Gesta Romanorum (Oesterley)/70

E Wikisource
Sine Nomine
70. De compunctione fidelis anime.
1872

 69. De castitate. 71. De remuneratione eterne patrie. 

Cap. 70. (62.)

De compunctione fidelis anime.

Quidam rex erat, qui filiam pulchram habebat et prudentem, quam pater viro tradere volebat, illa vero votum deo fecerat, quod nunquam virum acciperet quousque tria perpetraret. Primum erat quod veraciter diceret quot pedes in longitudine et latitudine ac profundidate quatuor elementorum essent, secundum, quod ventum ab aquilone mutaret, tercium, quod ignem in gremio sine lesione juxta carnem potaret. Rex cum hec audisset, fecit ista tria per totum regnum promulgari, et si quis sine defectu perpetraret, filiam ejus in uxorem haberet. Multi venerunt sed defecerunt. Erat quidam miles in partibus longinquis, qui cum de voto puelle audiret, ad palacium regis venit ducensque secum famulum unum et unum equum furibundum coram rege intravit et ait: Domine mi rex, filiam tuam peto in uxorem, quia paratus sum ista tria promulgata solvere. Ait rex: Michi bene placet. Miles vero famulum suum vocavit et ait ei: In terra jaceas! Cum vero sic jaceret, miles a capite usque ad pedes mensuravit. Hoc facto ait regi: Ecce domine in quatuor elementis vix ultra septem pedes invenio. Ait rex: Quid hoc ad quatuor elementa? Et ille: Domine, quilibet homo et omne animal ex quatuor elementis [57] componitur, et sic per famulum quatuor elementa mensuravi. Ait rex: Amen dico tibi satis clare probasti. Jam ad secundum procedamus, muta ventum etc. Ille statim equum furibundum adduci fecit, cui pocionem ad gustandum dedit; de cujus pocione factus est totaliter sanus; hoc facto caput equi in oriente ponebat et ait: Ecce, domine, ventus est mutatus ab aquilone in orientem. Ait rex: Quid est hoc ad ventum? Ait ille: Nonne constat vestre prudencie quod vita cujuslibet animalis non est nisi ventus? quamdiu equus paciebatur malum, tamdiu erat in aquilone, sed jam ex virtute pocionis sanus factus est et caput ejus ad orientem posui, ut sit paratus[1] onus portare. Ait rex: Satis clare probasti. Jam ad tercium procedamus. At ille: Domine paratus sum coram omnibus adimplere; manus suas prunis ardentibus replevit et in sinu posuit, et caro ejus nequaquam est lesa. Ait rex: Satis bene duo alia probasti, sed dic michi quomodo verlebe non ledunt te. Ait ille: Non est hoc ex virtute mea, sed ex virtute lapidis, quem mecum continue porto; quicumque illum lapidem secum in loco mundo portaverit, numquam ab igne ledi poterit; ecce lapis! Et lapidem coram omnibus ostendit. Ait rex: Probabiliter ista tria probasti. Nupcias ordinavit, filiam suam cum diviciis multis ei dedit in conjugem et ambo in vita bona dies suas finierunt.

Moralizacio. Carissimi, rex iste est dominus noster Ihesus Christus, filia tam pulchra anima ad dei similitudinem creata, que deo in baptismo votum fecerat, quod nunquam viro conjungeretur, nisi tria perpetraret; primum est, quod mensuraret etc. hoc est famulum tuum i. e. carnem tuam mensurare debes, quantum deliquit et pro omni delicto penam agere, elementa mensurare, scilicet carnem tuam domare. Secundum est mutare etc. hoc est vitam tuam corrigere. Equus furiosus est peccator, qui in peccatis permanet, unde oportet ei pocionem dare, scilicet ut contricionem habeat in corde, confessionem in ore, satisfactionem in opere, et hoc est ventum mutare, unde Job: Tamquam ventus est vita mea. Tercium est ignem sine lesione portare; ignis iste est ignis luxurie, avaricie, superbie, que sepe animam et corpus consumunt; sed si desideras, ut ignis iste te non ledat, oportet ut [57b] lapidem in loculo scil. dominum nostrum Ihesum Christum in corde habeas per opera meritoria; et si munde portaveris, numquam ignis alicujus peccati ledet te et per consequens vitam eternam obtinebis.




  1. paratus] orig. paratus esse.