Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/46

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
46. De septem peccatis mortalibus.
1872

 45. Quod solum boni intrabunt regnum celorum. 47. De tribus regibus. 

Cap. 46. (45.)

De septem peccatis mortalibus.

Julius narrat, quod in mense Majo exiit in quoddam nemus, in quo steterunt septem arbores plene foliis, decore aspectu, et tot frondes collegit, quod portare nequivit. Venerunt tres viri potentes et eum contra nemus duxerunt. In exitu in foveam profandam cecidit et submersus est pre magnitudine ponderis. Item narrat philosophus in libro de animalibus, quod si volueris facere, ut corvus, postquam nidivicaverit in arbore, numquam ex ovis pullos producere posset, pones cineres vitri inter arborem et corticem, et quamdiu cineres ibi fuerint, numquam pullos producit.

Carissimi, istud nemus est mundus iste, diversis arboribus delectabilibus, i. e. peccatis mortalibus plantatus. In isto nemore scilicet mundo sunt[1] septem arbores, que significant septem peccata mortalia, ex quibus tantum homo colligit et facit pondus, quod portare [37b] non potest nec levare, i. e. de peccato suo non pergere potest nec ad graciam dei pervenire, quam diu in peccato permanet; sed ecce tres viri veniunt, custodes scilicet nemoris, qui ipsum juvant, scilicet mundus, caro, demonia, et ista visibilia, que juvant hominem diversis peccatis et ducunt usque ad exitum nemoris, i. e. usque ad exitum a corpore; sed tunc demergitur in profundum inferni pre magnitudine suorum peccatorum. Item corvus est diabolus, nidus est habitacio in corde per inchoacionem iniquitatis. Per vitrum, quod diversorum colorum reperitur, caro designatur humana, per cinerem vitri mortis memoria, quia vitrum ex cinere fit et in cinerem revertitur. Ponatur ergo mortis memoria inter arborem et corticem i. e. inter animam et corpus. Corpus est quod cortex est, regens animam, et sic diabolus numquam prolem procreabit perverse operacionis. Quod nobis concedat etc.




  1. sunt] orig. sunc.