum peccatum posuit in primo parente. Tunc sic infecta fuit arbor ista, quod fructum dulcem ferre non potuit, quia per opera quantumcunque meritoria homo celum ingredi non potuit, sed ad multa annorum milia tanquam exul ab hereditate vera profugus et propulsus exulavit, donec sapiens ortulanus i. e. pater celestis tyriacam infudit in una virga hujus arboris. Hec virga est beata virgo Maria, de qua dicitur in Ysaia: Egredietur virga de radice Jesse. Item Virgilius in secundo bucolicorum:

Jam redit et virgo, redeunt saturnia regna,
Jam nova progenies celo dimittitur alto,
In modo nascendi puero quo ferrea primum
Desinet et toto surget gens aurea mundo.

In hac virga posita erat tyriaca, quando filius dei a patre missus est in uterum virginis, cooperante spiritu sancto, et quando de virgine natus est Christus. Arbor infecta per [154b] medicinam hujus tyriace salutifere dulcedinem suam pristinam recuperavit, de qua omnibus penitentibus affluenter dat et non improperat, ut in Ysaia dicitur: Omnes sitientes, venite etc.