Gesta Romanorum (Oesterley)/41

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
41. De victoria Christi et caritate ejus nimia.
1872

Fairytale left blue.png 40. De modo temptacionis et peritia. 42. De defectu caritatis. Fairytale right blue.png

Cap. 41. (40.)

De victoria Christi et caritate ejus nimia.

Cosdras imperator Atheniensium contra Dorenses pugnaturus congregavit exercitum, et super eventu belli consuluit Apollinem. Cui responsum est, quod aliter non vinceret, nisi ipse gladio interiret hostili. Dorenses hoc audito dixerunt, ne quis lederet corpus regis [35b] Cosdri. Quod postquam Cosdras cognovit, mutato regis habitu arma accepit et exercitum penetravit. Quod videns unus militum cum lancea eum usque ad cor penetravit et sic per mortem suam populum suum de manibus inimicorum suorum liberavit. Tandem de morte ejus factus est planctus magnus ex utraque populi parte.

Carissimi, sic dilectus dominus noster Ihesus Christus consulto deo patre, quod genus humanum non posset redimi, nisi si ipse moreretur, venit pugnaturus in bello isto contra diabolum. Et scies quod agnosceretur, mutavit habitum suum quando naturam humanam assumpsit I. Cor. primo: Si cognovissent, numquam dominum glorie crucifixissent. Imminente vero die belli unus militum stans juxta crucem cum lancea eum usque ad cor penetravit, et sic per mortem suam totum genus humanum morte juste adjudicatum liberavit. De cujus morte dolor est ex utraque parte, hoc est demones multum dolebant, quod per ejus mortem genus humanum erat salvatum, ex alia parte tristes erant apostoli de nece sui domini.