Gesta Romanorum (Oesterley)/55

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
55. De revocatione peccatricis anime in exilium satisfactionis misse.
1872

Fairytale left blue.png 54. De regno celesti. 56. De memoria mortis. Fairytale right blue.png

Cap. 55. (47.)

De revocatione peccatricis anime in exilium satisfactionis misse.

Rex quidam nobilis quendum filium formosum, sapientissimum, strenuissimum, graciosum et amorosum habebat, et quatuor filias habuit quarum nomina hec erant: Justicia, Veritas, Misericordia et Pax. Rex iste volebat filio suo unico sponsam tradere, destinavit nuncium pro virgine, que esset decora, tandem invenit filiam regis Iherusalem pulchram valde, que est tradita filio suo, qui eam miro modo dilexit. Filius iste quendam servum habebat, et ex magna confidencia unum ducatum ad custodiendum ei tradidit. Ipse vero ut proditor seduxit sponsam domini sui ac violavit ac ducatum devastavit. Filius cum de adulterio uxoris audisset, contristatus est valde et demisit eam et dedit ei libellum repudii, et privavit eam omni honore suo. Ipsa sic privata ad magnam egestatem pervenit intantum, quod quasi desperata hinc inde ambulabat et panem suum mendicabat. Hoc audiens sponsus ejus misertus est ejus et nuncium ad eam misit, qui eam revocaret et ei diceret: Veni ad dominum tuum secure, noli timere! Illa vero renuit et dixit: Dic domino meo quod ad eum venirem libenter, sed non possum. Si querat dominus meus causam quare recuso, dic ei: Quia lex est talis: Si vir uxorem habuerit et fornicata fuerit cum altero, dabit ille ei libellum repudii et non revertetur ad eum ultra. Ego vero jam libellum repudii recepi, quia fornicacionem commisi, ideo non redire potero ad eum. Ait nuncius: Dominus meus est ultra legem, ex quo legem constituit, et ideo, ex quo misertus est tui, secure ad eum venire[1] poteris. At illa: Quale signum dabit ipse michi, quod secure ad eum venire potero? Si tantum istud ostenderet, secura essem, videlicet quod veniret dilectus meus ad me et osculetur me osculo oris sui, tunc sum secura, quod recipiet me in graciam suam. Dominus cum per nuncium hoc audisset, consilium super hoc habebat cum omnibus satrapis curie sue et regni. Tandem consultum est, ut mitteret virum sapientem pro ea, ut reduceret eam, et non est inventus unus in toto regno qui se de hac re intromittere vellet. Vir ejus cum hoc audisset, ad eam nuncium destinavit, qui diceret: [39] Quid faciam tibi? Non est inventus aliquis, qui te vellet ad me reducere! Illa hoc audiens flevit amare, quod non est inventus, qui eam reduceret. Vir ejus cum audisset de ejus lamentacione, perrexit ad patrem suum et ait: Domine mi, si vobis placet, ego ibo ad sponsam meam, et a miseria et dolore suo liberabo eam, et ad placitum vestrum reducam. Ait pater: Vade in fortitudine tua et reduc eam. Misit ante nuncium ad eam, qui ei diceret: Jam gaude, quia ecce ego venio et reducam te. Soror senior, scilicet Justitia, cum hoc audisset, processit ante regem et ait: Domine, justus es et rectum est judicium tuum; ego sum Justicia filia tua, recte judicasti illam meretricem, ut amplius non esset sponsa fratris mei, et ei libellum repudii dedisti. Justiciam ergo teneatis, et si contra justiciam operatus fueritis, dico vobis, non ero filia vestra Justicia. Hiis dictis venit secunda soror, scilicet Veritas, et ait: Pater mi, veraciter illam meretricem judicastis, que cubile fratris nostri per adulterium violavit. Si eam velitis reducere, facitis contra veritatem, et si sic, sine dubio non ero filia vestra Veritas. Hec audiens tercia soror, scilicet Misericordia, venit ad patrem et ait: Domine, ego sum Misericordia filia tua. Fac ergo misericordiam cum peccatrice, que deliquit, quia pro commisso multum dolet, et si ei misericordiam non feceris, non ero Misericordia filia tua. Quarta soror, scilicet Pax, cum audisset tantam discordiam inter sorores, totam terram voluit derelinquere et fugam peciit. Hoc facto Justicia et Veritas exhibuerunt gladium et regi tradiderunt dicentes: Domine, ecce gladius justicie ad occidendum illam meretricem, que nos et fratrem nostrum confundit. Misericordia hoc videns gladium a manibus earum[2] arripuit et ait: Satis diu regnastis et vestram voluntatem obtinuistis. Modo tempus est, ut exaudiar a patre meo; ego sum filia sua sicut et vos. Respondit Justicia: Verum est, multo tempore regnavimus et adhuc volumus regnare. Verumtamen ex quo inter nos est tanta discordia, vocetur frater noster, qui sagax est in omnibus, et inter nos judicet. Et sic factum est. Filius vero cum venisset et audisset altricaciones inter eas, quomodo Justicia et Veritas ex una parte vindictam pecierunt, Misericordia veniam, ait: Carissime sorores, propter vestram discordiam soror nostra a patre nostro predilecta, scilicet Pax, totum regnum dimisit. Hoc nullo modo [39b] volo pati, quia pro sponsa mea adultera paratus sum pati supplicia. Ait Justicia: Si hoc feceris, tibi contradicere non possumus. Dixit ergo ad Misericordiam: Tu laboras pro sponsa mea, ut reducatur, si vero eam reducam, et iterum fornicata fuerit, intendis iterato pro ea intercedere? At illa: Non, nisi penituerit. Audiens hec filius Pacem sororem suam reduxit, et fecit sorores adinvicem osculari. Facta concordia filius de regno descendit et bellum pro sponsa dedit et eam cum omni honore ad regnum patris sui reduxit. Et sic ambo vitam in pace finiverunt.

Carissimi, rex iste est pater celestis, filius tam sapiens est dominus noster Ihesus Christus, sponsa tam pulchra est anima ad dei similitudinem creata, quatuor sorores justicia, veritas, misericordia et pax. Anima cum servo domini i. e. cum diabolo adulterata est, quando ei consensit, et ideo eam dominus suus dimisit. Post hec pius sponsus dedit ei libellum repudii et dimisit eam et privavit eam omni honore suo, quo erat constituta super opera manuum domini, sicut ait Psalmista: Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Dedit eciam ei ducatum i. e. paradisum et illum eciam ab ea abstulit et in miseriam hujus mundi posuit, unde: In sudore vultus tui vesceris pane tuo. Unde Bernardus conqueritur et dicit: Memento nobilitatis tue, pudeat dejeccionis tue. Ipse vero dominus misertus sponse sue misit ad eam nuncium, qui revocaret eam et diceret: Elevare, elevare, consurge, consurge, Iherusalem! Solve vincula colli tui, captiva filia Sion! Illa vero renuit venire et dixit: Domine, libenter redirem, sed non possum. Quare? quia tu dixisti per Jeremiam: Si vir habuerit uxorem et illa fornicata fuerit cum altero, dabit illi vir ille libellum repudii, et non revertetur ad eam ultra. Ergo non audeo reverti ad te; quid ergo faciam? Tua sunt verba: Qui justus es et juste judicas omnia. Quomodo ergo ad te redire potero? Respondit dominus per Ysaiam prophetam: Numquid abbreviata est manus mea, ut salvare nequeam? Absit hoc! Sed sicut dixi per Ezechielem: In quacumque hora peccator ingemuerit, omnium iniquitatum ejus non recordabor. Et licet fornicata sis, tamen ad me revertere, et ego ricipiam te, ut dicitur in canticis: Revertere, revertere, Sunamitis etc. Revertere reconciliando te [40] deo patri, revertere reconciliando te dei filio, revertere reconciliando te spiritui sancto, revertere reconciliando te angelis, quorum consorcium tu perdidisti! Illa respondit: Quod signum michi dabis, quia recipies me? Ait dominus: Pete tibi signum in profundum inferni, sive in excelsum supra. At illa dixit: Non petam, sed veniat dilectus meus ad me et osculetur me osculo oris sui, ut sim secura, quod me in graciam suam recipiat. Cui dominus: Si mulier oblita fuerit infantuli sui, ego numquam tui obliviscar, ego cogito cogitaciones pacis et non afflictionis, et ideo consilium habebo. Dominus vero habuit consilium secretum cum tota curia celesti, quem mitteret pro liberacione sponse sue, et neque inter angelos neque inter homines invenit aliquem, qui dignus esset sponsam suam redimere. Angelus dicebat: Ego libere condicionis sum, illa servilis, quare ego deformarem condicionem meam? Homo dicebat: Non sum dignus pati pro sponsa tua, quia sum peccator. Hoc videns dominus misit ad sponsam suam qui diceret: Quid faciam, quia salvator non est tibi, qui velit vel possit salvare te? Illa hec audiens flevit, quod neque in celo neque in terra aliquis inventus est, qui eam liberaret. Pater vero misericordiarum et deus totius consolacionis consolabitur eam dicens: Iherusalem, sponsa mea, civitas mea, noli sic flere, quia cito venit salus tua. Quare merore consumeris? Numquam consiliarius non adest tibi, quia innovavit te dolor. Salvabo te et liberabo te, noli timere! Surrexit ergo filius ante patrem et dixit: Ecce ego paratus sum pro sponsa mea pati, ego feci, ego faciam, ego portabo, ego salvabo. Cui pater: Vade in hac fortitudine tua et libera filiam meam sponsam tuam de carcere Madian hoc est diaboli. Hec audiens Justicia allegavit contra fratrem suum, supervenit Veritas et tenuit cum Justicia, sed Misericordia cum fratre suo tenuit, et Pax quarta soror fugit, quia non erat pax inter deum et hominem. Justicia dicebat Misericordie: Regnare volo, quia dominus Salomon immortalis est et justus et non erit periturus. Unde jus meum nullam prescripcionem includit et diuturnitas temporis non attenuat, sed pocius confirmat. Respondit Misericordia: Verum est, quod immortalis es et perpetua, sed in futuro non modo. Ego volo pro ea intercedere, [40b] quia penitenciam jam agit,[3] et sicut tu es filia patris mei Justicia, sic et ego sum filia ejus Misericordia, et ideo racio dictat, ut me audiat sicut et te. Videns ergo filius sapiens istam discordiam inter sorores dixit Justicie: Paratus sum tibi satisfacere, ut prevaleat oracio Misericordie. Ait Justicia: Michi placet, sed vellem scire quomodo. Ait filius: Incarnari volo et naturam humanam assumere. Numquid hoc sufficit? Et dixit filia Justicia: Non. Dixit filius: Circumcidi volo, famem et sitim pati, temptari, tristari, tedium pati, sanguineum sudorem stillare; numquid hec tibi sufficiunt? Et respondit illa, quod non. Dixit filius Justicie: Volo colaphis cedi et alaphis flagellari, volo conspui, deridi et derelinqui et despici etc. Numquid hec tibi sufficiunt? Respondit Justicia, quod non. Crucem volo portare et manibus et pedibus perforari et ligari. Numquid hec tibi sufficiunt? Et illa: Non. Aceto potari volo, totum sanguinem exhauriri et in cruce mori, mortuus lancea perforari latus, deinde a mortuis resurgere, celum ascendere, locum sponse mee preparare. Numquid hec tibi sufficiunt? Et illa: O bone frater, ut video et secundum quod audio, plus diligis sponsam tuam, quam teipsum. Jam que dixisti sufficiunt. Tunc filius dixit ad Misericordiam: Si omnia ista que dixi et que in corde meo posui fecero et sponsa mea ista contempserit, numquid iterum pro ea me interpellabis? Et illa: Non nisi egerit penitenciam. Qui ait: Michi bene placet. Quociens homo peccaverit, si penitenciam post hoc egerit, misericordiam super eum habebo. Hiis dictis fecit sorores vocari, scilicet Justiciam, Veritatem, Misericordiam et Pacem et osculate sunt adinvicem. Tunc filius omnia promissa adimplevit et regnum celeste ei dedit. Unde Bernardus ait valde solempniter ipsam excitans sponsam ad considerandum graciam sibi a domino impensam. Dicit enim: Vide o sponsa in cruce sponsum tuum capite inclinatum ad osculum, manuum extensionem ad amplexus, lateris apercionem ad affectum, tocius corporis exposicionem ad contemptum. Hausit igitur de proprio sanguine suo, et obtulit patri suo munus pro dulcissima sponsa sua. Suscepit ergo pater celestis preclarum munus de manu filii, per quod salvati sumus ad vitam eternam. Ad quam etc.




  1. venire] orig. venere.
  2. earum] orig. eorum.
  3. agit] orig. ait.