Gesta Romanorum (Oesterley)/35

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
35. De pacis reformacione et vindicta eam dissipantium.
1872
Fairytale left blue.png 34. De ponderacione vite. 36. De cursu vite hominis. Fairytale right blue.png

Cap. 35. (34.)

De pacis reformatione et vindicta eam dissipantium.

Legitur in gestis Romanorum, quod talis erat consuetudo, quod cum formari deberet aliqua pax inter magnos, inter quos discordia erat, ascendebant montem magnum et altum et ducebatur agnus et occidebatur et in conspectu eorum sanguis ejus effundebatur in pacis reformacionem, in signum quod quicumque illorum pacem dissiparet, de eo magna vindicta reciperetur et sanguis ejus effunderetur.

Carissimi, magni domini fuerunt deus pater et homo. De deo dicit Psalmista: Magnitudinis ejus non est finis. De homine, qui ad [32b] imaginem dei factus est, Psalmista: Omnia subjecisti sub pedibus ejus etc. Inter istos magnos erat discordia, intantum quod quotcunque moriebantur, ad infernum descenderunt. Postea facta est pax magna inter deum et hominem, in cujus pacis reformatione ducebatur agnus id est Christus super montem calvarie, ubi occidebatur et effundebatur sanguis ejus in signum, quod quicunque eorum pacem dissiparet, de eo maxima vindicta reciperetur et sanguis ejus effunderetur. Ideo si pactum cum deo fregeris, gravis vindicta sequeretur. Quantam vindictam credis te habere, si ea, que in baptismo promisisti, fregisti.