Gesta Romanorum (Oesterley)/68

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
68. De non subticenda veritate usque ad mortem.
1872

Fairytale left blue.png 67. De excusacione in extremis non habenda. 69. De castitate. Fairytale right blue.png

Cap. 68. (60.)

De non subticenda veritate usque ad mortem.

Gordianus regnavit, in cujus regno erat quidam miles generosus, qui pulchram uxorem habebat, que sub viro sepius erat adulterata. Accidit semel, quod maritus ad peregrinandum perrexit, illa vero in continenti vocavit amasium suum. Domina illa quandam ancillam habebat, que cantus avium intellexit; cum vero amasius veniret, erant tunc temporis tres galli in curia. Media nocte cum amasius juxta dominam jacuisset, primus gallus cantare cepit. Domina cum hoc audisset, ait ancille: Dic michi, carissima, quid dicit gallus in cantu? Illa respondit: Gallus dicit in cantu suo, quod tu facis injuriam domino tuo. Ait domina: Occidatur gallus iste! Et sic factum est. Tempore debito post hec secundus gallus cantavit;[1] ait domina ancille: Quid dicit gallus in cantu suo? Ait ancilla: Socius meus mortuus est pro veritate, et ego paratus sum mori pro ejus veritate. Ait domina: Occidatur gallus! Et sic factum est. Post hec tercius gallus cantavit. Domina cum audisset, dixit ancille: Quid dicit gallus in cantu suo? Illa respondit:

Audi, vide, tace, si vis vivere in pace!

Ait domina: Non occidatur gallus iste! Et sic factum est.

Moralizatio. Carissimi, imperator iste est pater celestis, miles Christus, uxor ejus anima per baptismum desponsata. Ille qui eam seducit est diabolus, qui per mundi fallacias decepit, unde, quociens peccato consentimus, [55b] adulteramus Christo. Ancilla est tua consciencia, que contra peccatum murmurat, continue hominem ad bonum stimulat. Primus gallus, qui cantavit, certe Christus est, qui primo contra peccatum arguebat; quod videntes Judei ipsum occiderunt, et similiter nos ipsum occidimus, quantum in nobis est, quamdiu in peccatis delectamur. Per secundum gallum debemus martires intelligere. Sic erant et alii multi, qui viam et doctrinam ejus predicaverunt; ideo pro Christi nomine et veritate necati sunt. Per tercium gallum, qui dixit: Audi, vide etc. potest intelligi predicator, qui debet esse sollicitus veritatem pronunciando, sed diebus istis non audet veritatem dicere. Studeamus ergo magis deum timere, veritatem pronunciare, et sic ad Christum qui est veritas veniemus.




  1. cantavit] orig. cantat.