Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/21

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
21. De dolo et conspiracione et cautela ipsis contraria.
1872

 20. De miseria et tribulacione. 22. De timore mundano. 

Cap. 21. (20.)

De dolo et conspiracione et cautela ipsis contraria.

Refert Justinus, quod cives Lacedemonie simul conspiraverunt contra regem suum et prevalentes contra eum de civitate sua eum expulerunt et a toto regno. Accidit tunc temporis, quod rex Persarum eandem moliebatur destruere civitatem, cum magno exercitu civitatem obsedit. Rex autem expulsus civitatem suam quamvis ingratam non potuit non amare eam et sic misertus est eis. Cum autem explorasset et didicisset machinacionem regis Persarum contra civitatem suam Lacedemoniam, cogitavit, quomodo posset latenter et prudenter totam imaginacionem intimare civitati predicte. Acceptis igitur tabulis scripsit in eis totam imaginacionem et una cum hoc informacionem specialem, quomodo possent resistere et civitatem contra eum defendere, et cum totum scripsisset, quod voluisset, superlinivit scripturam suam cera, et accepto nuncio fide digno direxit eas ad magnates civitatis. Sed tabulis receptis et diligenter inspectis nulla littera apparebat sed tantummodo cera plana. Questio inter omnes satrapas facta est de tabulis in communi, et cum unusquisque diceret imaginacionem suam, quid esset de tabulis faciendum, non est inventus, qui eorum potuit aperire intellectum. Accidit autem, quod soror predicti regis audita perplexitate istarum litterarum peciit a magistratu, ut posset eas videre; quibus diligenter inspectis cepit calliditate feminea parum de cera de tabulis elevare; apparuitque statim littera occultata. Cumque plus de cera elevasset, plus de littera apparebat. Sicque tota cera de littera legi poterat, quicquid ibi erat scriptum. Satrape hoc videntes gavisi sunt valde et consilium litterarum fecerunt et civitatem fortiter defendebant [24b] et ab omni obsidione liberabant.

[Moralizacio.] Carissimi, per istum regem deum omnipotentem intelligo, qui expulsus fuit de civitate sua i. e. societate humana, quando primi parentes nostri conspiraverunt in paradiso et ejus precepta transgressi sunt, tamquam qui dicerent: Nolumus hunc regnare super nos. Hoc autem non obstante, rex dominus noster Ihesus Christus civitatem predictam scil. totum genus humanum nullo modo potuit non amare. Nam dilexit nos, cum inimici sui essemus, quia sicut dicit apostolus ad Roman. ii: Cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii ejus. Rex iste dominus noster Ihesus Christus perpendens, quod diabolus, qui est rex super omnes filios superbie, omnes quasi infinitis machinacionibus moliretur destruere, accepit tabulas, de quibus ad litteram dicitur Exod. iii, tabulas videlicet Moysi, scripsitque in eis informacionem sufficientem contra demonem et machinacionem ejus. Sicque per nuncium fidelem scil. Moysen civitati humani generis destinavit. Sed scriptura ista fuit sic sublinita quadam cera i. e. cerimoniis quibusdam ita, quod moralia legis non potuerunt plane et aperte legi ab unoquoque tempore legis dicte, nec bene intellecte fuerunt questiones multe inter veteres super intellectum istarum tabularum. Sed certe numquam aliquis inventus fuit, qui istarum tabularum intellectum aperire potuit, donec una puella, soror regis, veniret, valde prudens ac de nobili genere producta. Domicella ista erat beata virgo Maria, mater dei et hominis scilicet benedicta et sanctificata, soror eciam regis Christi. Nam cum ipsa esset filia regis David secundum carnem, ipsa eciam est filia dei spiritualiter loquendo, juxta illud Luce: Huic erat soror nomine Maria. Hec itaque scilicet virgo Maria tabularum legis antique aperuit intellectum. Sed quomodo? Certe delendo ceram. Scitis enim, quod veniente lumine recedit umbra, et igne calefaciente defluit cera. Modo iste ceremonie fuerunt quasi umbra. Christus autem deus fuit ignis et Maria mater ejus illuminatrix in die purificacionis sue. Sponte et humiliter subjecit se cerimoniis legis, licet non indigeret, ut filium suum ignem divinum in templum presentaret. Necesse ergo est et fuit umbram recedere et ceram ipsam defluere et auferri. Unde psalmista: Sicut fluit cera a facie [25] ignis, sic pereant peccatores a facie dei. Et in die purificacionis sue cerimonias abstulit et sic legem implevit et nos a servitute diaboli per nativitatem filii sui liberavit et vitam eternam nobis promeruit, ad quam etc.