Gesta Romanorum (Oesterley)/30

E Wikisource
Sine Nomine
30. De peccato et judicio.
1872

 29. Notabile de judicibus malis. 31. De rigore mortis. 

Cap. 30. (29.)

De peccato et judicio.

Rex quidam erat, qui statuit pro lege, quod victori de bello redeunti fieret triplex honor et tres molestie. Primus honor, quod victori [29b] obviabat populus cum leticia. Secundus, quod omnes captivi currum ejus ligatis manibus et pedibus retro sequebantur. Tercius honor, quod indutus tunica Jovis sedebat in curru, quem trahebant quatuor equi albi et ducebatur usque ad Capitolium. Ne cum hiis honoribus oblivisceretur sui, triplicem molestiam oportebat illum sustinere. Prima est, quod cum eo ponebatur in curru quidam servilis condicionis, ut daretur spes cuilibet quantumcumque vilis condicionis pervenire ad talem honorem si probitas mereretur. Secunda molestia erat, quod iste servus eum colaphizabat, ne nimis superbiret, et dicebat: Nosce te ipsum et noli superbire de tanto honore! Respice post te et hominem te esse memento! Tercia molestia erat, quod illa die licebat cuilibet dicere in personam triumphantis quicquid vellet, scilicet omnia obprobria victori.

Carissimi, iste imperator est pater celestis, victor de bello dominus noster Ihesus Christus, qui contra diabolum victoriam obtinuit, unde in die palmarum triplex honor ei fiebat. Primo, quod ei obviavit populus, quando omnes extra Iherusalem perrexerunt cum ramis palmarum et vestimentis et pueri clamabant: Osanna filio David! Secundus honor, quod omnes captivi etc. Isti captivi erant Judei et peccatores in peccatis ligati, qui currum humanitatis ejus sequebantur, videntes signa et prodigia, que faciebat. Tercius honor, quod victor indutus erat tunica Jovis. Tunica ista erat divinitas humanitati interius conjuncta, quem trahebant quatuor equi albi, id est quatuor evangeliste, qui de ejus divinitate et humanitate loquebantur. Contra istos honores triplex ei molestia fiebat, scilicet quod unus servilis condicionis ponebatur cum eo scilicet latro pessimus. Secunda molestia erat quod servi eum colaphizabant. Sic Judei Christo fecerunt dicentes: Prophetisa nobis, quis est, qui te percussit? Tercia molestia, quod omnia obprobria ei objiciebant, sic Judei in faciem ejus exspuerunt et obprobria multa ei dixerunt.